2012-10-26

De arboribus Sapphicis et Floridianis

Dīves Autumnus folia arborum nunc
orbe in alterō locŭplētat aurō;
vestit at truncōs cyanī colōre
Flōridiānōs.

In aliis terris autumnali tempore arborum folia aureo colore imbuuntur; apud nos tamen non folia mutantur, ut quae semper vireant, sed ipsi arborum trunci ramique, qui contra aureos veteris orbis mores imbuuntur cyani potius floris lapidisve colore. Haec enim est Florida.

2012-10-21

IMG 0087

Soroban sive abacum cum electronico ordinatro addito inveni inter res diu neglectas; et multum gavisus sum propter abacum inventum, quippe cuius ope forsitan celerius faciliusque discipulorum probationes probatiunculasque corrigere possim.

Usque tamen per multos annos pila electronica inerat, quae cum temporis progressu, ut de omnibus rebus fit variis suis modis, corrupta est et sua corruptione foedata. Qua non sine cura extracta, necesse tunc mihi fuit partes electricas purgare, ac visum est ut totum abacum purgarem. Nam globuli perforati paxillisque infixi coeperunt in locis suis haerere, et maculae caffeariae ubique sparsae abacum deformaverunt.

Sed multis diversisque rebus chemicis adhibitis subito animadverti non solum causticas pilae electricae reliquias esse ab abaco abstersas sed etiam colores mappae gossipinae, qua purgandi causa utebar, esse sublatos: nam aliquid colores ipsas et xylineum textile corrodebat.

IMG 0089

Gaudeo abacum esse tandem purgatum; nunc vero volo manus identidem lavare, ne cutis quoque corrodatur.

De Georgio McGovern

628x471

Mortuus est Georgius McGovern, pacis fautor et candidatus qui anno 1972º summum magistratum petivit et quam plurimis suffragiis victus est a Richardo Nixon scelerato homine et cruore Vietnamensium commaculato. De fine in illud bellum imponendo McGovern ipse coram Senatu anno 1970º acerbam orationem habuit, unde has sententias excerpere placet:

Unusquisque huius Curiae Senator est pro sua parte culpandus ob quinquagena millia iuvenum Americanorum ad Orcum ante iustam diem demissorum; haec ipsa Curia olet sanguinem. Unusquisque Senator est pro sua parte culpandus ob ruinas hominum in Gualterii Reed1, in Bethesdae Navali, per totam nostram terram—ob iuvenes cruribus carentes, bracchis, membris genitalibus, faciebus, spebus. Quorum mancorum fractorumque pauci censent hoc bellum esse dulce et decorum: noli coram illis contionari aut de transfugio aut de patriae honore nostratiumque fortitudine. Fortitudinis ne frustulo quidem opus est ut nos Senatores magistratusque vexillo involuti dicamus nostrates in Vietnamia esse mansuros, quia non noster sanguis effunditur: immo nos culpandi sunt ob illos iuvenes et illorum vitas et spes. Quodsi defuerimus ne finem in hoc damnandum bellum imponamus, illi iuvenes olim diras nos imprecabuntur pro nostra miserabili neglegentia qua sinamus magistratus pergere illis fungi officiis quae secundum leges moresque antiquissimos sunt Senatorum.

Quibus dictis, cum resideret McGovern, alter quidem senator (cuius nomen non memoratur) fertur ei appropinquavisse et dixisse eius verbis se graviter offensum esse: cui respondisse McGovern id ipsum se voluisse.

Talia quis potest etiam somniis alucinari Obamam Romneiumve dicentem? Immo uterque candidatus hodiernus se praebet novum Richardum Nixon:

Lectori cui memoria defecerit memorandum est Georgium McGovern fuisse factionis Democraticae, Richardum Nixon tamen Republicanae.



Georgius McGovern annos vixit nonaginta.




Gualterii Reed] sc. nosocomio.

De novissimis politicorum mendaciis

Progressus temporis secum affert progressum stultitiae quae est huius anni praeconiorum politicorum insigne. Nam hae pelliculae per YouTube divulgatae hoc maxime quaerunt: ut civium memoria deleatur et succidanea mendacia pro rebus memoria dignis substituantur.

Obama enim maximam iram moveret, si quis civis Americanus posset recordari quae Obama ipse fecerit et quae ante Obamam facta sint.

Hoc praeconium formam habet praeambuli, quo res enumerantur eiusdem generis tres, quae quartae rei illis dissimlis opponuntur, unde discrimen oriatur quod argumentum tam praebeat quam probet. Tres igitur argentarii et negotiatores nomine appellantur, omnes viri fraudulenti et scelerati Viae Muralis qui malis suis dolis salutem confidentiamque debilitaverunt reipublicae: quibus opponitur Magna Avis persona Viae Sesameae, seriei televisificae publicae in usum et ad institutionem puerorum dicatae, cui Romneius in disceptatione notissime negavit se velle pergere pecuniam e fisco publico sumptam dare. Prima igitur fronte videtur hoc praeconium dicere Obamam curare fraudem in cives rempublicamque actam iusta legum vi opprimendam, Romneium vero in commune bonum damnum acturum dum argentarii solitam insolentiam perpetrent. Sed qui sunt hi primi tres scelesti?

Kennethus Lee "Ken" Lay
praefectus Enron societati negotiatorum, quae anno 2002º decoxit; septimo die mensis Julii, anno 2004º, accusatus est fraudis; anno 2006º damnatus mortuus est defectu cordis.
Leonardus Dionysius Kozlowski
praefectus Tyco societati negotiatorum; anno 2005º fraudis et peculationis damnatus est.
Bernardus Laurentius "Bernie" Madoff
delatus a suis filiis decimo die mensis Decembris, anno 2008º; proximo die comprehensus a Reipbulicae Agentibus in Rebus (FBI); duodecimo die mensis Martii, anno 2009º ipse sua libera voluntate confessus est suas fraudes.

Obama tamen electus est praeses quarto die mensis Novembris anno 2008º, deinde rite creatus est praeses vicesimo die mensis Ianuarii, anno 2009º. Kennethus autem Lay et Dionysius Kozlowski damnati erant Frutice (sive Georgio Bush) imperante, antequam Obama etiam nomen suum dedit ut candidatus fieret ad summum magistratum petendum; Bernardus Madoff delatus et comprehensus est Frutice imperante et confessus est Obama imperante. Nullo igitur modo potest Obama iuste haberi laudandus propter hos sceleratos populi Americani hostes in ius tractos et damnatos—quarum causarum gloria Frutici, si ulli summo magistratui, est tribuenda.

Nec, si attente praeconium audiveris, invenies Obamam se laudasse ob hanc causam. Sed non potuit invenire tres alios divites in ius a se vocatos, qua de causa necesse fuit gloriam Fruticis sibi furari. Immo qui de Neoeboracensium negotiatoribus Viae Muralis et eorum sceleribus adhuc curant aut recordari possunt hoc iam probe sciunt et plangunt: quod Obama semper se mollem praebebat in divites sceleratos. In exemplum potest afferri Iohannes Corzine, quippe qui fraude et malo dolo maximum damnum in multos cives fecerit sed adhuc liber sub divo ambulet sine iustitiae timore.

Immo, si volueris eos enumerare quos Obama in ius vocavit, non inter peiores argentarios et negotiatores et divites sunt exempla quaerenda, sed potius inter delatores regiminis ipsius: nam Obama imperante plures damnati sunt qui in lucem ediderunt regiminis Americani crimina quam ullo altero praeside—immo ille accusavit plures delatores regiminis quam omnes alii nostrae reipublicae magistratus una et simul congesti. Si quis voluerit huius iustitiae exemplum, inveniet in Bradleio Manning, qui multa alia documenta et scelera a nostratibus ad Babyloniam militantibus facta divulgavit. Is anno 2010º comprehensus nullum ius videbit actum ante annum 2013,º post suffragia a civibus lata et post tres annos in carcere tritos.

At fortasse nimis facile intelligi potest cur Obama maluerit mentionem facere de tribus scelestis hominibus a Fruticis causarum actoribus fraudis accusatis quam de ullis a se accusatis reipublicae deferendae.

Romneius quoque stultum novum praeconium in lucem edidit:

Summatim tota pellicula potest hoc uno argumento exprimi: Romneium effecturum ut centiens viciens centena milia (12,000,000) nova munera fiant quibus cives Americani fungantur et quaestum mereant. Quod nonnullis fortasse mirum videtur, alios tamen qui de rebus oeconomicis curam dant omnino perterret hic infaustus numerus 12,000,000. Praeses enim, quicumque electus erit, per quattuor annos rempublicam moderabitur, et singulis annis nostra respublica triciens centenis millenis (3,000,000) hominibus natis iam diu augebatur, unde consequitur ut intra quattuor annos centiens viciens centena milia (12,000,000) novorum erunt civium qui ad aetatem pervenerint qua muneribus fungantur. Numerus igitur munerum quae Romneius dixit se velle civibus parari se regnante idem est ac numerus civium qui adoleverint eodem regnante: nihil igitur discriminis exstabit inter id quod natura duce fiet et id quod Romneianis consiliis efficiatur si illa valeant. Nihil igitur promittit. Nihil faciet, nisi quod natura ipsa iam paravit.

Parum tamen de numeris arteque mathematica demographicaque veritate interest vulgi, quod rabide factioni favet aut rubrae aut caeruleae.

2012-10-14

De tabulis Eisenhowerianis

Dwight D. Eisenhower

Dwight David Eisenhower, praeses nostrae reipublicae tricesimus quartus et inter quinque tantum imperatores quinque stellis ornatos numerandus, qui altero totius mundi bello pacem in Europaeos imposuit et Germanos pacatos subiectosque ante rexerat quam creatus est primus imperator Consociationis ex Pacto Atlantico Septentrionali, erat vir me multo negotiosior, sed nihilominus efficax et plurimarum rerum capax, quod iuvat meminisse quandocumque rebus academicis obrutum me invenio. Ille enim fertur dixisse,

Res gravis raro instat, et res instans raro est habenda gravis.

Ex hoc adagio orta est ratio temporis efficaciter distribuendi quae dicitur tabula Eisenhoweriana. Nam inter has duas qualitates, quae sunt gravitas et praesentia, possumus quattuor invenire coniunctiones:

  1. Res hodie aut cras absolvendas, ut quae sint graves et statim urgeant,
  2. Res differendas, ut quae sint magni momenti sed haud praesentes,
  3. Res aliis hominibus delegandas, ut quae sint leviores sed instent,
  4. Nugas vitandas, ut quae tempus nobis terant si illis occupemur.

Eisenhower ipse aurea aetate dicitur chartam duobus lineis ad perpendiculum directis in partes divisisse quattuor, in quas partes ille disponebat quae essent cito absolvenda aut in aliud tempus differenda aut aliis deleganda aut sibi vitanda, quo celerius inveniret quae et quando et quibus modis essent facienda. Porro FranklinCovey societas Mormonensium quae res ad negotia efficacius agenda venditat (nam qui ad Mormonensium sectam adhaerent magni momenti faciunt efficacitatem) hanc Tabulam Eisenhowerianam divulgare coepit, unde inter plurimos negotiatores et negotiosos homines haec consuetudo in usum venit.

Eisenhoweriana Tabula explicata

Haec ratio nuper in mentem mihi occurrit, cum animadvertissem novam societatem negotiatorum coepisse chartas ad hunc usum paratas necnon programma ordinatrale huiusmodi vendere, et gratis licere eorum pagina interretiali eisenhower.me uti ad res agendas ordinandas. Volui ego has chartas emere quibus res meas cotidianas sic disponerem ut uno conspectu scirem quomodo esset mihi per diem progrediendum, sed illa societas videtur e pacatis Germanis constare qui non veris dollaris utuntur (ut Eisenhower ipse usus est) sed commenticiis quibusdam frustulis papyri qui Europaeis pro nummis esse feruntur. Itaque, cum difficilius esset mihi eas emere quam ipsi facere, tabulas paravi non Anglice scriptas (sicut Germani, ὡς πρέπει τοῖς τοῦ Εἰσεναύερος αἰχμαλώτοις, eas vendunt), sed Latine, quas spero fore aliis hominibus usui.

2012-10-10

Sententiae Dwight Eisenhower praesidis, quas hodie nemo candidatus dicere auderet etiamsi vellet

Cum placeat nobis sententias ex rhetoribus excerpere, ut fecit Seneca illa Iucundior et Maior, quas prae stultitia insaniave nemo orator auderet coram in foro dicere, has paucas sumpsimus ex oratione quae anno 1961º habita est a Dwight Eisenhower summo magistratu reipublicae. Maxime dubito ne quid simile ex utroque candidato nunc ambienti audituri simus: quorum uterque videtur gaudere bellis et bellorum consiliis ac blandiri negotiatoribus armorum bellicosisque civibus qui alucinentur de commoditate bello comparanda.

…Decem iam annis stamus post punctum medium spatii annorum centum quod bella conspexit inter magnas gentes gesta quattuor, quorum in tribus implicabatur nostra ipsorum respublica.


Usque per totum spatium quo dubiam liberae reipublicae aleam ibamus, nobis erant primis et ultimis finibus ut pacem tueremur, progressum in humanis rebus gerendis foveremus, libertatem dignitatem integritatem augeremus inter gentes nationesque. Quibus minora ut adipisci eniteremur indignum esset libero populo et fideli. Ullus defectus, qui ad superbiam aut stultitiam aut segnitiam incommoditatis iusta causa ferendae possit adscribi, tam domi quam foris nobis infligeret grave damnum.


Usque ad novissima totius mundi bella, nostrae Civitates Foederatae carebant negotio armorum. Americani fabri vomerum poterant, cum tempore et ex tempore, gladios quoque conflare. Nunc vero non iam licet nobis salutem summam reipublicae periclitari in inconsideratis munimentis ad tempus factis, sed coacti potius sumus negotia instituere armorum in perpetuum et immani magnitudine. Quibus additum est hoc: quod tricies quinquies centena millia virorum feminarumque occupati sunt in hoc defendendae instituto reipublicae. Quotannis ad salutem militarem iam plus solvimus pecuniae quam in lucrum comparant omnes negotiatores Civitatum Foederatarum.

Hic nexus inter immensum institutum militare et magnam negotiam armorum est in memoria Americana res omnino nova. Cuius totus effectus pecuniarius, politicus, etiam spiritualis, percipitur in omni urbe, in omnis civitatis Curia, in omni officio magistratuum totius reipublicae.

Hanc novitatem ortam esse ex necessitudine, agnoscimus: at etiam necesse est cavere ne desimus quominus graves intellegamus eventus qui ex ea consequantur. Nam labor opes victus nostri nobis omnes in hac implicantur necnon tota ratio nostrae vitae communis.

In conciliis reipublicae gerendae, oportet tueamur ne immeritam auctoritatem, aut petitam aut casu paratam, exercitus cum negotio confusus nanciscatur, unde potest et semper poterit fieri ut potestas false et periculose tributa exoriatur. Oportet numquam sinamus huius confusionis gravitatem nostris libertatibus rationibusve democraticis imminere. Oportet nihil neglegamus: non enim nisi alacris et docta civitas potest cogere immanem negotiatoriam et mlitarem machinam bellicam cum pacificis nostris rationibus finibusque conflari, ut salus libertasque una nobis fortunentur.