2012-11-27

Discipuli taedio afflicti annotationes in Ficinum et loci excerpti

De Amore 7.14, quo in loco Marsilius Ficinus tractat quattuor furores:

Quatuor ergo divini furoris sunt speties. Primus quidem poeticus furor, alter mysterialis, tertius vaticinium, amatorius affectus est quartus. Est autem poesis a Musis, mysterium a Dionysio, vaticinium ab Apolline, amor a Venere.

Hec quatuor furorum opera sunt. De quibus generatim in Phedro disputat. Proprie vero de poetico furore in Ione, de amatorio in Convivio. Omnibus iis furoribus occupatum fuisse Orpheum libri eius testimonio esse possunt. Amatorio maxime Saphon, Anacreontem, et Socratem fuisse correptos accepimus.


Loci legendi, si bibliothecarii potuerint pelliculas invenire in quibus lucis ope hi libri descripti sunt:

  • De Amore 6.8 de quinque generibus amoris
  • De Amore 7.7 et 7.9 de melancholia

De Amore 6.8:

In Omnibus Animis Duo sunt Amores, in Nostris vero Quinque.

Capitulum VIII

Geminae autem Veneres hae geminique amores non solum in anima mundi, verumetiam in spherarum, siderum, daemonum, hominumque animis insunt. Cumque animae omnes ad primam illam competenti naturalis ordinis serie referantur, necesse est amores quoque omnium ad illius amorem ita referri, ut aliquo modo ab illo dependant. Propterea hos quidem simpliciter daemones, illum vero magnum daemonem appellare Diotima consuevit. Qui per universum mundum omnibus imminens torpere corda non sinit, sed passim suscitat ad amandum. In nobis autem non duo tantum, sed quinque amores reperiuntur. Duo quidem extremi daemones, medii tres, non daemones solummodo, sed affectus. Profecto in hominis mente aeternus est amor ad divinam pulchritudinem pervidendam, cuius gratia, philosophiae studia, et iustitae, pietatisque officia sequimur. Est etiam in generandi potentia occultus quidam stimulus ad subolem procreandam. Isque amor perpetuus est, quo assidue incitamur, ut supernae pulchritudinis illius similitudinem in procreatae prolis efficie effingamus. Hi duo amores in nobis perpetui, duo sunt daemones illi, quos Plato nostris animis semper adesse vaticinatur; quorum alter ad superna erigat, alter deprimat ad inferna; alter calodaemon, id est bonus daemon sit, alter cacodaemon, id est malus sit daemon. Revera utrique sunt boni, quoniam tam subolis procreatio, quam indagatio veritatis necessaria est honesta censetur. Verum secundus ideo dictus est malus, quia propter abusum nostrum saepe nos turbat, et animum a praecipuo eius bono, quod in veritatis speculatione consistit, avertit maxime, et ad mysteria viliora detorquet. Horum medium amores in nobis tres obtinent, qui cum non sint in animo aeque ut isti firmissimi, sed incipiant, crescant, descrescant1 et desinant, rectius motus atque affectus quam daemones vocabuntur. Horum unus aequis intervallis ab utrisque distat extremis. Reliqui duo in partem alterutram inclinantur. Porro corporis alicuius figura propter materiae praeparationem talis est maxime, qualem in eius idea divina mens continet tunc oculis obvia, perque oculos in spiritum penetrans, animo evestigio placet, cum illis consonet rationibus, quas veluti rei ipsius exemplaria tum nostra mens, tum generandi potentia olim divinitus accepta conservat. Hinc triplex, ut diximus, subrepit amor; aut enim ad contemplativam, aut activam, aut voluptuosam vitam prompti, et proclives geniti educative sumus. Si ad contemplativam, statim a formae corporalis aspectu ad spiritalis atque divinae considerationem erigimur. Si ad voluptuosam, subito a visu ad concupiscentiam tangendi discendimus. Si ad activam atque moralem, in sola illa videndi atque conservandi oblectatione perseveramus. Illi tam ingeniosi sunt ut altissime provehantur; isti tam hebetes ut deprimantur ad infima; hi tamquam medii in media remanent regione. Amor itaque omnis incipit ad2 aspectu. Sed contemplativi hominis amor ab aspectu ascendit in mentem. Voluptuosi ab aspectu descendit in tactum. Activi remanet in aspectu. Illius amor ad supremum daemonem magis quam ad infimum se convertit; istius ad infimum potius quam ad supremum deflectitur; huius ab utroque intervallis distat aequalibus. Tres isti amores, tria nomina sortiuntur. Contemplativi hominis amor, divinus; activi, humanus; voluptuosi ferinus cognominatur.

descrescant] sic scriptum est

ab] in D

De Amore 7.5:

Quam Facile Amore Irretiamur.

Capitulum V

An potest dixerit quispiam, tenuis radius, brevissimus spiritus, pauculus sanguis Phaedri, tam cito, tam vehementer, tam perniciose totum Lysiam inquinare? Hoc utique mirum non videbitur, si caeteros morbos, qui contagione nascuntur, considerabitis, si pruitum, si scabiem, si lepram, pleuresim, phthisim, dysenteriam, lippitudinem, epidimiam. Amatoria vero contagio facile fit, et gravissima omnium pestis evadit. Quippe spiritualis vapor ille sanguisque ab adolescente seniori prorsus inectus, quattuor habet, ut supra diximus, qualitates. Claurs est, subitilis, celerrime convolat in praecordia, inde facillime per venas et arterias in corpus permanat universum. Quia calidus, vehementer agit et movet, et fortius senioris sanguinem inficit, eumque in suam convertit naturam, quod Lucretius ita tetigit:

Hinc in te1 primum Veneris dulcedinis in cor
Stillavit gutta, et successit frigida cura.

in te] illaec

Quemadmodum vertendi ars pudore suppernata dulces gradus possit lectoribus furari

Plato in Phaedro scripsit:

καὶ ὅταν μὲν ἐκεῖνος παρῇ, λήγει κατὰ ταὐτὰ ἐκείνῳ τῆς ὀδύνης, ὅταν δὲ ἀπῇ, κατὰ ταὐτὰ αὖ ποθεῖ καὶ ποθεῖται, εἴδωλον ἔρωτος ἀντέρωτα ἔχων· καλεῖ δὲ αὐτὸν καὶ οἴεται οὐκ ἔρωτα ἀλλὰ φιλίαν εἶναι. ἐπιθυμεῖ δὲ ἐκείνῳ παραπλησίως μέν, ἀσθενεστέρως δέ, ὁρᾶν, ἅπτεσθαι, φιλεῖν, συγκατακεῖσθαι· καὶ δή, οἷον εἰκός, ποιεῖ τὸ μετὰ τοῦτο ταχὺ ταῦτα. (255e)

Quem locum Marsilius Ficinus in sermonem Latinum sic vertit:

Itaque presente illo, dolere ut ille similiter desinit; absente vero desiderat vicissim desideratus, mutuum amorem tanquam amoris simulachrum possidens; nec amorem ipsum, sed amicitiam et vocat et putat. Cupit ergo ferme ut ille quamvis moderatius videre atque assidua consuetudine perfrui; et ut par est post hac protinus hec facit.

Aliquid deest. Vel, quo exactius loquar, duo gradus desunt de quattuor a Platone nominatis.

2012-11-24

De JR Ewing philosopho mortuo

JR Ewing

Series televisifica "Dallas" inscripta numquam erat inter optimas laudibusque dignas numeranda, sed omnes amabamus JR philosophum praeclarum, quippe qui multa commoda et utilia doceret pueros Americanos. Ex eo tempore quo desivit JR de petroleo agere, pretium benzini est ter auctum: unde scimus eius praecepta fuisse veram sapientiam. Sit tibi terra levis, JR.

2012-11-22

De Iohanne Monade, lividae strophae Sapphicae

Christus est nātus, Monas et recessit.
Christus est nātus, Monas et recessit.
Quem putāveram minus esse cæcum:
dēcipiēbar.

Dulciter canēns utinam manēret.
Dulciter canēns utinam manēret.
Chartulīs ā Iūdice sed tribūtīs
dē Monade actum'st.

Dē solēbat perpetuō loquī atque
dē diē plus perpetuō profārī:
quæritāns sed inveniēs agī rēs
nōn ita posse.

Fausta Sāturnālia, mī Iohānnēs.
Mē relīquistis, remanēbŏ sōla:
antecellat anticipātiō tamen
omnia vēra.

Iohannes Monas, sive Iohannes Martialis Alexander minor, cantor medio saeculo vicesimo notus, die Christi natalicio anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quarto de vita decessit. Erant qui dicerent eum Fortunam Armigeram provocasse et Russorum more manuballistam in se vertisse; alii tamen retulerunt eum manuballistam in semet ipsum collineavisse ut monstraret eam esse vacuam et innoxiam et tutum—in qua re sua temeritate deceptus fuisse videretur; alii fatebantur Iohannem superbia motum temptavisse coram feminis virum fortem videri cum prudentem semet ipsum praebere magis eum deceret. Hodie tamen pauci eius nomen umquam audiverunt, et illi tantummodo propter diem et modum mortis. De quo cantore, eiusque pistreis vestimentis et crocodileis calceamentis, videas lividam et rusticam historiam, cui inscribitur "Iohannes Monas est Mortuus."

2012-11-21

De δαιφυκυμῶζι

dæfucumōchī

Tam sapōre quam viridī colōre
præditus theæ, globulus liquōre
fartus et dulcis, vocitātur aptē
大福

2012-11-16

De saltatrice

Sōlitūdinem sterilēsque montēs
torret ardenter saliēns puella:
membra nervōsque fluidōs retorquet
mōre colubrae.

2012-11-14

Item

Guillelmus Ward

Hodiernus dux puniendus: Guillelmus Ward dux exercitus, quondam quattuor stellis ornatus, qui praefectum Europae provinciae (EUCOM) adiuvaverat, deinde ipse praefectus est Africae provinciae (AFRICOM) ante Carterum Ham. Mense Aprili, anno bismillesimo undecimo, rudi donatus est, sed prodigiae tunc suspectus, nuper accusatus: dicitur enim luxu addictus pecuniam publicam perdidisse. Una honoris stella dempta, mox cogetur octogena bina milia dollarorum reddere reipublicae.

2012-11-13

De novissimo imperatore in dubium vocato

Gp29

Nuntiatus est Iohannes Allen, Bactriae provinciae praefectus qui creandus videbatur summus imperator Sociorum Atlanticorum, in dubium vocatus esse propter epistolas electronicas haud decoras quas fertur ad eandem feminam Tampensem misisse de qua sollicitabatur Paula Broadwell zelotypa discipula doctoranda et adultera, quacum David Petraeus fidem tam uxoris quam totius reipublicae perdidit. Iohannes negat se quidquam mali fecisse. Senatores tamen iam festinant alterum ducem praeficere Bactriae, tarde vero cessant et inquisitionem exspectant ne Allen Sociis Atlanticis praeficiatur.

Iis, qui volunt nomina ducum, aut cito aut lente a muneribus honoribusque a mense Octobri ineunte aut demotorum vel criminum accusatorum vel in dubium saltem vocatorum, quasi cuiusdam ludi puncta (aut latrunculos de tabula demotos) numerare:

  • Geofridus A. Sinclair (dux exercitus una stella ornatus, qui in Bactria provincia militaverat), accusatur adulterii, sodomiae, usus temeti, et multorum aliorum; verisimile est eum reum fore coram iudice militari, cuius sententia non erit lenis;
  • Carolus M. Gaouette (admirantus una stella ornatus, qui dum ad Persarum vicinos defendendos navigat subito demotus est et domum dedectus), ob causas iam incertas a muneribus demotus est; inquisitio tacita et tecta progreditur;
  • David H. Petraeus (imperator exercitus quattuor stellis ornatus, praefectus Chaldaeae et Bactriae, praefectus speculatorum et militum occultorum), confessus est adulterium;
  • Iohannes R. Allen (imperator militum classicorum quattuor stellis ornatus, praefectus Bactriae, creandus summus imperator Sociorum Atlanticorum), in dubium vocatur propter epistolas electronicas haud decoras;

et fortasse:

  • Carter F. Ham (exercitus dux quattuor stellis ornatus, praefectus toti Africae provinciae), qui non propter adulterium demovetur sed rite honesteque rudi donandus esse dicitur, quamquam de hac re quaedam suspicio orta est propter Libycam cladem.

Quis igitur restat qui milites imperet? Estne nunc Gomer quidam Pilus ad imperium promovendus?

2012-11-12

De arce Cinderellae illuminata

Cum Irisatus carmen panxerit de festis diebus Sancti Electridis, non nimis inconcinnum videtur mentionem hic facere de Disneiensibus Floridensibus, qui hieme ad eundem beatissimum Luciferum honorandum Arcem Cinderellae, munitissimum Regni Magici locum atque inexpugnabile Muris Tyranni castellum, ornant ducentenis milibus luminum ad quadragena milia pedum quadratorum retis piscarii affixis et duodeviginti millibus passuum fili electrici roboratis, ad quod opus absolvendum vigiles assiduique opifices Murini per sex hebdomades tantummodo noctu laborant. Qui autem tam callidi sunt et magicarum artium periti ut tota arx illuminetur tanta vi electrica quantam modo tres hodiernae machinae adhibent quibus lauta madidave vestimenta siccentur.

2012-11-11

Diurnarii Neoeboracenses, qui in Paulae Broadwell vicum descenderunt, extra domum invenerunt humi creta inscriptum hoc elogium: "Pater ♥ Matrem." Quod aut ante adulterium patefactum scriptum erat, aut nemo potest puerulis explicare Quid Mater Fecerit et cur mater fortasse multos annos in carcere agat.

Nam nuper relatum est agentes in rebus, qui "FBI" vulgo dicuntur, invenisse Paulam in ordinatro condidisse documenta occulta atque arcana, ob quae potest fieri ut ista per decem annos in carcere includatur…si in ius vocata erit (nam Bradleius Manning adhuc indemnatus sed catenis vinctus exspectat). Diligenter enim agentes in rebus debebunt eius totam vitam exquirere inspicereque, ne eveniat ut Russorum fuerit sitve speculatrix, sicut Anna Chapman quae anno 2010º comprehensa est et in gelidam vastitatem deportata unde venerat, et nuperrime Alexander Fishenko qui, una cum decem aliis, mense Octobri accusatus est speculandi.

Broadwell dicitur esse civis Americana et in Dacota Septentrionali nata, sed Russi sunt callidi et vafri mendaces, neque umquam potes satis compertum habere feminam non esse speculatricem Russicam (et praecipue feminam quae deprehensa sit cum documentis secretis et cum nostro praefecto speculatoribus).

Mirum colloquium

Mirum in modum Paula Broadwell, discipula doctoranda et diurnaria quacum David Petraeus Sixtii filius, quondam imperator cum Chaldaei tum Bactriani belli necnon director agentium occultorum, adulterii crimen admisit, videtur mense Ianuario cum Iohanne Stewart sermocinata esse televisifice, quod spectaculum propter scelus nuper patefactum nunc videtur ineptissimum et quasi risibile, nisi quod propter dedecus magis dolendum est quam ut infaustum risum moveat.

Prima in parte huius colloquii vita tractatur quam de Petraeo conscripsit Paula Broadwell; deinde ad certamen vertitur, quo Paula provocat Iohannem ad prona corpora sursum deorsum levanda. Hoc enim genus exercitationis et certaminis apud milites est celeberrimum; Petraeus ipse fertur saepe suos milites multo iuniores sic provocasse et hoc in certamine vicisse. Sponsione autem pecuniae facta, Iohannes a Paula superatus cogitur viciens millia dollarorum dare ad societatem cuius propositum est ut vulneratos milites doceat corporibus exercendis animos quoque exercere parareque ad vitam civilem agendam. Quod magis mirum videtur: maritum Paulae adesse et cum Iohanne Stewart exerceri.

2012-11-10

De epistola monitoria accepta

In capsella electronica hodie inveni epistolam monitoriam mihi ab Oppidulo missam de vi electrica a me adhibita, cuius argumentum brevissime exprimitur his verbis et numeris et lineis:

Vis1

Commotus igitur, ne civis satis fidelis et amator tam patriae quam capitalismi viderer, visitavi Oppiduli paginam interretialem, qua cives possunt se conferre cum vicinis, quo exactius omnes oppidani sciant qui satis consumant et qui parci avarique nostras libertates oderint. Horribile visu:

Vis2

Sciebam me animo aliquatenus demissum nuper mihi visum esse, sed hoc… non solum pigrior quam cives medii vim electricam consumebam, sed etiam infra viridos istos qui insoliti habentur, nec semel sed bis. Oportet igitur animo meliori plus consumere; fortasse debeo medicum visere qui pillulas laetificas mihi det ad amorem consumptionis fovendum, ne pergam malus videri civis etiam tempore Natalicii Christi, quo festos dies celebramus Sancti Dollari.

De crimine adulterii et de ducibus nuper demotis

Apud Americanos saltem summa fides habetur esse ea qua maritus uxori devincitur: sine qua demonstrata nemo candidatus potest ad maiora honorum officia promoveri, neque hoc certa lege sed etiam certiori consuetudine, nam ubi consuetudo tam certe rata ducitur, nulla lex delebili atramento scripta desideratur. Unde consequitur ut maximum scelus habeatur adulterium, quia nihil publicae fidei viro committendum videtur qui non potest hanc unam et fundamentalem et privatam fidem suae carissimae debitam observare. Variis igitur in civitatibus, quamquam per temporis progressum leges saepe mitescebant, usque legibus puniendus est adulter; sed nusquam lex tales in scelestos durior saevit quam apud milites, quibus legum militarium articulum centesimum tricesimum quartum statuit non solum ut adulter ab omnibus honoribus demoveretur sed etiam ut in carcere propter dedecus tam in exercitum quam in rempublicam ipsam illatum teneretur.

David Petraeus et Paula Broadwell
David Petraeus Imperator et Paula Broadwell, quae inter alia vitam eius scribebat

David Petraeus, rerum gestarum doctoratus et quondam imperator quattuor stellis ornatus qui toto exercitui cum in Chaldaea tum in Bactria praefectus erat necnon ante diem hesternum praefuerat speculatoribus militibusque occultis qui vulgo CIA vocitantur, confessus est crimen adulterii. Agentes enim in rebus, qui FBI vocantur, suspectam habuisse dicuntur Paulam Broadwell, quippe quae sibi videretur posse Petraei epistolas electronicas, et voluisse scire quomodo et ob quam causam illa legeret epistolas imperatoris. Deprehensus igitur ipse suum scelus confessus est.

Is anno 2003º, cum praeesset Centesimi Primi legionis militibus deciduis (inter fortissimos numerandis, quippe qui de caelo sericis velis adiuvati tam ex inopinato quam in manifestum periculum descendere soleant), a militibus dicebatur esse homo affabilis, dux assiduus, vir fortis: memoratur enim eum cuidam electo militi longe iuniori et toroso se roganti quotiens posset pronum corpus humo bracchiis fretus sublevare (exercitationis genus apud milites crebrum et apta materies certaminum) respondisse se semel plus posse quam ille iuvenis posset—quod eum tunc coram multis cum illo milite certantem monstravisse esse verum. A militibus dilectus, et coronas meruit et fidem reipublicae, quam postea perdidit.

David Petraeus et Paula Broadwell

Idem testimonium coram Senatu testimonium daturus fuit de clade Cyrenaica, qua undecimo die mensis Septembris et speculatores et Christophorus Stevens legatus occisi sunt a latronibus, quamquam illi rogitabant auxilium militare sibi mittendum ut servarentur. Antea Petraeus dixerat nec se nec alios inter speculatores recusavisse quin auxilium mitteretur, sed inter septem horas nihil subsidii missum est; nonnihil igitur suspicionis omnino incertae adhuc manet in illa re.

Petraeus videtur sua sponte se a muneribus abdicavisse propter dedecus, sed nullo modo potest solus dici qui nuper amotus est: duo saltem alii duces hoc anno in actis diurnis referuntur propter scelera:

  • Geofridus Sinclair dux unius stellae, domum deductus est a Bactria tempore vernali et postea comprehensus nunc accusatur adulterii, sodomiae, pornographiae, usus temeti, dedecoris. Si damnatus erit, agit omnes reliquos suos annos in carcere militari.
  • Carolus Gaouette admirantus unius stellae, qui praefuerat aeroplanigeri classi tertiae (cuius navis principalis est Iohannes C. Stennis), demotus est ab honoribus et domum deportatus dum eius naves ad Persarum periculum navigant—rem inauditam. Causa ob quam admirantus a suis nautis abductus est non liquet, sed dicitur esse "mala ratio ducendi" quod potest quidlibet significare. Nonnulli tamen rumoribus addicti suspicantur eum cum nauta femina esse deprehensum.

Quibus nonnulli addunt et Carterum Ham ducem quattuor stellis decoratum, qui adhuc praeest omni Africanae provinciae neque auxilium misit speculatoribus legatoque in Libya trucidatis; sed militares oratores iam negaverunt eum propter illam cladem esse ab honoribus amotum, sed potius aut in aliud munus vocatum iri aut rudi donatum iri—non constat utrum fiat, et fortasse opus erit eius peritia propter tot alios aut comprehensos aut demotos. Haec tamen ad adulterium militare nihil pertinere videntur, nam nemo in suspicionem adulterii vocavit Ham illum; modo vero discere volunt nonnulli cur ipse nihil auxilii miserit nostris civibus in Libya obsessis.

Sed, ut ad argumentum principale revertamur, nec hoc crimen solum apud milites punitur: nam Christophorus Kubasik, quem multi putaverant mense Ianuario praefectum iri Lockheed Martin societati aeronauticae, nuper tamen ob matrimonii fidem violatam coactus est se muneribus abdicare, et anno bismillesimo decimo Marcus Hurd, qui praeerat Hewlett-Packard societati electronicae, idem fecit et idem passus est.

2012-11-07

Ad tempus terendum

Discipulis probationis periculum subeuntibus mihi est tempus terendum. Sapphice igitur, scripta est haec formula salutationis nulli puellae mittenda, nec ullo sensu venusto composita sed tantum ad numeros et, per iocum, instar "fratrum" ut vocantur nebulones qui hanc paludem infestant:

Salveas pulchre, [ibi nomen addas]!
Ut valet tua speciosa forma,
quam diu amplexu cupio tenere,
mollis amica?

2012-11-04

De Frontonis "Tulliana conclusione" et basiis

Posterioribus litteris tuis, cur orationem in senatu non recitaverim, requisisti. At ego et edicto gratias agere domino meo patri tuo debeo, sed edictum quidem circensibus nostris proponam, cuius principium id ipsum erit:

Qua die primum beneficio maximi principis ederem spectaculum gratissimum populo maximeque populare, tempestivom duxi <e>sse gratias agere, ut idem dies

Hic aliqua sequatur Tulliana conclusio.

Frontonis epistolarum ad Caesarem 2.1

Certe primum puerili nostro menti occurrit idem quod Michael Petrus Iosephus van den Hout in commentariis ad hunc locum vicesimo saeculo exeunte scripserat de oratione numerosa Frontoni petenda:

Tulliana conclusio: a rhythmical conclusion of a period à la Cicero; see at 20,4. So concludere 215,14.

Nam quid Nemini puerulo putas carius fore quam ut aliquid subaudiatur vergens ad notissimum "illud tertio quoque sensu in omnibus orationibus pro sententia positum" esse videātur? Paeonem porro et spondeum iam invenimus in Frontonis "maximeque populāre" paulo ante dictum. Vero hanc declamatoriam stultitiam statim mente excussimus: nam clausulae nulla difficultate petuntur, nec Fronto posuisset illam trium verborum stipulam "ut idem dies" nisi ad certum quendam finem quasi rami foliorum iam mente conceptum tendebat. Immo ne nos Frontonianum illud "Tulliana conclusio" ad paeonem spondeumque vel similem clausulam spectavisse habeamus, sed Frontonem potius longiorum Arpinatis locum laudare voluisse:

ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit.

Ciceronis orationum Philippicarum 2.14.16

Conclusio fortasse non inepta Frontoni.

At haec epistola non solum propter Tullianas conclusiones studium nobis movet, sed etiam propter vocabulum nullo modo Ciceronianum sed potius quam maxime Catullianum: nam in epistolae ipsius conclusione haec verba invenimus:

Tu si et valde properas, aliter te interim oblecta: basia patrem tuum, amplectere, postremo ipse eum lauda. Ceterum quidem in idus A<u>gustas tibi expectandum est ut quid vis, quale vis audias.

Vale, Caesar, et patrem promerere; et si quid scribere vis, lente scribe.

Nonnulla nuper scripta sunt de Frontone et Marco Aurelio, et praesertim propter Californiensis (etsi gens delirans est semper cavenda) cuiusdam Richilin nomine libellum "Marcus Aurelius in Love," qui a nonnullis refutabatur (quorum cito legi potest symbola Christiani Laes de osculis edita). Sed Richilin Californiensis ad quandam veritatis speciem aliquando accedit: Catulliana enim vox variis in epistolis auditur, sed fortasse magis propter eruditionem (et eruditionis faciem, quae fuerit Frontoni magistro ostendenda) quam veram libidinem adolescentis osculorum. Nobis autem studium movet illud "basia patrem tuum" non propter ullam curam περὶ τοῦ ἐρομένου τε καὶ τοῦ ἐραστοῦ, sed quia basiandi verbum temporale, raro etiam apud poetas repertum, apud auctores solutae orationis vix legitur nisi apud Frontonem.

Catullus enim a quibusdam (sed non sine controversia) primus fertur vocabulum effinxisse e "savii" nomine litteris paululo inversis, quem secuti sunt Martialis Iuvenalisque et Phaedrus, quibus omnibus est aliquid eius iambici saporis quem Catullus quoque redolet. Idem nomen substantivum non leges apud antiquos prosae orationis auctores nisi apud Petronium et Apuleium (qui tantum in Metamorphoseon libris eo usus est), fabularum artifices. Verbum autem temporale basiandi extra versus numeris adstrictos modo inveniri potest apud eosdem Petronium Apuleimque et duabus in epistolis Frontonis (2.1, 2.3). Hoc est quod non exspectaveris: basiandi verbum apud Frontonem invenire auctorem non cantilenarum sed epistolarum.

Confiteor Frontonis prosam numerosiorem esse quam ut dicere possimus eum numeris omnino carere: nam si ius elisionis semel sustuleris et siveris "tuum" ante "amplectere" positum hiare, et littera "e" in "postrēmō" corripueris ut "postrĕmō" legas, et uno oculo clauso altero lippo syllabas diutius quam lectoris compotis mentis sit intuearis, in his Frontonis verbis:

bāsiā patrem tuum, amplectere, postrĕ[?]mō ipse eum laudā

Sapphicum versum "maioris" generis cum spondeo ad finem superaddito forsitan invenias. Porro iuxta aliud basiandi verbum, quod in tertia eiusdem libri epistola reperitur, Graece scriptum legimus

Ἰσχυρῶς πάντων καταπεφρόνηκας

in quibus minorem Sapphicum inveniremus… si altera syllaba eius "ἰσχυρῶς", sicut altera eius "postremo," non esset producenda. Sed haec fiunt secundum normas oratorias, quippe per quas non liceat versum integrum ponere ne decantare potius quam declamare videaris. Nihilominus, in illis duobus locis ad Sapphicos numeros propius appropinquat oratio Frontonis, ubi ille videtur vocabula magis poetica adhibere.

Hodie tamen nomen substantivum quod est "basium" inter prima vocabula docetur, saltem a nobis qui a professoribus cogimur enchiridione uti Wheelock's vocato, quamquam discipuli nullos versus umquam pangunt, sed nihil nisi rusticos barbarismos et imparilitatem soloecismorum scribillant, si quis hypodidascalus tam crudelis et saevus est ut cogat eos Latine scribere (aut, quod summum nefas habetur, viva voce dicere) potius quam barbarismos soloecismosque eiusdem enchiridii in idioma ad Anglicum sermonem vergens vertere. Nomen autem osculi non ante tertium semestre spatium discipulis traditur, id vero savii numquam, scilicet quod verba Tulliana dedecet discere; neque illi discunt utriusque nominis cognatum verbum temporale neque etiam id basiandi.

2012-11-01

De automatis Alcaicis

Locus natandī mūnere fungitur
nōbis theātrī cōnspicientibus
  magnā arte mīmōs hōs agentēs
    automatāriam amōris artem.