2012-12-29

De Bento popina Floridensi

IMG 0201
In popīnæ aulā sedeō repastus
sub rubentibus radiīs lucernæ
dum theam bibō calidam hauriōque
flōris odōrem.

Bento est popina Floridenses, quorum quinque exstare puto inter tria oppida divisas; in illis oppidis ubi duae exstant tabernae, popinae colore distinguuntur, ut Bento Rubra et Bento Caerulea esse feruntur.

2012-12-24

IMG 0131

Ad sorores benigne excipiendas caseum paravi praemollem, qui "Brie" apud Gallos vocatur, in furno coctum cum variis cibis meridionalibus superadditis. Nam hac in regione rustica et nullo urbano sale praedita in usum pridem venit nigrum mellaceum, quod apud Americanos primum Melaza vocabatur sive Mélasse, id est quod restat post cannas in saccharum factas; atque in pretio semper sunt nuces caryae sive iuglandes Americanae, quas barbari aborigines pacan vel simili nomine suis linguis vocitabant: hae nuces per Reipublicae partes meridionales inveniuntur sed praecipue in Georgia civitate et septentrionali Florida. Saepe coniunguntur hi cibi, et cum cinnamomo, myristica, garyophyllo, butyro optime sapiunt; quae omnia in caseum Gallicum imposui et in fornace coxi.

Non displicuit sororibus. Non possum ego prae rusticitate mea multum in culina, sed quasdam res hic illic didici.

Quoniam haec est Virginia, non possumus festos dies Christi nativitatis celebrare sine perna salsa et rusticissima, necnon arachidibus hypogaeis sive Erdnüße, quibus non solum Virginienses sed et porci, qui pernae fiunt, pascuntur. Haec perna sive caro suilla proxime accedit ad illam quae apud Italos vocatur prosciutto crudo, nisi quod etiam salsior est perna Virginiensis (quae etiam Smithfieldensis vocatur, quamquam nos ipsi malumus pernam Eduardi Sudriensis, quae a Campo Fabrum non longe distat).

IMG 0302

2012-12-23

De arte vitrea

Museum hodie visitavimus perpavrum et vix urbanum, ubi certamen inter artifices celebrabatur qui vitri conflandi caelandique artem exercent.

Videbantur hoc in vase esse figurae militum antiquorum caelatae.

Deus accipitrum piscem complectitur.
 

Vidimus et molendinum vitreum, ubi Dominus Vitreus et Sanctius Pansa gigantum vim frangunt.



Haec figura inscribitur "MUSA."

Haec tamen nomen gerit Saltatricis Delapsae

Manus

Quid esse debeat nescio, sed cordis formam mihi refert.

Cor tibi offero e pectore meo!

Lucida ars.

Facies turpis et turpiter paxillis affixa.

Haec fere videtur esse kimono sive stola Iaponica.

Liquida videtur materies, sed solida est.

Haec vestis non videtur natatrici commoda.



Hi videntur in mora venisse.

Mycenensium scriptura generis linearis et litterula "C" notata?


Utinam mihi nota esset femina quaedam cui placeant calceamenta rubra.

Citrum vitreum.


Haec sine dubio est kimono.

Quid sit compertum non habeo, sed secundum iudices, quidquid id est, idem optimum est.

2012-12-18

De donis in Christi Nativitatem emendis

Quoniam adest "illud anni tempus" quo dona amicis cognatisque sunt emenda, visitavi civitatem Sancti Augustini, quippe quae maior et urbanior sit quam oppidulum nostrum palustre, ut aptiora dona quam cervisiam et serpentes alatas invenirem. Alias res quae inveni, lucis ope descripsi depinxique et infra apposui, ut tempus tererem quo deberem potius aliquid academicum scribillare.

Cum Irisatus pulchram stropham Sapphicam de bacillis "Pocci" vocatis panxisset, de illis dulciolis cogitabam dum per civitatem Sancti Augustini deambulabam: et exempla, quamvis Iaponicis cuppedinibus elegantibus tenuibusque rudiora, inveni. Nam Floridensis civitas oblectamentis non caret, dummodo non nolueris ea crasso coloniae manu potius parata quam exacta machinarum elegantia.

Sed propter hiemalis diei calores et solem malui glaciem edibilem poscere, quam inveni Christi nativitatis coloribus ornatam et menthae sapore praeditam.

Ubique in festiva civitate inveni signa ornamentaque Christi diei natalicii propria, ut has arbores, quae Tannenbäume Germanice dici feruntur, et corollam quam in sinistra huius imaginis parte conspicis de palo lanternario suspensam.

Horti quoque festivam speciam praebent: nam non solum prasino colore et cerasino sunt plantae ipsae, sed etiam columnae truncique palmarum rubris fasciis circumligantur.

Neque deerat Pontius miles fortissimus, qui me comitatus est salutis causa, ut gladio armatus barbarorum sagittas et crocodilorum dentes arceret.

Inveni et hortos publicos in Civitatibus Foederatis antiquissimos: nam conditi erant sexto decimo saeculo (anno 1573º quo exactius omnia ennarrem) ut plaza sive plateae civibus essent in media urbe. Hoc tamen monumentum, quod in imagine depingitur, multo recentius est, sed eius memoria nihilominus videtur relatu digna. Anno enim 1812º, nuntiatum est novam regiminis formam, quae constitución sive constitutio vocabatur, esse Gadibus (q.e. caput Hispaniae) conditam; decretum esse ut per totum Hispanorum imperium in civitatum plateas novum nomen Plaza de la Constitución imponeretur ac monumenta ad nova iura libertatemque memoranda statuerentur. Quae laeti cives Sancti Augustini anno 1813º fecerunt, et novo monumento novaque constitutione gaudebant, et calido Floridae sole frui pergebant. Sed insequentis anni mense Septembri infaustus nuntius Havana advenit qui referret constitutionem esse eversam, tyrannidem esse restauratam, edictum esse ut per totum imperium omnia constitutionis monumenta tollerentur; quae mandata cives aegre ferebant. Irati igitur recusabant quominus tyranno obsequerentur eiusque iniustis imperatis parerent: qua de causa usque stat hoc monumentum atque hortis nomen usque manet Plaza de la Constitución. Hoc monumentum a civibus fertur unum esse et solum in utroque orbe terrarum quod ex eo tempore restat integrum et illaesum et intactum. Nescio vero an haec omnia sint vera an tantummodo fabulae, nam Floridensibus numquam est credendum.

Haec verba in monumente latere leguntur.

Prope monumentum et hortos est basilica Sancti Augustini, quae etiam vocatur prima basilica (fortasse quod civitas Sancti Augustini urbs prima habetur condita inter eas fines quae nunc Civitatum Foederatarum vocantur). Hoc tamen aedificium multo recentius est exstructum, sed prima ecclesia in eodem loco condita erat saeculo sexto decimo (nam Franciscus Draco pirata Anglicus primam ecclesiam flammis excidit anno 1586º).

Identidem renovata est ecclesia, quae hodie speciem insolitam praebet variis et diversis elementis commixtis: in pariete, ut exemplum afferam, inveniri potest (ad sinistram partem) sigillum Americanum, cuius aquila tam olivam pacis quam tristis belli sagittas unguibus tenet.

Supra ianuas sunt Pontificis Maximi et Anglice Loquentis duae claves, supra quas et positum est signum Sancti Augustini, in quo cor humanum sagitta transfigitur.

Horologium tamen in turri situm suo munere non fungitur, cuius manus semper aut meridiem aut mediam noctem indicant.

Sed in turri etiam est aliud horologium, quod non potest deficere, dum sol in caelo satis elate rideat. Legitur et tritus ille horologiorum titulus "PEREVNT ET IMPVTANTVR," qui plenius apud Martialem reperitur:

Si tecum mihi, care Martialis,
securis liceat frui diebus,
si disponere tempus otiosum
et verae pariter vacare vitae,
nec nos atria, nec domos potentum,
nec litis tetricas forumque triste
nossemus, nec imagines superbas,
sed gestatio, fabulae, libelli,
campus, porticus, umbra, virgo, thermae:
haec essent loca semper, his labores.
Nunc vivit necuter sibi, bonosque
soles effugere atque abire sentit,
qui nobis pereunt et inputantur.
Quisquam vivere cum sciat, moratur? (5.20)

Iuxta ecclesiam Sancti Augustini sita est altera Sancti Dollari (nam Wells Fargo est taberna argentaria), quae quoque propter festivum anni tempus ornatur luminibus Sanctae Electridis.

Illud aedificium conspicitur pone hoc brumae signum, quod est pomum Sinicum sive arancium.

Barbari tamen Floridenses plerique nec Sanctum Augustinum nec Dollarum nec Electridem colunt, sed turpia numina "Tici."

2012-12-17

De Shinzo Abe ad summum magistratum promoto

Shinzo Abe1

Maximi momenti in actis diurnis nuper relatis nobis videtur novum regimen in Iaponia suffragiis creatum, cui praefectus erit Shinzus Abe, qui abhinc annos quinque summo magistratu se abdicavit. Notissimus est ille Shinzus propter rationem fiscalis dinumerationis laxandae, quae et quantitativa pecuniae laxatio vocatur. Hoc quondam insolito consilio pecunia ex nihilo fit qua bona ab argentariis emantur, quo liquidiores fiant argentariarum rationes et capaciores pecuniae commodandae; effectus autem huius consilii est ut valor pecuniae aliquatenus deminuatur, quod utile est ad aes alienum solvendum et mercaturam externam augendam (nam quo vilius fit ut merces domi conficiantur, eo vilius et saepius eaedem foris venditantur). Periculum vero imminet ne, pecuniae valore nimis deminuto, pretia sic sine moderatione augeantur ut apud Zimbabuenses vel Vimarenses sit facta. Sperandum igitur est fore ut Shinzus res fiscales prudentissime curet, non solum ut Iaponia post nimis multos annos difficiles rursus valeat et floreat sed etiam ut validum exemplum nobis praeponat, quia Bernank argentariorum princeps, quondam dubius, nunc alacrem fautorem se praebet huius fiscalis laxationis, et verisimile videtur nos discipulos fore Shinzo magistro.

Gaudendum porro est Shinzum solacium invenisse in novissimis medicamentis: nam coactus est anno 2007º magistratu se abdicare propter alvi laxationem. Hoc novum medicamentum in usum venit apud Iapones propter auctum valorem eorum pecuniae, quo potuerunt emere societatem Helveticam quae hoc remedium parat.

2012-12-08

De Levino "Apollonio" Gandobrugano et praefatione eius historiae Peruvianae

Levinus "Apollonius" Gandobruganus1, Mittelburgensis, qui ab anno 1544o usque in annum 1594um vixit, fertur primus, ante Urbanum Calvetonem, Latine perscripsisse res in Florida terra gestas—immo quaerendum est utrum uterque suam ipsius historiam scripserit, an Calveto totam rem a Levino sumpserit (sive furatus sit), quod suspicor non verum esse. Sed illa Levini historia, si exstat, appositum est ad unam tantum editonem eiusdem auctoris de Pervuiae Regionis inter Novi Orbis provinicas celeberrimae inventione anno 1568o in lucem editam, quam perdifficile est inter bibliothecas huius orbis terrarum invenire. Aliae tamen editiones huius Peruvianae historiae facile leguntur vel per rete universale vel in bibliothecis—quamquam fere nemo his diebus vult historiam Latine scriptam legere. Sed praefatio huius operis mihi lectu digna videtur, quippe in qua explicentur rationes ob quas Levinus voluerit de novo orbe terrarum scribere: ob quam causam totam epistolam praefatoriam (quibusdam litterulis ad hodiernas normas scribendi immutatis) infra subdidi. Praecipue animadvertendum mihi videtur Levinum mentionem fecisse de Alexandro Magno, quippe quem, ut omnibus pueris notissimum est, declamatores antiqui solerent monere Oceanum navigari non posse; post omnia Oceanum, post Oceanum nihil.

Illustrissimo Heroi, Iacobo Claroutio, Maldeghemmeae ac Pittemiae Domino s.p.d.

Inter omnia officiorum genera, quibus se mutuo prosequuntur mortales, nullum profecto aut recta conferentium voluntate aut diuturnitatis spe laudabilius est atque praestantius, Heros illustrissime, quam quod ab iis confertur, qui in hoc potissimum studiorum genere summa contentione elaborant, ut immortalis monumentorum testimonio ab omni oblivione silentioque succenssurae posteritatis eorum memoriam vindicent, qui singulari virtutum praestantia excellentes, de publica salute praeclarissime meruerunt. Postquam enim humanae fiduciae egregia ludificatrix2 natura nobis exiguum vitae curriculum circumscripsit, nullum mehercule maius nostrae mortalitatis solacium accidere potest, quam si utili consilio memoriae aeternitatem speremus: eos vero humanae propemodum virtutis fastigium excessisse videmus, qui, omnium suorum operum fines posteritatis opinione atque iudicio dirigentes, omni doctrina et scribendi peritia instructos suae vitae testes quaesiverunt: qui morum, virtutis, constantiae, pietatis atque ingenii ipsorum effigiem monumentis numquam intermorituris, apud omnem secuturi temporis memoriam essent relicturi. Hac de causa, cum vel ab ineunte aetate incredibili historiarum delectatione et voluptate detinerer, nullamque et ad alienae et ad privatae laudis fructum parandum commodiorem viam esse perspicerem quam si in describendis virorum principum rebus gestis omnem operam studiumque consumerem, multorum exemplo et meae etiam occupationis ac voluptatis gratia, me penitus ad scribendae historiae studia avocavi: ne forte per socordiam atque desidiam id omne succisivi3 temporis spatium sine fructu aliquo parum honeste efflueret, quod ipsa quotidianarum rerum occupationumque mearum intervalla mihi ad peculiare otium reliquerunt. Quapropter in tanta scriptorum copia, cum potissimum iudicarem, novae alicuius rei, et parum adhuc nostris explorata materiam ad scribendum adferre, ea avidissime perscrutari ac literis mandare coepi, quae ad Novi Orbis (quem Americam vocant) nostra demum memoria inventi et occupati cogitationem pertinerent. Nam haud dubie supra omnium rerum gestarum amplitudinem, quae in nostra tempora incidere, maxime memorabile videri potest longe amplissimam Orbis partem, tot ante saeculis incognitam et incredibili rerum omnium copia et beatitudine affluentem, iam tandem Caroli Quinti Caesaris classibus atque auspiciis innotuisse, et gravissimis laboribus, periculis, atque aerumnis extremorum malorum ab ornatissimis Hispanici nominis Ducibus Praetoribusque occupatam esse: sic ut aestimata diligenter rerum omnium ratione, ea, quae hic gesta patratraque fuerunt, profecto humanae admiratonis modum excedant, et procul dubio Alexandri Macedonis ac superiorum denique omnium principum, regum, virorumque virtutem atque fortunam longissime superent. Atque adeo magis ego in summam admirationem adducor, quod in tanta doctissimorum virorum multitudine, qui summa eruditione facundiaque indigna interdum nugarum certamina consectari maluereunt, tam pauci fuere, qui in harum etiam rerum fecundissima materie ingenii sui ornamenta exercere studuerint. Nam praeter Petrum Martyrem, qui initia huius exploratae Americae in suis Decadibus contexuit, ac Sebastianium Munsterum, qui in cosmographicis Tabulis harum regionum summas persequutus est et diversorum mercatorum epistolas ipsiusque Ferdinandi Cortesii litteras ad Carolum Caesarem perscriptas in unum volumen redegit, neminem Latinorum invenio qui praeter exiguam mentionem in hac parte aliquid gravioris operae collocavit. Itaque satis praeclarum mei studii fructum me adepturum ratus, si ipse hoc negotio maiore cura diligentiaque suscepto multorum exspectationi satisfacerem, quos huius generis aliquid iamdudum exspectasse cognovi, quanquam longe praestantius flumen ingenii maioremque dicendi vim et copiam huius negotii magnitudo requirat, eam potissime partem explicare sum adortus, quam maxime Latinorum Scriptorum monumenta ignorabant. Nam sicuti ex Petro Martyre et eo Munsteri volumine aliqua de prima exploratione atque introitu Americae regionis cognitio suppeditatur, ita nusquam aliquod exactae narrationis opus legisse me memini, qua videlicet ratione, quibusque Ducibus, quo discrimine atque eventu rerum, Peruvia occidentalis Novi Orbis pars, omnium certe Provinciarum auro atque argento opulentissima inventa sit et occupata, ac quibus deinde initiis irarumque causis ea ipsa civili implicata bello mutis Hispanorum stragibus permaduerit.4 Proinde cum in his etiam Belgarum terris, multi in ea regione mutua societate opulentas negotiationes exerceant, ac multa prope supra fidem humanam occurrant, de quibus certissime constet, amicorum commentariis adhibitis, ipse lubentissime id de Peruvia opus suscepi: ea ratione ac modo, ut ad summorum Scriptorum exemplum, mediocri orationis ubertate, rhetoricae amplitudini et elegantiae, ubique nimirum inviolata historiae fide, locus relinqueretur. Quanquam enim mihi iam huius incerti ausus aleam iacturo, alta consideratione metus occurreret, ne in hoc etiamnum meae iuventutis tyrocinio, ego nulla videlicet elaborati ingenii atque aetatis auctoritate spectatus, in praeiudicia quorundam calumniasque incurram, minime tamen vel ob id ab instituto consilio abstinendum putavi, quod mihi optima conscientia bonae mentis freto non illaudabile futurum existimarem, huiusmodi probatissimae rationis successu, apud optimos viros honestae commentationis principia aucupari. Sed inter ceteros, apud quos huius diligentiae non inanem gratiam mihi sperare licebat, Heros illustrissime, iam inde ab institutae cogitationis meae principio, te ego maxime unum iudicavi, cuius Humanitati has mei laboris primitias dedicarem. Omni enim literarum genere ornatissime excultus (quod paucis splendidissimi ordinis tui Nobilibus accidere solet) maxime veram opusculi nostri voluptatem ab ipsa linguae Latinae cognitione percipere posse videris, et in ceteris rebus Nobilitatis tuae gravitatem splendoremque illustrissimum ea humanitate condisse praedicaris (sicuti id ipsum in hilari vultu tuo clarissime elucescit) ut tibi profecto maxime solidas ad publicum amorem gratiamque retinendam virtutes, naturam accumulasse appareat. Nam quantum inferiores quique tuae imprimis Humanitatis perfugium et receptaculum petunt, tantum tu ipse principes illos Augusti Ordinis ac velleris aurei heroes, incredibili caritate tenes devinctos, sic ut intima familiaritate ac necessitudine illustrissimum Egmondae Comitem Amurathem, cuius certe opera in praesentia vivimus, tibi maxime coniunctum videamus. Atqui etiam publici beneficii causa me tantum Humanitati tuae debere existimavi, ut si quid ex nostro labore splendoris nominisque cuiquam possit adiungi, id maxima contentione ad tuarum laudum magnitudinem illustrandam mihi conferendum putarem. Equidem enim in earum virtutum memoriam saepenumero redeo, quibus diversis in rebus luculenter exhibitis, nostrae Brugensis maxime civitatis Rempublicam tuo nomini penitus obligasti. Ex hac autem virtutum tuarum imagine quanquam mihi certissima spes offerretur, te nostri laboris studium aequi bonique facturum, tamen ego et meae verecundiae rationibus et tuo splendori tantum tribuendum censebam, ut quodammodo ab inverecundae huius fiduciae consilio deterrerer. Sed postquam id ipsum M. Ioannis Dammii litteratissimi et gratissimi viri iudicio comprobari perspexi, cui omnibus animi ornamentis decorato prope domestica familiaritatis tecum intercedit, omnem conceptae formidinis cunctationem abieci, certissimeque inde considere coepi, cum pro tuae humnitatis candore, tum pro eius spectatissimi viri auctoritate, nostrum laborem in honestissimo studii genere constitutum, et ad tuae Nobilitatis ornamentum (ut ingenue fatear) profecto directum, tibi unico literarum amatori haud ingrate accidere posse, eoque iustius atque bengnius, quod et tibi omnium lectionum apprime studioso, non exiguam voluptatem ipsae novitatis gratia, et memorabilis Topographiae, aliarumque id genus rerum copia (uti arbitror) apportabit, et perspicuum humanae varietatis documentum utili exemplo legenti proponet. Nam sicuti tribus libris prioribus demonstratur, Franciscus Pizaarrus ac Didacus Almagrus, postquam mutua amicitia atque ope Peruvia explorata atque devicta ad id incomparabilis fortunae fastigium pervenissent, demum mutui imperii potentiaeque impatientes dissidio et simultate excitata, in tristissimum miserabilis excidii casum incidere, deinde vero Consalvus Pizarrus Francisci frater ac Franciscus Carvaial (sicut duobus libris posterioribus edocetur) provinciam occupare, et per vim tyrannidemque invito Caesare obtinere molientes,5 cum Vela Blasco Prorege devicto, atque interfecto, firmissima crudelis imperii ac dominatus fundamenta se consecutos existimarent, repente a Praesido Gasca victi captique, foedissimum ignominiosi supplicii exitum habuerunt. Idcirco me hercule beatius aliquanto cum Rebuspublicis atque cum ipsis Principibus ageretur, si se in omnis posteritatis theatro constitutos meminissent, in quo nihil vel recte vel improbe factum celari possit. Itaque illustrissime Heros, pro tui ingenii humanitate hoc nostri laboris munusculum ea animi benevolentia favoreque accipies, quo multo minoris certe pretii decorisque munera a popularibus tuis interdum ad ingenuum sui obsequii et caritatis testimonium exhibendum, in te collata accipere consuevisti: quod si hac ratione intelligimus atque videmus apud gravissimos viros, et tui imprimis ingenii candorem, non illiberalis iudicii gratiam nostros huius generis labores ac studia promereri, qui multo his excelsiora in praesentia agitamus, magnopere in huiusmodi industriae cursu confirmabimur: omnem haud dubie in hoc operam posituri, ut ex ea ostentatae humanitatis et laeti affectus imagine, non inanis nostrae contentionis et industriae fructus, ad excellentissimae Nobilitatis tuae ornamentum accedat. Vale Brugis Flandorum,

1566, postridie Idud Octobres.

Ornatissimae Nobilitati tuae deditissimus,

Levinus Gandobruganus.

De Levini vita nonnihil vicesimo saeculo scripta erant, quae minus arrident, quamvis magis verisimile videantur, quam id quod undevicesimo saeculo fabulose (et fortasse nimis benigne) scriptum reperimus: nempe eum mortuum esse in insulis Fortunatis sive Canariis, cum ipse peteret Peruviam, ut propriis oculis ea videret quae iam calami manuumque ope et amicorum fide fretus descripsisset.


Levinus Apollonius Gandobruganus] Nonnulli bibliothecarii prave pro huius auctoris nomine scripserunt Laevinus, ob causas mihi incertas, vel Gandobrugensis, cum id nomen prave intellexissent ad eius locum natalem spectare, quamquam Gandobruganus reapse fuit ei nomen gentilicium quod pater abavique gesserunt. Vulgari sermone idem vocatur Lieven van Ghentbrugghe, cuius rationem enuntiandi me fugere, ut semper fit de nominibus Batavicis Flamencis Belgicis, confiteor libentissime.

ludificatrix] Nescio utrum magis cupiam discere unde Levinus hoc nomen sumpserit, an quid dixisset Sallustius toto de hoc senso verborum.

succisivi] = subsecivi

permaduerit] = insolitum verbum, nec hoc sensu saepe repertum. Quo sensu offenditur apud Columellam Martialemque, sed licet fortasse suspicari Levinum magis cogitasse de Prudentii Contra Gentiles decimo, ubi legitur:

Respondit his Romanus: "Eccum, praesto sum,
meus iste sanguis verus est, non bubulus.
Agnoscis illum, quem loquor, miserrime
pagane, vestri sanguinem sacrum bouis,
cuius litata caede permadescitis?"

molientes] moliuntes potius scriptum est in editione anno 1567o divulgata; alias quoque apud Levinum sic scribitur moliuntem quae videtur esse forma huic auctori peculiaris; vero ad lectoris commoditatem augendam illam insolitam in magis usitatam formam mutavi

2012-12-07

In 希子

Kiko Mizuhara

Kiko Mizuhara, quae in Silva Norvegiensi partem agit Midori

Nōmine smaragdineō vocāris,
Ō Midōrī, sed rubicundō amictū
nōbis illūdis, paradoxa adaugēns,
laeta puella.

2012-12-02

In quam angusto quodam quot gradus posuit?

Seneca eius nominis Taediosior in epistola undequinquagesima:

Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus; sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit: aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem. In quam angusto quodam quot gradus posuit!

Quinque.

Quinque enim gradus posuit natura (sive Seneca) hos:

  1. Infantiam
  2. Pueritiam
  3. Adulescentiam
  4. Inclinationem quaedam ab adulescentia ad senectutem
  5. Senectutem

An ficte interrogasti cui non erat respondendum, o Seneca?

De unicornis latebris Coreanis nuper recognitis

Legimus in actis diurnis Coreanis Septentrionalibus, qualia ne Lucianus ipse excogitare potuit, Populi Democratici Instituti Rerum in Corea Gestarum archaeologos, sive homines tam antiquarum rerum quam artis pala peneque fodiendi peritos, recognovisse (potius quam invenisse, nam veritas huius fabulae numquam ignota neque in dubio fuit, sed quaedam minutiae erant in clariorem lucem ponendae) latebras cuiusdam μονοκέρωτος sive unicornis quo Dongmiong Rex tertio saeculo ante Christum natum vectus erat. Hae latebrae prope templum Iongmiong nuncupatum Pyeongyangi sitae sunt, et indicantur quadrato lapide ante latebras posito in quo titulus inscriptus esse fertur "UNICORNIS LATEBRAE." Haec verba dicuntur scripta esse inter decimum saeculum et decimum quartum saeculum post Christum natum, scilicet commoditatis causa ne post mille trecentos annos esset ullum dubium ubi unicornis latebrae essent quaerendae, si quis voluisset invenire recognoscere certa indicia quibus ipse certior fieret Populi Democraticum Regem ex Ovo Natum quondam vectum esse a Populi Democratico Unicorni.