2013-12-24

Bene cenavimus hac nocte festiva: nam φὸ Indosinensis valde placet, et praecipue noctibus hiemalibus.  Necnon bibi caffeam Indosinensem fortem et dulci lacte mixtam.  Felicem vigiliam Nativitatis vobis omnibus exopto.

IMG 1425

2013-12-23

In aeroportu sedeo perparvo ubi perparvum aeroplanum exspecto.

IMG 1402

2013-12-22

De oraculo ambiguo

IMG 1400

Crustulum Confutianum alterum, quod (ut saepe fit) non intelligo, in imagine supra apposita vides. Nescio enim utrum pro "happines" legendum sit, una littera dempta alteraque mota, verbum temporale quod est "happens" (fit, accidit, contingit, evenit) an potius nomen substantivum "happiness" (laetitia, gaudium), addita una litterula haud necessaria ad sonum enuntiandum. Utcumque locutio a normis grammaticis aberrabit, quod saepe fit, cum crustulorum sit non auribus sed ori linguaque placere, neque Anglice locutus sit Confutius. Sed quotienscumque talia oracula lego, non possum quin de quadam femina longe remota cogitem atque animum tacitus rogem de quibus rebus somniet illa.

2013-12-21

Oppidum ornamentis luminibusque variis vestitur, ne quis sudore velatus et sole ustus obliviscatur hiemem adesse, tempus frigidae mortis:

IMG 1337

Falsa barbarorum idola ubique conspiciuntur:

IMG 1352

Oppidum maritimum, quod tertio quoque anno maximis procellis vastatur, hic describitur:

IMG 1357

Pelecani ubique sedent pigri, nisi fortasse exspectant occasionem, qua turmatim in homines impetum faciant:

IMG 1370

Quoniam praedilecta popina, ubi cenare solitus eram, est quadam procella hoc anno diruta neque iam stat nisi quasi putamen sit aedium sine medulla, sine spiritus vitae, sine cibis (quod maximi momenti est), novam inveni ubi isicia marina vorarem.  Sed hac in taberna, ut in nonnullis huius oppidi, sunt etiam permulti canes: nam incolae hirsutos suos amicos adeo amant, ut nequeant eos domi relinquere dum cenent.  Itaque moris est ut canes cum cenantibus sedeant:

IMG 1387

Parum discrimen exstat inter caelum et mare: 

IMG 1396

Nunc vero iter longum est faciendum:

IMG 1384

2013-12-18

Cantus amoris

Spīritus findit rubicunda labra,
pallidus sol pelliculam osculātur,
līvidæ vestēs oculīque cælō
æquiparantur:

tū sed, ō Nātālia, sōla cantās,
sōla spectās ligneolum sigillum
barbulā ōrnātum dominī "Risottī"
nōn recinentis.

Num virum vērum memorat figūra,
stultum eum quī marmoreōs et amplōs
arteque sculptōs umerōs relīquit
Praxitelīā?

2013-12-17

De Saltatrice in Lecto

Sī dolet tergum tibi dormientī,
sī gemis, ō Morpheos imperīta,
tollet angōrem nova culcitella
somniculōsa.

Hīs sed in cœptis tamen est sequendus
ordŏ maiōrum, gradibusque certīs
pōne plantās, ut tibi fausta vertat
Sors dea fēlix:

culcitæ cūrā ut veteris fabellam
clauseris rēctē valedīxerisque
Mænadis sævīs pedibus priusquam
ēiiciātur.

2013-11-13

De virginibus, turribus, mendaciis

Inter alias fabulas de nativitate Iesu Christi decantatas, unam nuper offendimus quam numquam antea audiveramus. Nam apud Schmidt, qui Historiam Saeculi Primi Fabulis Variorum Maculatam conscripsit, Gregorius Turonenses in primo Miraculorum fertur dixisse stellam, qua Magi sive reges orientales ad praesepium, ubi pannis involutus filius Dei virgine natus dormitaret, ducerentur, in quendam puteum Bethlehemi cecidisse, ubi in fundo illius adhuc videri posset, sed ab iis tantum, qui virgines essent.

Cuius ultimo in membro statim agnoscimus exemplum loci communis et sat vetusti, quo aliquid, quod fieri non potest, dicitur illis contingere, qui castitatem non (ut solet vulgus) simulent sed veram virginum nomen sibi vindicent. Sic fere in unaquaque studiorum universitate Americana exstat aenea statua cuiusdam professoris diu mortui, qui fertur surrecturus (si sedet) vel ambulaturus (si stat), si virgo quaedam eum praeteriverit, quod nondum per memoriam humanam acciderit: unde subintelligendum est neque annis futuris verisimile videri, quia nulla castitas de discipulis sperari possit. Inter Floridenses, etiam dicuntur de summo campanili singuli lateres decidere, quotienscumque discipulae quaedam castitate integrae et tam corpore quam animo purae (nec spectat rumor ad pueros, sed tantum ad virgines) ad baccalaurei gradum promoveantur; neque obviam umquam venies ulli qui sollicitetur de turri, quippe quae censeatur in aeternum permansura, si ulla fides huic rumori sit tribuenda.

NewImage

At Gregorius, pro dolor, non dixit stellam tantummodo virginibus apparere: sed potius haec scripsit:

Est* autem in Bethleem puteus magnus, de quo Maria gloriosa aquam fertur hausisse: ubi saepius aspicientibus miraculum illustre monstratur, id est stella ibi mundis corde, quae apparuit Magis, ostenditur. Venientibus devotis ac recumbentibus super os putei, operiuntur linteo capita eorum. Tunc ille cuius meritum obtinuerit, videt stellam ab uno pariete putei super aquas transmigrare ad alium, in illo modo quo solent super coelorum circulo stellae transferri. Et cum multi aspiciant, ab illis tantum videntur, quibus est mens sanior. Nonnullos vidi qui eam asserebant se vidisse. Nuper autem diaconus noster retulit quod eum quinque viris aspexit, sed duobus tantum apparuitu.

*) In quodam codice titulus vetusta manu scribitur: De stella in puteum lapsa; atque editor (libro enim usus sum ab Migne divulgato) nobis indicat fabulam stellae in cisternam dilapsae etiam tunc apud vulgus viguisse.

Adhuc igitur ambigitur quis primus de mira virginum potestate, quae quidem numquam observetur, iocosam famam excogitaverit, sed maxime dubito an Schmidt, qui anno 1700º scripsit, fuerit eius inventor.

2013-10-22

De Saltatrice Fidicinaria

Quæ parum timēs vacuam in tabernam
sōla tū ingredī, dubiīs solūta,
mente tē fingis fidiclā canentem
mōre Gothōrum

interesse vel juvenum catervæ,
tēve candēlīs tenebrās domāre
vel fovēre tē nivibus sepultōs
exanimātōs:

somniās dum tū numerōs modōsque,
clanculum irrēpēns animō atque cordī
carminis plēnīs Melodrāmatis tē
cēpit Imāgō.

2013-10-13

In Propertii libri primi carmine tertio decimo versum invenimus hunc:

Una dies omnis potuit praecurrere amantis:

Quem fere omnes sic intelligunt, ut "una dies" dicatur "omnes amantes" superare; quod ut confirmentur, etiam referunt eas voces, quae sunt "una dies," alias apud Propertium legi sic coniunctas. Quamquam fieri potest ut interpretatio supra apposita valeat, inspiciamus tamen alios versus qui illum sequuntur:

Una dies omnis potuit praecurrere amantis:
   nam tibi non tepidas subdidit illa faces,
nec tibi praeteritos passa est succedere fastus,
   nec sinet abduci: te tuus ardor aget.
Nec mirum cum sit Iove digna et proxima Ledae
   et Ledae partu gratior, una tribus;
illa sit Inachiis et blandior heroinis,
   illa suis verbis cogat amare Iovem.
Tu vero quoniam semel es periturus amore,
   utere: non alio limine dignus eras.
Quae tibi sit felix, quoniam novus incidit error;
   et quodcumque voles, una sit ista tibi.

Ter dicitur "una," et ter "illa": debemusne igitur credere, secundum interpretes, "unam" et "illam" semper ad eandem feminam spectare nisi in huius loci capite, ubi in diem dicitur "una?" Quidni accipiamus "unam" et "illam" semper ad eandem spectare puellam, quae ipsa potuit omnes dies amantis (casu patrio; id est, "Galli") praecurrere? Nam haec puella videtur omnes alios Galli amores, quos per totam vitam coluit (vel potius, quas intuebatur), superavisse.

2013-09-27

De symbolis academicis Latine scriptis

Operae pretium videtur indicem componere commentariorum periodicorum a quibus scholasticae sive academicae symbolae Latine conscriptae (et more Theodisco plurimis fußnoten instructae) accipiuntur. Itaque de quibus aliquid audivi, nomina infra apponam. Quaeso, lector lectrixve, ut mihi certiorem facias de aliis commentariis huic indici addendis.

Gratias maximas ago Sandrae, quae maiorem partem huius indicis addidit.


Humanistica Lovaniensia (Belgae)

Symbolas in lucem edere quotannis solet de rebus "Neolatinis" quae dicuntur, id est de rebus quae post aetatem "mediam" scriptae sunt, necnon editiones criticas divulgat annotationibus interpretationibusque instructas.

Rheinisches Museum für Philologie (Germania)

Venerandus est commentarius periodicus et praeclarus et antiquus, qui fere ducentos annos est natus, et cuius symbolae fere omnes (nisi recentissimae) gratis per rete universale quaeri possunt. Hoc museum etiam potest per JStor inveniri, quod est commodissimum.

Commentarii Societatis Philologae Polonorum sive EOS (Polonia)

Videtur inter tegumenta sua complecti omnia quae utroque sermone scripta sunt ab initio usque ad tempora recentissima; bis in anno editur, sed adeo difficile est exemplum eius invenire (tantum apud quinque bibliothecas nostrae reipublicae videntur hi libri esse conditi) ut nesciam an ulla res a nostratibus umquam legatur quae apud Eos scripta sit (quamquam possum per "ILL," ut dicitur, exempla ex aliis civitatibus mutuari).

Peitho (Polonia)

Novissimus commentarius, qui plerumque ad res Graecas spectat. Nihil video apud eos iam Latine scriptum, sed haud satis hoc in mundo video Latine scriptum. Gaudendum est, quod omnes symbolae gratis per rete praebentur.

Studia Humaniora Tartuensia (Estonia)

Tam antiqua quam recentiora Latinitas tractatur in commentariis, quae apud Tartuenses reperiuntur, sed nullam ibi symbolam possum invenire Latine scriptam, quamquam editores videntur parati ad tales accipiendas.

Minerva (Hispania)

Fieri potest ut symbolae Latine scriptae apud Minervam accipiantur, et legi possunt hi commentarii per facultatem quam prabent bibliothecarii nostri et Germana societas "Elektronische Zeitschriftenbibliothek" (id est, per Hispanorum "Dialnet," sed id nesciunt bibliothecarii nostri).

Calamus Renascens (Hispania)

Commentarii periodici, c.t. "Calamus Renascens," ad litteras Renatas spectant et Humanistarum, qui vocantur: sed difficilimum est exemplum poscere e bibliothecariis nostris saltem, et suspicor non nisi cum difficultate etiam alias extra paludem nostram quaeri posse hos libellos nisi tres, qui ab anno bis millesimo ad annum bis millesimum alterum divulgati sunt. Nihilominus symbolae quae ibi, etiam intra fines tam artas (tamquam intra fretum Herculeum), inveniuntur, studium admodum excitant, et confitemur nos nunc unam evolvere de mortuis avibus.

Latomus (Belgae)

Etiam Latomus dicitur symbolas accipere Latinas, quamquam hoc videtur rarissime fieri his diebus.

Mnemosyne (Batavia)

Quis nescit Mnemosynen? Sed quis nuper novam symbolam Latine scriptam ibi legit?

Alias

Aloisius Miraglia videtur coepisse symbolarum messem cogere et coacervare qua novos condat commentarios periodicos, sed non habeo pro certo ullum iam in lucem esse editum, neque ubi per rete universale illi sint quaerendi.

Apud Hispanos, Estudios Clasicós fertur non solere symbolas Latine evulgare (quis enim hodie, nostro in theatro mundi perpetuam comoediam semper agenti quae risum non nisi Sardonium movet, "solere" dici potest res Latinas Latine tractare, quo quid simplicius et rationi magis consentaneum videtur?), nihilominus anno bismillesimo altero in luminis oras protulit symbolam a Michaele von Albrecht Latine scriptam.


Maxima mihi videtur difficultas discipulis legentibus auctoribus in hoc inesse: quod non nisi cum difficultate potest quilibet hos commentarios periodicos legere. Perpauci enim nomen Commentariorum Societatis Philologae Polonorum umquam audiverunt, nec, quoad intellegere possum, possumus Eos nunc legere nisi in bibliothecis, quarum paucae exempla ulla habent, quamquam Poloni videntur nunc curare aditum ad symbolas per rete universale praebendum. Multo magis nota sunt studia Humanistica Lovaniensia, quamquam mihi necesse est iter trium horarum facere ut iis oblectar (nam non solum studium sed etiam voluptatem mihi movent) quia nostra bibliotheca nihil illorum continet. Tartuenses videntur omnia in rete condere velle, sed Tarbata, ut quae etiam minor sit urbs quam oppidulum nostrum palustre, nemini nota est, unde fit ut studiosi symbolas quaerentes facile commentarios Tartuensium praetereant.

Utinam omnes hi commentarii apud JStor vel facultatem similem collocarentur, ubi una cum multis aliis congesti in usum discentium praebeantur. Nam nunc temporis solent discipuli pigri apud JStor paulisper disciplinam et eruditionem maiorum indagare, deinde statim ad libellos scribendos aufugere: et quae non illo in indice includitur, non legitur. Rheinisches igitur illud Museum videtur alios commentarios his rebus longe antecellere.

2013-09-25

Nuper mirum in modum librum adeptus sum ab Anna Elissa Radke conscriptum, cui titulus Finis Amorum. Mirum dico me talem librum emere potuisse, quippe quem apud nos nusquam venum detur: quem autem ego peregre profectus obiter inveni, cum alios libros venales lustrarem. Carmina Radkeana nunc lego, cum in aeroportu sedeo et cogito de sarcinis iam a societate aeria perditis, de agrestibus et inurbanis quibus nunc circumdatus sedeo, de amicis foris relictis et de solitario adventu qui mihi domi restat faciendus, ubi nemo ullius momenti me exspectat: triumphus scilicet inanis.

Versus ad carmen Sebastiani Krumbiegel dicti maxime placent:

Quaero te, mea civitas amantum,
nusquam te invenio, exul et pererro
orbem, nil nisi ius meum poposci
natura meritamque civitatem.

Immer such ich das Land, regiert von Liebe,
nirgends find ich es, als Verbantte irr ich
durch die Welt, ford're nichts, als was mir zusteht:
Einen Staat, wo die Liebe herrscht als Grundrecht.

2013-09-06

De fonte insaniae

Apud Leonem Allatium haec de fonte Veniae, sive insaniae, legimus:

Sic etiam Chii, in moenibus aedium Mazangorum, adhaeret puteus, ita tamen ut, totus in via insinuatus, eam interrumpat, ne recta excurrat, paulo post D. Eustratii templum, à dextra, dum in Tristratum contendis à foro, non admodum profundus, ore angusto, sed caveis undique ac fornicibus subnixus: ex eo quasi semper nocte media homo, equo, eoque ferocissimo, insidens, egreditur, et ea via concitatius nec sine strepitu currendo itque reditque, cum demum in eundem puteum cum equo cadit: hominem, Veniam dicunt. Et res ista adeo est rumore omnium vulgata, ut si quis ambigeret, insanire à vicinis illis dieceretur. Et, cum aliquem, quasi mentis inopem, ludunt; interrogant, an ex puteo Veniae biberit: ἔπιες ἀπὸ τὸ παγάδη τοῦ Bένιας. quasi potu illius aquae dementes fiant.

Haec fabula fontes habet antiquissimos, nam prima eius elementa videntur apud Aristonem peripateticam iacere, ut inter Paradoxographorum Graecorum Reliquias legi potest. Sed apud duos Romanos quoque mentio fit de hoc fonte: nam in octavo Vitruvii invenimus:

Item est in insula Chia fons, e quo qui inprudentes biberint, fiunt insipientes, et ibi est epigramma insculptum ea sententia: iucundam eam esse potionem fontis eius, sed qui biberit, saxeos habiturum sensus. Sunt autem versus hi:

ἡδεῖα ψυχροῦ πόματος λιβάς, ἣν ἀναβάλλει
   <πηγή, ἀλλ’ ἄνοος> πέτρος ὁ τῆσδε πιών.

—Vitruvii De Architectura 8.3.22

(Epigramma modis variis variis in editionibus legitur.)

Chia in omnibus codicibus manu scriptis legitur, sed Valentinus Rose hunc locum emendavit ut Plinium sequatur:

In Cilicia apud oppidum <Ce>scum rivus fluit Nuus, ex quo bibentium subtiliores sensus fieri M. Varro tradit, at in Cea insula fontem esse, quo hebetes fiant, Zamae in Africa, ex quo canorae voces.

— Plinii Naturalis Historia 31.15

Aristo, sive Ἀρίστων ὁ Κέως, videtur de Cea esse locutus sicut Plinius, sed Vitruvii fide et testimonio videtur etiam fons dici apud Chios exstare, nisi per saecula error in codices irrepuit (ut Rose existimavit).

Itaque praegestio discere quomodo natum sit hoc adagium, ἔπιες ἀπὸ τὸ παγάδη τοῦ Bένιας, et utra in insula sit fons reperienda insaniae vel stultitiae. Nam Venia sive βένια vix Graecum videtur vocabulum sed Latinum, et fons in falsa insula sita esse, sed Allatius nimis longe loquitur de hac re ut sine quadam experientia vel doctrina exquisita et indagationibus factis comparata fabulam protulisse possit.

Addam hoc: quod hodie (si lexicis fides est tribuenda) βενίας masculino genere dici potest in eum qui insanit.

2013-09-05

De veneno et pestilentia

Qui nunc de declamationibus adeo saepe legimus ut de cogitationibus somniisque delirantibus excuti non possint piratae illi cum catenis in litore stantes et magi et tyrannicidarum praemia, saepe etiam volumus indicia harum orationum lusoriarum reperiri. Itaque cum Catullus in quadrigesimo quarto carmine haec verba de Sestii oratione protulerit:

nam, Sestianus dum volo esse conviva,
orationem in Antium petitorem
plenam veneni et pestilentiae legi.

difficile nobis est vitare quominus cogitemus de veneficis per declamationes ubique latentibus necnon de responsis in pestilentia1 datis. De illis nemo est qui nesciat; sed de his, ut quae rarius fiunt et tantum apud Calpurnium Flaccum et inter Declamationes illas Minores qui Quintiliano quondam tributae erant, miror nos non saepius audire. Nam qui de rhetoricis exercitiis queruntur, ut Petronius (Satyrica 1.3), Quintilianus (Institutio Oratoria 2.10.5), Tacitus (Dialogus de Oratoribus 35), omnes mentionem faciunt de responsis in pestilentia datis. Immo maxime mirandum videtur Senecam numquam mentionem fecisse de pestilentiis et responsis, neque inter eius opera servari controversias de responsis.

At, ut ad Catullum revertamur, alii volunt venenum et pestilentiam esse "omnia, quae lectores tanquam venenum et pestilentiam exhorrescunt, vel quae lectorum animos taedio opplent gravissimo." Velim autem scire an possit fieri ut Sestii nefaria scripta frigeant non propter bilem, sed quia more scholastico composita sint.


in pestilentia] In editionibus Petronii hodiernis saepius et in quibusdam codicibus veteribus "in pestilentiam" legitur, sed Scaliger recte, mea quidem sententia, maluit "in pestilentia" legere. Nam Quintilianus nobis bis (3.6.26 et 5.10.42) indicat "in pestilentia" fuisse locutionem qua rhetores utantur cum περὶ καιροῦ doceant.

2013-09-01

Cum alias aliquis mentionem fecisset de Georgio Clunio, qui in Italia nuper contra ius et fas et omnem τοῦ κόσμου ordinem navem sine regiminis licentia gubernaret, coepi eius pelliculam spectare quae anno bismillesimo decimo in Italia est facta. Nec ad finem adveni, nam difficile mihi est diu sedere et aliquid spectare: malo legere, vel scribere, vel aliquid aliud facere quam sedere et spectare. Multae enim in pelliculis inerunt res quae stultae videntur, unde difficile fit artem mimeticam accipere pro vero et fabulam mentis anteponere. Quorum stultissima videbatur haec imago:

hydrargyrum

In glande metallico Clunius instillat mercurium, quo pila in hominem immissa displodatur. Quod falsissimum est, nam non hydrargyrum merum adhibendum esset, quippe quod displodi non posset, sed fulminatum, quod non fluit, ut in pellicula depingitur, sed pulvis est cinereus et conspectu taediosus. Sed longe pulchrius est hydrargyrum fluens, et multo magis idoneum arti cinematographicae: itaque depingitur argentum vivum pro hydrargo fulminato.

2013-08-29

Annotationes in locutionem q.e. "tandem aliquando" collatae

Satis constat Ciceronem ad fines sententiarum exornandos numeris esse usum quibus aures audientium oblectarentur: nemo enim est qui nesciat illud tertio quoque sensu positum esse videatur fere nihil aliud sibi velle quam "sit," sed tantum gratiae gratia adhiberi. Sic invenimus in tertio De Oratore:

At enim vereor, inquit Crassus ne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle videamur.

M. Tulii Ciceronis De Oratore 3.188

Ibi enim per Crassi vocem Tullius se suumque morem numeros expetendi videtur aliquatenus ludibrio habere: nam quid aliud potest ullum auctorem sic movere ut illud "videri velle videamur" in fine sententiae ponere velle videatur? Animadvertamus quoque illud "difficiliora" repetitum, quippe quod ex syllaba producta, deinde tribus correptis, postremum choreo sive trochaeo constet: neque aliud est illud "esse videatur" quam metrum paeonicum cum choreo (sive, propter pausam quae inter periodos cadit, spondeo) coniunctum.

"Tandem aliquando" apud Ciceronem

At non solum in ultimis syllabis posuit Cicero tales locutiones, qualis est "esse videatur," qua plus voluptatis quam sensus continetur, sed etiam in media periodo vel etiam in principio, ut invenimus in secunda oratione In Catalinam habita:

Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus.

M. Tulii Ciceronis In Catilinam 2.1

Qui numeros observare solet, is clausulam (sed primo in loco positam) sine dubio iam agnovit heroicam, quam Cicero assidue in sententiis desinentibus vitat, ne in conclusione comprehensionis et ambitus verborum versum posuisse videatur. Quot cretici insequantur, licet lectori mathematicae artis me doctiori peritiorique numerare, sed potius de his ipsis verbis, quae sunt "tandem aliquando," agito ipse: nam nonnullos homines nuper audivi sermones colloquiaque his duobus vocibus exornantes, quare studium mihi est motum atque inflammatum, quo plura de his verbis "tandem aliquando" discam.

Primum ostendemus verba quae sunt "tandem aliquando" non propter sensum esse dicta, nec posse hoc "aliquando" aliquid addere illi "tandem": nec longe nobis quaerendum erit, cum in promptu habeamus Festum:

Tandem cum significat aliquando, interdum tamen ex supervacuo ponitur, ut apud Terentium in Phormione, cum ait: Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo? Non enim hic tempus ullum significat. At Cicero etiam duplicat temporalem significationem, cum ait: Tandem aliquando.

—S. Pompeii Festi De Verborum Significatione

Unde compertum habemus id "tandem aliquando" nil aliud quam "tandem" sibi velle, adverbium "aliquando" tantum ad sensum augendum et sonum amplificandum (ut versimile videtur) addi, Ciceronem imprimis esse huius locutionis fautorem atque amatorem.

Deinde, quantum ad sonoram orationem haec duo verba conferre possint, videamus apud Tullium, qui Pro Murena dixit haec:

Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum; expulsus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate valuit ut se rege Armeniorum adiuncto novis opibus copiisque renovarit.

—M. Tullii Ciceronis Pro Murena, 33

Qui tacitus legerit illa tandem aliquando tantum tamen nec viva voce enuntiaverit, qui nec clausulam heroicam nec iambum audiverit, is fortasse rogabit ob quam causam magni faciam haec verba: cui in responsum dicam effectum haud dissimilem inventuro non solum viva voce dictum sed etiam cantum in Gallicis verbis Qu'en t'entendant enfin dormir.

Itaque quibus in orationibus audimus illud "tandem aliquando?"

  • Bis in prima In Catilinam, 18 et 25 (63 aCn)
  • In secunda In Catilinam, prima orationis verba (63 aCn)
  • In Pro Murena, 33 (63 aCn)
  • In Pro Sulla, 52 (62 aCn)

Etiam in epistolis locutio invenitur bis dicta:

  • Ad Familiares, 16.9 (ad Tironem, 50 aCn)
  • Ad Familiares, 11.27 (ad Matium, 44 aCn), ubi paragraphus oritur ex iis verbis.

Itaque quamquam Cicero praecipue annis 63º et 62º in orationibus "tandem aliquando" dixisse videtur, in epistolas longe postea scriptas eandem imposuit consuetudinem.

Apud alios

Apud alios quoque auctores legitur Ciceronianum illud "tandem aliquando," sed non apud multos: unde licet suspicari rationes inesse quas aliquis me peritior excutere possit.

Apud Livum

Bis legitur apud Livium (quarto libro et undequadrigesimo):

Inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis ubi utrumque plebi liceret similia fore cernentes, tendere ad consulum comitia quae nondum promiscua essent: Icilii contra tribunos militum creandos dicere et tandem aliquando impertiendos plebi honores.

—T. Livii Ab Urbe Condita, 4.54

et

Plebeii quoque gratiosi homines petebant: L. Porcius, Q. Terentius Culleo, Cn. Baebius Tamphilus; et hi repulsis in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati.

—T. Livii Ab Urbe Condita, 39.32

Utroque in loco loquitur Livius de honoribus vel impetrandis vel impertiendis, et utroque in loco de plebeis: videtur igitur esse hos inter locos nonnihil similitudinis. Nec alias apud Livium reperitur illud "tandem aliquando." Sed suspicari volo Livium aliquid saltem rationis et consilii in mente habuisse, cum eadem verba in rebus similibus describendis adhibuerit et semper paulisper ante clausulam.

Apud Apuleium

Apud Apuleium bis dictum "tandem aliquando" esse videtur: primum, cum contra Aemelianum de epistola Prudentillae dissereret:

Dixit illa omnia de valetudine:

  • nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare,
    • hereditatem avitam longa viduitate cum despectu salutis suae quaesisse,
    • eandem summa industria auxisse;
    • iam deum voluntate ipsum uxori, fratrem eius virili togae idoneos esse;
  • tandem aliquando
    • se quoque paterentur solitudini suae et aegritudini subvenire;
    • ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent;
    • qualis vidua eis fuerit, talem nuptam futuram.

—Apuleius Madaurensis Apologia 70

Deinde paene in fine operis De Deo Socratis conscripti:

Igitur omnia similiter aliena numeres licebit;

  • "generosus est": parentes laudas.
  • "Dives est": non credo fortunae.

<Nec> magis ista adnumero:

  • "validus est": aegritudine fatigabitur.
  • "Pernix est": stabit in senectute.
  • "Formosus est": expecta paulisper et non erit.
  • "At enim bonis artibus doctus et adprime est eruditus et, quantum licet homini, sapiens et boni consultus": tandem aliquando ipsum virum laudas.

—Apuleius Madaurensis De Deo Socratis 23

Itaque Apuelius existimasse videtur illud "tandem aliquando" aptum atque idoneum esse quod ultimum membrum ab aliis iam dictis seiungeret, et praecipue si verba essent aliena referenda.

Apud Servium

Magis autem miror de Servio, qui quater usus sit illud "tandem aliquando," sed duas (nisi fallor) ob causas. Primum, inter annotationes ad Georgicon et Aeneidos libros congestas locutionem posuit:

Curnam Servius ter usus sit locutionem Ciceroniam cum de raptu narraret, nescio, sed patet rationem inesse. Deinde autem semel alias apud Servium hoc "tandem aliquando" legitur, cum ille de Tullio ipso fabulam referat:

nec Phoebo gratior ulli est] Nec enim pagina ulla Apollini est gratior, quam quae Vari nomen gestat in titulo: quod ideo dicit, quia hanc eclogam constat in honorem Vari esse praescriptam. Dicitur autem ingenti favore a Vergilio esse recitata, adeo ut, cum eam postea Cytheris cantasset in theatro, quam in fine Lycoridem vocat, stupefactus Cicero, cuius esset, requireret. Et cum eum tandem aliquando vidisset, dixisse dicitur et ad suam et ad illius laudem "magnae spes altera Romae": quod iste postea ad Ascanium transtulit, sicut commentatores loquuntur.

—Maurus Servius Honoratus In Vergilii Bucolicon librum, 6.11

Apud Ennodium

Addamus e Christianis declamatorem illum haud satis praeclarum, scilicet Ennodium:

Tandem aliquando qui iudicio nostro responderet inventus est, qui de inimico nostro, et dum vincitur, triumpharet.

—Magni Felicis Ennodii Dictio 27

Is fortasse solus post Ciceronem primo in sententiae loco posuit "tandem aliquando."

Postscriptum: "Itaque aliquando"

Ut a locutione heroica paulisper digrediar, exstat similis, sed pluribus cum syllabis correptis, quae est "itaque aliquando."

Itaque aliquando multis malis magnoque metu victi Segestani praetoris imperio parendum esse decreverunt.

—M. Tulii Ciceronis In Verrem 2.4.76

Quattuor hac in locutione ponuntur syllabae breviores ante primam productam, potius quam duae, sed numerus nihilominus est par: et Cicero, sicut dii, imparibus gaudet inter clausulas, quod de primis sententiarum verbis dicere non auderem.

2013-07-16

Horti Canapahani 3

 

IMG_0695

Si paulo infra mediam imaginem diligenter inspicias, forsitan videas perparvum cuiusdam generis culicem.  Placuit autem frons sat magna, guttis aquae sicut lacrimis exornata.

 

IMG_0744

Quasi ignis in tenebris, dulces nives zingibereae lucent in silva.

 

IMG_0706

Lilium gloriosum et superbum.

 

IMG_0773

 

IMG_0740

 

IMG_0776

Zingiber

 

IMG_0721

Myrtus

 

IMG_0703

 

 

2013-07-14

Horti Canapahani 2

IMG_0752

Palmae.


IMG_0723

Flos palae, sive Musae Paradisiacae, una cum fructu qui ariena vocatur.  De qua Plinius dixit:

Maior alia pomo et suavitate praecellentior, quo sapientes Indorum vivunt. Folium alas avium imitatur, longitudine trium cubitorum, latitudine duum. Fructum cortice mittit admirabilem suci dulcedine, ut uno quaternos satiet. Arbori nomen palae, pomo arienae.

Numquam ipse bibi sucum arienarum, quem exprimere difficilius videtur.


IMG_0733

IMG_0713

Capsica varia, quibus fercula fervent.


IMG_0770

Aloe, 

gravis odore, gustu amara. Laudatissima ex India adfertur, sed nascitur et in Asia. Non tamen ea utuntur nisi ad volnera recentibus foliis, mirifice enim conglutinat suco.

2013-07-13

Horti Canapahani 1

IMG_0688

Serpens in horto.

IMG_0708

Serpens in arbore.

IMG_0728

Serpens in lapide.

IMG_0754

Retiarius in casse.

IMG_0749

ψυχὴ in folio.

2013-07-09

Insania

In libro1, qui nunc est cito legendus, iambus sic sex modis finitur:

IMG 0673

Itaque non solum iambus, ut plerique dicunt, sed etiam anapaestus, dactylus, spondaeus, et series syllabarum trium quattuorve correptarum vocitantur iambi.

Deinde, proxima in periodo, finitur trochaeus paene eodem modo, nisi quod ictus sive accentus aliis in syllabis correptis imponitur (non tamen in spondaeo, qui caret brevem, nec in dactylum, qui, sicut anapaestus "iambicus," ictum fert in syllaba producta.

Trochaei (an potius chorei cum de Cicerone loquamur?), igitur sunt pedes ulli inter tres et quattuor morarum magnitudine, quorum prima mora accentum sive ictum habet; iambi vero eodem modo finiuntur, nisi quod accentus sive ictus in tertia (sive paenultima) mora cadit.

Postremum sequitur ut paeon in se contineat quinque vel sex moras, et accentus ponitur in prima et quarta (sive paenultima).

Haec est insania.


1 Koster, Severin. 2011. Ciceros Rosciana Amerina im Prosarhythmus rekonstruiert. Stuttgart: Franz Steiner Verlag.

2013-07-08

De "statu pulchritudinis"

NewImage

Tegumen libri, qui Tampa inscribitur, atque auctrix, Alissa Nutting.

Animadverti novam fabulam Romanensem in lucem esse editam, cui titulus Tampa. Nomen ex urbe Floridiana oritur, quia hac fabula iterantur vera potius quam ficticia scelera Debrae Lafave, ludimagistra quae non solum sermonem Anglicum sed, ut de re anno 2006º coram iudicibus confessa est, semet ipsam discipulis tradidit. Rea de sceleribus confessa, cum iudex voluisset eam alligari atque in carcerem trudi, exoravit advocatus ut supplicium solitum vitari ideo posset, quod Debra nimis formosa esset ut ad carcerem duceretur. Impetravit.

Haec enim est Florida.

NewImage

Debra Lafave: pulchrior quam ut puniatur.

Defensio nova ac mira, quamvis prima fronte videatur esse statu qualitatis, nihilominus ab eo genere discrepat, quod reus, qui statu qualitatis utitur, rem confititur sed rei utilitatem honestatemque defendit, ut suadeat iudicibus rem non esse iniuriam ac crimen sed facinus iuste, etiamsi contra leges, patratum. Debrae tamen Lafave advocatus nullo modo rem defendere conabatur, sed potius suasit iudici Debram propter pulchritudinem feminam esse quodammodo nobiliorem quam vulgares mulieres, quibuscum teneri non deberet, ne invidia eas provocaret ad vim in pulchriorem inferendam. Itaque hoc argumentum videtur non posse inter Hermagorae status ponere, sed novam esse inventionem, cui est nomen tribuendum.

Hortor ipse, ut haec ratio reae defendendae dicatur "status pulchritudinis," quo explicemus ream confessam ac damnatam sed speciosam non esse puniendam.

De verbo perdendi et nomine inde sumpto

Aliquando quaeritur quomodo Latine dicatur "loser," sicut audiatur in Americano carmine notissimo c.t. "Soy un perdedor." At perditor nomen, quamvis Latinum sit, nihilominus in se vocem continet activam: "perditorem reipublicae" (ut Tullius pro Plancio et in Vatinium dixit) vocamus hominem qui rempublicam perdit, non qui ipse perit vel perditus videtur. Propius autem ad rem appropinquat "perditor non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui" (in Pisonem), quamquam non solum "perditor" dici potest, ut in sermone perditorum Anglorum, quia propter proclivitatem activam, quam nomen e verbo temporale sumptum retinet, aliquid perditum gignendi casu semper cum perditoris nomine semper est coniungendum. Dico "proclivitatem" quia inest vis agendi sat fortis in verbo temporali perdendi ut rarissime passiva voce audiatur, nisi ut participium; nam passive dicitur potius pereundi verbum, sicut Graecum illud τὸ ἀποθνήσκειν dicitur ἀντὶ τοῦ ἀποκτείνεσθαι.

At animadvertimus apud Senecam patrem dici verbum perdendi absolute:

Fratres Pancratiastae

malae tractationis sit actio.

Quidam duos filios pancratiastas instituit; eduxit ad Olympia. Cum conpositi essent, ut simul pugnarent, accessit ad pugnantes pater et ait abdicaturum se, si quis perdiderit. Conmortui sunt iuvenes et decreti his divini honores.

Reus fit pater malae tractationis ab uxore.

Certe subintelligendum est nomen quoddam (ut "certamen" vel simile), sicut etiam "abdicaturum" poscit "filium." Sed usus hoc in themate ad Anglorum illum appropinquat quo "to lose" absolute dicitur. Nam illud nomen "loser" saepius spectat ad talem, qui non in una re aut quibusdam dignitatem et auctoritatem semel perdiderit, sed qui semper et sine condicione atque absolute perdat: nec fortasse nimis longe a scopo aberrat nomen Latinum quod est "perditus."

Commentationes a Germanis saeculo undevicesimo scriptae inter philologos sunt magnae famae: utrum bonae an malae pendet de philologo. Saepe enim Magnos Philologos acti temporis laudatores audivi ad caelum tollere Germanos eius saeculi, quippe qui omnes mortales antecellere dicerentur ingenio et praecipue Prussica perseverantia, qui de omnibus argumentis iam scripsissent quae nos hodie homunculi effingere possemus nisi ad foetidas paludes artis psychologiae confugere consentiremur, et ita porro. Aliae tamen asseverant Germanos quicquid scripsisse quod posset Germanorum gloriam augere una cum numero vocabulorum quibus "Ur-" littae praefigerentur. Et sunt nonnullae commentationes bene, sunt aliae male scriptae; sed nuper inveni unam Latine scriptam nec sine sale de historia artis statisticae (qua, sine dubio, sunt alia argumenta oblectamentis ditiora), unde nonnullas sententias sumpsi:

…factum est, ut sumtus publici et æs alienum rerumpublicarum, numerus exercituum, multiplex rerum administratio et id genus alia immane crescerent, quæ cuncta in causa fuere, ut tum insolita subisidia quærenda, tum onera publica æqualiter in cives distribuenda essent.

…factum est, ut sumtus publici et æs alienum rerumpublicarum, numerus exercituum, multiplex rerum administratio et id genus alia immane crescerent, quæ cuncta in causa fuere, ut tum insolita subisidia quærenda, tum onera publica æqualiter in cives distribuenda essent.

Nonnulla similia possunt hodie dici, et praecipue inter gentes quae naves subaquaneas emunt dum e pauperibus pecuniam tamquam aqua de pumice poscunt. Aliquid hic latet profundius de notitia rerumpublicarum et regiminum capacitate boni et mali in cives exercendi dicendum: nam e bellis oritur necessitas noscendi, qua vita communis ipsa per observationem immutetur. Suspicor Lüderum plerumque, ut monet auctor noster, falsum habuisse de malis statisticae, praecipue quia non videtur ille existimavisse statisticam posse adiuvare rempublicam nosci, sed aliquid aliud inest in illo odio et ira erga statisticam quod non possum hac hora nimis sera explicare, sed non a veritate nimis longe aberrat.

Cui de statistica dicendum erat, commodius illi videbatur, declamationem habere, Italorum more, de ingenti barbarie populorum borealium, qui imperium subverterint, quam rem, nostro proposito alienam, scriptori relinquimus.

An Itali aliique meridionales saepe in Germanorum barbariem (et amorem pecuniae numerandae) declamare soleant, lectori amandabimus, sed placuit hanc invenire sententiam inter scripta academica positam.

At pretiossima et belle dicta est haec sententia:

Caesar in Galliam missus est longe alia intentione, quam ut armis rediret et rempublicam everteret.  Quod cum sensisset, summo labore animique perseverantia studebat, ne ab hostibus opprimeretur.

2013-07-07

NewImage

Longe antequam Geraldus Bruckheimer et Iohannes Depp et alii omnia concaverat ad Lustratorem Solivagum (qui Anglice "Lone Ranger" vocitatur) pertinentia, non solum habebatur Lustrator ille quasi exemplar virtutis sed etiam ad symbolum morale haerere ille fingebatur quod in lucem editum erat tam ad pueros instituendos quam ad histriones dirigendos (nam eo tempore histrionibus videbatur non solum personam sumere, sed etiam, si illa persona virtutis erat insignis, vitam illius personae aemulatione persequi). Illud symbolum, ut obsoletum specimen saeculi praeteriti atque oblivione deleti, non absurdum videtur hic mortuo sermone Romanorum referre:

Credo:

  • qui voluerit alterius ut amici consuetudine frui, eundem oportere se alteri amicum praebere;
  • omnes mortales esse aequales constitutos, quorum unus quisque potest hunc nostrum mundum reddere meliorem;
  • Deum lignum nobis posuisse, quod tamen unus quisque nostrum pro se colligat atque incendat;
  • unum quemque oportere se corpore, animo, moribus parare ad bellum gerendum pro eo quod est rectum;
  • virum debere illis instrumentis uti quibus instructus est;
  • hanc nostram rempublicam popularem, quod a populo et pro populo moderatur, in saeculum saeculorum valituram;
  • homines debere vitas suas agere ad commune bonum promovendum;
  • serius ocius, alicubi, quodammodo, necesse fore nobis rationem coram mundo ac pretium reddere pro illis quae nobis arrogaverimus;
  • omnia mutantur nisi veritatem, quae sola et semper manet;
  • in Genitorem, in patriam, in mortales, inter quos par ac frater numeror.

Sunt et aliae regulae, quae non in symbolo scribuntur; inter quas maxime animadvertanda videtur ea, quae pertinet ad soloecismos vitandos vulgaresque locutiones effuiendas.

Sane haec omnia non nostri saeculi sunt sed exoleta praecepta temporis acti.

2013-07-06

Legens Fancisci Sanctii Minervam has mirabiles sententias inveni de casibus nominum dictas:

Drucke kg 253 1s 00001 00532 pdf page 33 of 534

In omni porro nomine natura sex partes constituit.

Drucke kg 253 1s 00001 00532 pdf page 34 of 534 3

Sed quoniam haec casuum partitio naturalis est, in omni item idiomate tot casus reperiri fuerit necesse.

Unde consequitur ut etiam lingua Anglica sex casibus (nec septem!) sit praedita, sicut sermo Graecus atque oratio Hispana. Nam casuum partitio naturalis est, nec arte humana ingenioque philologico excogitata. Non consuetudine fiunt leges grammaticorum, sed natura ipsa, et quod Latini sex dixere se casus habere, Graecos modo quinque, ideo evenit quia Romani honestiores naturam intellexerunt, cum Graeci tunc (sicut hodierni nunc, qui sex casibus se uti negarent) fallerentur.

Cui si quis crediderit, ei habeo pharmaca "naturalia" quae vendam ad crassum ventrem diminuendum et mentulam augendam. Porro, qualemcumque vitam ille agit, eam improbam ut contra leges naturales: quae tam firmae et certae et humano iudicio liberae sunt quam "naturalis" numerus casuum. Nam fieri non potest ut ulla res, quae "naturalis" a quolibet vocetur, magis de consuetudine pendeat quam natura. Et cuilibet sermoni semper fuerunt ac semper erunt sex casus.

2013-07-02

Die Lunae Franciscus de rostro tonavit: nulla posse negotia agi transigive inter Gallos et Americanos donec certior esset factus Americanos speculari desivisse.

Die Martis Franciscus iussit fines Galliae claudi, ne per suum caelum volaret Ivanus Morales praeses Boliviae, quia verebatur Franciscus ne in aeroplano etiam esset Eduardus Snowden. Quia ea suspicio, sine certis indiciis, satis Francisco erat ut legitimo praesidi alterius liberae reipublicae tunc, dum per auras volabat, denegaret ius commeandi.

Vehementius quam canis timidus latrat Franciscanus.

2013-06-21

Sunt qui velint memoriae mandare exordia orationum et historiarum et praecipue primos versus vel notissimos poetarum. Sunt qui grandia semper petant: grandia carmina, grandem philosophiam, grandiloquentes auctores; qui servos nolint habere nisi grandes, et argentia vasa non nisi grandia. Sunt qui superiorem quandam veritatem et sensus praeter vulgi facultatem transvolantes quaerant ex auctorum infinita humanitate, quamquam omnes nostrae artes et omnis scientia hodierna iam adeo longe superat ignorantiam antiquitatis ut liceat nobis iuste iactare nos in lunae superficie ambulavisse et per caeli vias iam naves certo inter sphaeras cursu misisse, cum antiqui negaverint etiam mare Oceanum posse navigari. Sunt, ut brevius dicam, qui profunda et magna et optima inter classicos (ut vocantur) auctores praedicent se invenire; ego tamen malo in vilissimas declamationes descendere atque inter pauperes et divites et viros fortes et tryannos aliquid voluptatis mihi expiscari. Itaque aliquando placet mente effingere quales essent libri Latini, si non ad arma virumque pertinerent, sed ad piratarum arma meretricesque et tam sordida quam commenticia genera hominum potius spectarent. Necnon ebrius sum, ob quam causam placet Latine scribere (potius quam in stultam commentationem scholasticam Anglice scribendam incumbere), cum dormire non valeam (ut fit saepius).

Ignis Mare Mulier

Iulia puella proba est. Iulia non pulsat Marcum quia puella proba est. Iulia non ridet quia puella proba est.

Olim autem incipit taedere Iuliam de probitate. Taedet Iuliam de Marco. Taedet Iuliam de patre, qui se negligat, et de matre, quae se opprimat.

Deinde incipit sui iuris et sui gratia vivere.


Corvem Delusit Hiantem

Hahahae… volo ipse stultum semivirum venenato pugione perfodere, si nullam aliam ob causam certe tamen ideo, quod personata viri facies ipsa videatur pugionis mucronem sibi mereri.


Fenestra ad Nequitiam Patefacta

Nota mihi est femina eodem prorsus fictitio capillorum colore. Cuius Latinitas est adeo mala, ut soleat veniam orare propter sua verba quotienscumque aut loquatur aut scribat. Vita tamen nimis brevis est ut tempus mortalitate definitum degatur cum mulieribus quae veniam ob ullam causam umquam poscant: malumus fortes, imprudentes, audaces.


Voluptatis Insula

Insulam pulchram et re verissima divitem! si potest piratas nefandis a suis negotiis flectere.

2013-06-20

De duabus orationibus Berolini habitis

Obama praeses nuper orationem habuit Berolini, ubi ante annos quinquaginta Ioannes Kennedy orationem notissimam habuerat. Ioanni Kennedy adfuerant quadringena et quinquagena milia Germanorum qui orationem audirent; Obamae vero centestima pars illius numeri.

Ioannes Kennedy orationem, ut solebat, deprompsit partim e memoria et partim ex tempore, nisi quod locutiones Latinas et Germanas habuit in schedulis scriptas necnon aliis in schedis principalia capita orationis habuit scripta.

NewImage

Obama autem, qui solet totas orationes legere ex vitrea tabula quae 'teleprompter' Anglice vocitatur (unde nonnulla cognomina festiva in eum sunt a detrectatoribus imposita), nihilominus, recusante ne suo munere fungeretur tabula, coactus est totam orationem legere in chartis expressam, nec satis facultatis memoriae erat praeditus ut diu a chartis oculos avertere auderet.

Kennedy invectus erat in eos, qui urbem muro ab hostibus obsessam diviserant; non longe a contione erat ille murus, et pone murum hostes, sed in aperto loco stetit Kennedy. Obama auditores allocutus est contra sclopetorum glandes muro vitreo munitus, sicut piscis in piscina, ne quis ex paucis qui adessent eum vulnerare posset.

NewImage

Sententia de Obamae oratione sumpta, quae spectat ad finem eius frigidi belli inter socialismum et libertatem gesti:

Quoniam fortes turbae hominum illum murum ascenderunt, quoniam corruptae tyrannides rebuspublicis novis penes populo constitutis cesserunt, quoniam pluries centena milia hominum per totam Europam nunc recentioribus auris vescuntur libertatis, nos possumus hic Berolini, hic in Europa, dicere nostros mores superesse.

Gaudendum est: nam quis audet mente effingere qualis esset mundus si socialisti potius nos vicissent et omnia regimina instar communistarum essent ordinata?

NewImage

2013-06-19

De variis locis deo plenis

Quicumque Senecae Suasorias semel legerit, semper in animo tenebit fabulam iucundissimam de Iunio Gallione narratum:

Memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam venisse. Nicetes suo impetu valde Graecis placuerat. Quaerebat a Gallione Messala quid illi visus esset Nicetes. Gallio ait: Plena deo.

Quotiens audierat aliquem ex his declamatoribus quos scholastici caldos vocant, statim dicebat: Plena deo.

Ipse Messala numquam aliter illum ab novi hominis auditione venientem interrogavit quam ut diceret: Numquid plena deo?

Itaque hoc ipsi iam tam familiare erat ut invito quoque excideret. Apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri, consuetudine prolapsus dixit: Et ille erat plena deo. Quaerenti deinde quid hoc esse vellet, versum Vergilii rettulit, et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et numquam <non> postea potuisset excidere.

Quem "versum Vergilii" multi scholastici, quos "Germanos" vocant, variis in Vergilstudien et Textkritische Bemerkungen quaesiverunt, necnon quidam qui in reti universali scribunt. Nonnulli etiam ausi sunt locos petere inter Vergilii opera ubi illa verba "plena deo" pro aliis poni possent sine vitio sensus vel numerorum. Quos alii audent vituperare ut nimis audaces, qui magno poeta longe minores artem iactent quam vix intelligant. Et haec omnia sunt plena deo.

Isti vero omnes videntur de una re consentire: "plena deo" singulariter dici et genere muliebri in singulos viros apud Senecam; multi porro putant illas voces "plena deo" in Sibyllam apud Vergilium esse dictas sed cum temporis fluxu esse deperditas.

Fortasse sunt qui etiam velint Ovidianum illud inepta loci quaerere, quod non inter Ovidii opera invenitur (quamquam tertio in carmine Priapeo legitur), aut etiam id quod puto etiam apud Herodotum esse, scilicet ἀριστοποιεῖσθε ὡς ἐν Ἅιδου δειπνησόμενοι, quod omnes Historiarum libros excutiens nusquam leges. Equidem autem non pro certo habeo Senecam semper verum et rectum dixisse de auctoribus locisque sumptis.

Indicia nonnullius momenti inveniuntur apud Servium:

INSANEM VATEM: Alii magnam dicunt, sed melius deo plenam et vaticinatricem intellegimus. (ad Aeneidos tertii versum 443um)

Sane cauti satis esse debemus, quando plena sit numine et quando deum deponat: de Miseno enim post vaticinationem dictura est. (ad Aeneidos sexti versum 46um)

ADFLATA EST NUMINE: nondum deo plena, sed adflata vicinitate numinis. (ad versum 50um)

FURENS: deo plena: aut certe similis furenti. (ad versum 262um)

Haec omnia de Sibylla. At difficile est dictu, utrum Servius haec "deo plena" (semper eodem ordine et contra eum quem Senecae Gallio ponere solebat) et "plena numine" a Vergilio ipso sumpserit an ex aliis poetis (ut Lucano) et scholasticis, qui sine dubio etiam in artem rhetoricam incumbebant.

Quin aliquis scripserit id "plena deo" aut locutionem persimilem, dubitare vix potest. Nam similia apud poetas legimus, etiam praeter illud Ovidianum "plena deo" cuius mentionem fecit Seneca (nec potest, nisi fallor, aliis testimoniis confirmari):

Apud Lucanum:
pectora plena / saepe deo (Bellum Civile 6.708–709)
ille deo plenus (9.564 de Catone; paulo postea legimus "Iuppiter est quodcumque vides, quocumque moveris.")
Apud Silium Italicum:
loca plena deo (Punica 3.673)

Item animadvertimus et Calpurnium Siculum in prima Ecloga scripsisse:

Ornyte, iam dudum velut ipso numine plenum me quatit et mixtus subit inter gaudia terror.

Animadvertendum quoque est hoc: quod nemo (nisi Ovidius apud Senecam et Servius de Aeneide) id "plena deo" vel "plenus deo" dixit feminino genere. At etiam apud Quintilianum (qui dicitur) inter Declamationes Maiores invenimus oracula deorum, plenumque sacro spiritu pectus (4.3) in controversia positum. Nec longe a suasoriarum genere est Camilli oratio de Urbe habita, quam Livius, Senecae aequalis, sic expressit: Nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus (Ab Urbe Condita 5.51.9). Adhuc hoc "plena deo" semper videtur pertinere ad loca (vel masculini vel neturi generis), viros (masculini generis), pectus (neutri generis).

Unde suspicor nonnulla ex illis exemplis magis spectare ad illud quod Thales apud Ciceronem dixisse fertur:

Homines existimare oportere omnia <quae> cernerent deorum esse plena. (De Legibus 2.26)

Quod certe confirmatur ab Aristotele:

Θαλῆς ᾠήθη πάντα πλήρη θεῶν εἶναι. (De Anima 441a)

Quibus unum alium locum fortasse debemus hic addere, ex Ausonio sumptum:

Ades enim locis omnibus, nec iam miramur licentiam poetarum, qui omnia deo plena dixerunt.

Id "omnia plena deo" apud nullum poetam reperimus, nisi Thalen inter poetas habeamus (et licentiores).

Itaque ex quadam licentiore parte animi volo suspicari versum, quem Vergilio attribuit Seneca, non ad feminam spectavisse Sibyllam, sed ad omnia, more philosophico, atque ad Thalen respexisse.

2013-06-17

De amore, utrum expers sit iudicii an caecus

Apud Calpurnium Flaccum declamationem invenimus de Nato Aethiope, cuius prima sententia (belle dicta!) est:

Expers iudicii est amor; non rationem habet, non sanitatem; alioquin omnes idem amaremus.

Pulchram sententiam! Nec minime ideo, quia "expers iudicii" dicitur amor in lite, id est in iudicio. Talem iocosum et iucundum lusum verborum invenimus apud declamatores saepissime adhibitum, nec sine causa, sed apud professores et litterarum doctissimos qui hodie pollent rarius agnoscitur. Itaque invenimus apud quendam, cuius nomen nolumus proferre, illam sententiam sic in sermonem Anglicum versam:

IMG 0642

Amor igitur, qui apud Calpurnium Flaccum erat "expers iudicii," apud Quendam est "caecus." Omnino perditur duplex sensus illius "iudicii expertis." Immo quis est tam caecus, ut censeat inter iudicium iudicii nomen tollendum?

De novissima machina Prismatica

Non sum qui soleat ludis electronicis oblectari, sed aliquando nuntios etiam de talibus machinis offendo legendos. Nuperrime autem nuntiatum est Microsoftianos, homines taediosiores quam ut debeant ludos curare electronicos edendos, novam huiusmodi machinam invenisse, cui nomen "XBox One." NewImage

Haec novissima machina Microsoftiana:

Itaque efficacissima et commodissima erit haec "XBox One" machina ad quosdam saltem delectandos. Quis igitur hanc "XBox One" machinam amet? forsitan requiras

Safari

Quibus dictis, modo restat una res roganda: utrum velis ipse vel ipsa hanc machinam filiis tuis dare in diem Christi natalem, an pueri donum accipiant a "Sancto Nicolao" (sive "Sancto Dollaro" et "Sancta Electride") datum.

2013-06-12

De oratione in Senatu Hispanice habita

Quamquam omnes nunc de Reipublicae Ministerio Securitatis garriunt, quippe quod in manifesto scelere nostratium colloquia telephonica documentaque electronica clam speculandi sit deprehensum, alia quoque negotia in Senatu sunt gerenda, inter quae nunc temporis magni momenti habetur rogatio de iure civitatis alienigenis, qui sine licentia in fines immigraverint, dando. Haec rogatio e consensu octo Senatorum utriusque factionis (qui Octoviri vulgo dicuntur) orta novissima est qua conantur Senatores aequitatis causam promovere et homines bonos et frugi, qui vectigalia solvant et legibus obtemperent et pulveraticum honestum honesto sudore secundum mores maiorum mereantur, sublevare ne deportationis periculum timeant. Illi enim sunt haud pigri neque ignavi qui omnia alia atque etiam vitas ipsas periclitati sint ut apud nos libertate nostris legibus custodita fruantur, ut apud nos patria somnia prosperitatis sequantur, ut apud nos rempublicam augeant quam eas quas reliquerint tutiorem atque honestiorem. Multos porro videmus qui tam diu apud nos versati sint ut liberos genuerint, qui parentum moribus diligentiae et industriae et perseverantiae adeo praediti sint ut inter optimos discipulos in studiorum universitatibus numerentur: quibus quis tam vecors, tam immanis, tam odio communis boni honoris aequitatis raptus est ut civitatem neget? Sunt igitur tales, quales boni fiant cives, si lex sic permiserit: quod Octoviri nunc curant permittendum.

Sed semper sunt qui tristi quodam odio peregrinorum commoti in talia consilia invehantur, et praecipue velint discrimen praecipuum facere e sermone. Nam plerique nostratium loquuntur Anglice, Hispanorum vero idiomate utuntur saepius advenae. Neque hoc ipsum magnopere refert, cum inter has linguas discrepantia non tanta est, neque sunt aut incolae aut inquilini tam stulti, ut discrepantia sermonum sit vitae cottidianae impedimento: immo permulti iuvenes inter ludos litterarios optant ut in utriusque linguae studia incumbant, non solum colloquendi utilitatis causa, sed etiam propter cultum voluptatemque, praemia studiorum illis reservata qui pluria possunt. Immo hoc discrimen a quibusdam hominibus publicis promovetur nullam aliam ob causam quam illam antiquissimam, propter quam Galaaditae eos qui tebboleth pro sebboleth responderant trucidabant, propter quam Graeci omnes qui aliter quam se loquebantur barbaros nuncupabant, propter quam LAPAO-loquentes et LAPAPYP-loquentes inter se hodie rixantur: scilicet quod nullum inter homines discrimen facilius quam lingua deprehenditur (nisi tussis fortasse vel amor), et quia sunt qui velint hoc ipsum, ut sit inter semet ipsos et alios discrimen facile et quasi prima fronte deprehendendum.

Itaque non nimis mirandum est Senator quendam censuisse Octovirorum rogationem immutandam ut facundia Anglica requiratur ex omnibus alienigenis civitatem poscentibus. Mirandum potius est hoc: quod Senator ille erat Marcus Antonius Rubius Floridensis (factionis Republicanae). Mirandum, quia Marcus Antonius Rubius natus est Miamiae parentibus Cubanensibus, qui eo tempore nullum iure civitatis fruebantur, et cuius avus paene deportatus erat anno 1962º; potest ille Senator tam Anglice quam Hispanice loqui, sed ipse erat qui moveret ut civitas negaretur illis qui Anglicum sermonem non satis callerent. Voluit enim se in gratiam insinuare civium ad dexterrimas partes adhaerentium qui alteram linguam despiciunt ut rem alienam. Paradoxon saeculi.

Rubio1

Haec autem fabula non est ad finem producta: nam paulo postea in Senatu surrexit alter, Timotheus Kaine Virginiensis (factionis Democraticae) nec salis inexpers, qui orationem per quadrantem horae haberet, cuius omne verbum dixit Hispanice.

Cuius in exordio et conclusione mentionem fecit de rebus longe abhinc tam in Virginia quam in Florida gestis: nam Floridiana civitas Sancti Augustini condita est ab Hispanis anno 1565º, deinde Virginianum oppidum Iacobi (sive, ut Vaticani amatores nominum Graecanicorum malunt, Iacobopolis) a Britannis anno 1607º, unde factum est ut lingua Castellana diutius apud nos valeret quam sermo Anglorum. Quo subintelligendum videtur esse ut inhonestum sit facundiam Anglicam poscere ad civitatem impetrandam, cum aequo iure patrius dici possit sermo Hispanicus. Neque hebetior redditus est aculeus ideo, quod Virginiensis, e colonia Britannorum ortus, Hispanice rogationem laudavit quam Floridensis, e colonia Hispanorum ortus, voluerat magis vitiare quam emendare, ut Britannorum sermo anteponeretur ei Hispanorum.

Kaine1

Nec primus omnium coram Senatu locutus est Hispanice Timotheus Kaine, nam anno 2005º alius Senator Floridensis, Melquíades Rafael Martínez Ruiz nomine, orationem partim Hispanice partim Anglice habuit, cum Albertum Consalvum laudaret quem Frutex imperiosus ad Princepem Advocatorum promovere voluisset. Primus vero videtur esse Kaine, qui integram orationem Hispanice dixerit — atque id post consilium Rubiani ad linguam Anglicam postulandam nuntiatum.

Timotheus autem Kaine ipse linguam Hispanicam colebat dum in Honduria apud Iesuitas docebat. Cui gratulatus postea est Marcus Varner, alter senator Virginiensis (etiam factionis Democraticae), paulo antequam ipse legem per Twitter sive breveloquentium nuntiolum:

Nihil eiusmodi apud nuntiolos Marci Antonii Rubii, qui tantum Anglice solet apud Twitter scribere; neque ullum nuntium misit ex septimo die huius mensis, quo questus est de Miamensibus lusoribus qui eo die in ludo canistripilae sive canistrifollis victi sunt.