2013-01-16

De Stultitia Muris Explicandi

ArtOfDisney 1

Nonnumquam in fabulis delineatis et cinematographica arte sic citissime mutatis ut hae pictae imagines per se moveri videantur, fit ut ficticiae personae, ut Mus ille Michael nuncupatus, penicillis armatae possint suum mundum ipsae mutare: quod est specimen et exemplum illius ironiae qua in litteris antiquis quoque ficticiae personae, ut carminis narrator, aliquando calamo cera tabulis non sine poetae ipsius arte uti sciunt. Sic apud Ovidium Daedalus

dixit et ignotas animum dimittit in artes
naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas
a minima coeptas, longam breviore sequenti,
ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam
fistula disparibus paulatim surgit avenis;
tum lino medias et ceris alligat imas
atque ita conpositas parvo curvamine flectit,
ut veras imitetur aves. Puer Icarus una
stabat et, ignarus sua se tractare pericla,
ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,
captabat plumas, flavam modo pollice ceram
mollibat lusuque suo mirabile patris
impediebat opus. (Metamorphoseon 8.188–200)

Quid his in versibus non ad artem carminis pangendi spectat? Nam in ordine ponuntur voces "a minima, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes" etiam his in versibus, qui ipsi ab "a" et "ut" verbis minimis crescunt; rustica fistula utuntur poetae bucolicae, disparibus sane faventes sicut bucolicus ipsissimus Maro docuit, cum diceret id "numero deus impare gaudet" (Eclogarum 8.75). "Lino" et "ceris" saepe alligantur tabulae, ut Plautus et Cicero et iuris periti nos docent. Qui "pollice ceram mollibat" eodem modo versus oblitterat ac qui stilum vertit, unde factum est ut patris opus impeditum esset: nec longe abest hic puer ludens et mox alis ornandus ab illo alato lusore qui risisse dicitur "atque unum suripuisse pedem" (Amorum 1.4). Talibus autem armis instructus, Daedalus artifex potest sibi suoque parare rationem volandi, rem praeter humanam fidem et potestatem: nam fingentis instrumentis ficta persona potest mundum refingere.

Sed, ut ad Murem revertamur, hoc paradoxon nonnumquam nolumus fateri in puerilibus fabulis exstare. Cuius in exemplum adducamus Magi Tironem:

Primum spectamus magum varias formas arte fingentem necnon Murem huius artis cupidum. Sed magico pilleo fretus Mus non ad eandem rationem formarum fingendarum se confert, sed potius ad scobas animandas commoditatis causa—ut eius munere pro illo fungantur. Quid vero est scoba, nisi magnus pictoris penicillus? At somno victus Mus magicus conatur sidera de caelo deducere (ut veneficae posse apud antiquos ferebantur): eius somnium est quasi speculum artis potentiae, ut apud antiquos auctores tractabatur. Sed imperitus et impotens nescit Mus suos penicillos regere, et delineatoris ars artificem ita superat, ut fictae scobae suo auctori oblitterationem inferre potius quam commoditatem afferre minentur (aqua enim fucum et atramentum expurgare potest). Ne mergatur, Mus se servat libro adhibito pro rate: nam ad litteras necesse est imperito artifici confugere ut ipse servetur. Sed frustra: nam tiro potest nihil, omnia artifex et verus magus, cuius peritia et ars sunt "verae" (etiamsi magus est a Disneio ipso confictus). Litteratus igitur magister et theorematibus doctus fortasse diceret hanc fabulam esse quasi experimentum, quo auctor "anxietatem" expresserit de facultate "poeticae artis regendae."

Sed sub pectore scimus hanc interpretationem esse non solum falsam sed etiam stultam. Mus enim nulla sensus translatione de poetica arte regenda nos docet nec de anxietate, sed nos potius oblectat puerili fabula. Nolumus igitur fateri theoremata litteratorum esse adhibenda ad Murem Disneiensem explicandum, enodandum, aperiendum: quippe qui sit ridiculus Mus potius quam amator elegiaca vel heros epicus. Unde igitur oritur hic sensus contra interpretationem repugnans? Cur volumus hoc discrimen ponere inter pueriles fabulas nullo modo interpretandas et "vera carmina" quorum interpretatio est nobis pro pane cotidiano? An fortasse quodammodo sentimus nos nimis subtiliter, nimis callide poetas antiquos interpretari, nec debere "anxietates" ubique apud antiquos invenire conari, sed potius eorum artibus delectari?

No comments:

Post a Comment