2013-02-09

De Golmario Gaditano, necnon de saccharo

In D. Ioannis Brancaccii Panormitani Arte Memoriae Vindicata legimus triste et verum illud, Poetas nasci, Oratores fieri (triste et nimis verum nobis saltem quippe qui nec poetae nati simus, nec satis diligenter in studia oratoria incumbamus ut diserti fiamus).

A qua sententia non longe distat elegiaca querella quam invenimus ad Raphaëlis Landívar Rusticationem Mexicanam (saltem ut anno millesimo septingentesimo octogesimo altero in lucem Bononiae edita est) adiunctam:

Heu! quam difficile est voces reperire, modosque
   addere, cum novitas integra rebus inest.
Saepe mihi deerunt (iam nunc praesentio) voces:
   saepe repugnabit vocibus ipse modus.

Illa verba, "Golmario Marsigliano" tributa, nonnihil difficultatis videntur praebuisse docto illi et iuste laudando Andreae Laird Stanfordensi, qui anno bismillesimo sexto Rusticationem illam multis annotationibus magni momenti atque utilitatis instruxit: cui vero Golmarius ille Marsiglianus, certe insoliti nominis, ignotus et saeculorum pulvere occultus erat (nam in pagina duodenonagesima, quadragesima in annotatione, dixit posse fieri ut Golmarius Marsiglianus fictus esset, versus illos essent Raphaëlis ipsius). Et certe aliquid falsitatis in ficto hoc nomine inest, quod mendaciolum tamen non Raphaëli tribuendum est, sed Golmario ipsi: nam hoc nomen et id plenius Golmario Pepugies Marsigliano (quamvis variis modis scriptum) sibi dedit iuvenis ille, qui provectiore aetate saepius syllabis recto ordine enuntiatis appellabatur Reverendus Pater Hieronymus Iosephus Lagomarsinus, sive Girolamo Giuseppe Lagomarsini, Societatis Iesu.

De quo multa plura invenies dicta in Iosephi Mariani Parthenii libro De Vita et Studiis Hieronymi Lagomarsini e Societate Iesu Commentarius (1801º, Venetiae).

Quo brevius huius viri illustris et doctissimi vitam narrem: ille est pridie Kalendis Octobribus anno Salutis millesimo sescentesimo nonagesimo altero in portu Sanctae Mariae (Gadibus) natus, Florentiae diu vivebat; multa et docta et diserta scripsit, inter quae epistolas orationesque Iulii Poggiani collegit inque lucem edidit, necnon plurimos Ciceronis codices contulit, unde Parthenius dixit eum se totum Ciceronis lectioni dedidisse, ut unum Ciceronem evolveret, unum in manibus quotidie haberet, ac de uno propemodum Cicerone cogitaret (quamquam et Virgilium optime novisse videtur). Quo assiduo studio diligentiaque orator ipse factus, Hieronymus saepe et in omnibus (laudandis saltem) rebus, sed praecipue in doctis scriptis philologicis et oratioria facundia, cum Marco Antonio Mureto comparandus videbatur. Linguam Graecam profitebatur in Collegio Romano; et Romae duodevicesimo die mensis Maii anno millesimo septingentesimo septuagesimo tertio de vita discessit: itaque si tres alios annos et mensem eius facundia litteratos homines ditavisset, ipse vidisset Rempublicam liberatam.

Nonnulli Hieronymi Lagomarsini librorum maioris momenti videntur nominandi:

Ut ad litteras novi orbis revertar, Hieronymi nomen etiam legitur in epistola ad lectorem quam (nisi fallor) Pater Hieronimus Monis Bahiensis ad Patris Prudentii Amaralii de Sacchari Opificio Carmen (1780º, Pisauri) apposuit:

Carmen istud, quod Prudentius Amaralius Brasiliensis, et in Brasilia mortuus, imperfectum reliquerat, casu Romam devectum, Hieronymo Lagomarsino, Virisque aliis Clarissimis adeo placuit, ut in ipsorum gratiam illi perficiendo, notisque, ubi opus erat, illustrando manum admoverim.

Unde videtur Golmarii sive Hieronymi studium aliquatenus motum esse Iesuitarum carminibus novi orbis terrarum, qualis est etiam Raphaëlis Landívar Rusticatio Mexicana, fere eodem tempore atque Brasiliense carmen de Sacchari Opificio divulgata; nec praetermittendum videtur tam argumentum quam titulus noni Rusticationis Mexicanae libri: Saccharum. Certis indiciis careo, sed velim suspicari Golmarium Marsiglianum sive Hieronymum Lagomarsinum aliquid hortationis et amicitiae praestitisse tam Raphaëli Landívar quam Hieronimo Monis: nam versus ad secundam Rusticationis editionem additi videntur innuere quendam huiusmodi nexum in Italia extitisse inter Iesuitas e novo orbe expulsos poeticaque natura praeditos et oratorem illum Mureto ipso (ut fertur) disertiorem factum.

2 comments:

  1. Nescio an orator disertusque nondum factus sis, nam mihi inauditus esse uideris. Sed pro certo habeo natus es poeta et numerosus, quippe cuius uerba gratanter et libenter legerim composita siue oratione soluta siue carminibus.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Multo maluerim ipse legere tua carmina de magis muneribusque theobromatis, quippe quae sapidiora sint quam saccharum novi orbis terrarum, necnon commentarios tuos doctissimos Gaditano sale sparsos.

      Delete