2013-02-03

De Li Xi, sive largitione in involucris data

Soleo nonnumquam in taberna thearia noctu versari, cuius dominus et possessor, mihi amicus, est vir Indosinensis sive Vietnamensis. Unde fit ut saepe his diebus monear novum annum, sive Tet, mox celebratum iri. Li xi, sive involucra rubentia et pecuniae plena, mox inter amicos tradentur, et fortasse nonnulla in arbore suspendentur (quod fit et tempore Christi natalis):

Propositum

Sed hic mos non solum apud Indosinenses celebratur, sed etiam in terra quam maxime occidentali, scilicet Hispania, ubi saepe feruntur festivi homines inter se tradere involucra chartaceis nummis farta, non vero rubra. Quare velim prononere novam involucri formam, qua liceat uti a sole oriente usque ad columnas Herculis:

Propositum

No comments:

Post a Comment