2013-02-15

De matrimoniis renovatis

Matrimonium Renovatum

Quīnquiēns, Hymēn Hymenæe, dēnōs,
quīnquiēns, Hymēn Hymenæe, dēnās,
convocāvit Mūs, numerōs ad instar
Prīamidārum,

cōniugālī fœdere iam marītōs
quī novīs, Hymēn Hymenæe, pactīs
mātrimōniī dŭplicāre vellent
vincula amōris.

Heri Mus Tyrannus edixit festum diem Sancti Valentini celebrandum atque arcessivit ad aream inexpugnabilis arcis Cinderellae centum peregrinos, quinquaginti maritos et quinquaginti uxores, apud Eum abhinc annos in matrimonio coniunctos, qui pacta nuptialia renovarent et veri amoris gaudium, quo nullam magicam artem callet indeprehensibilis Mus fortiorem, celebrarent in Regno Magico, ubi Amor omnia vincit et omnis fabula verbis peragitur his: feliciter in aeternum. Haec est enim Muris voluntas.

Addendum videtur hoc: quod Mus non solum peregrinos magica veri amoris arte adiuvat coniungi in sempiterno matrimonii gaudio, sed etiam fideles suos subditos ministrosque, qui Muris voluntatem exsequuntur. Haec quoque est Muris voluntas.

No comments:

Post a Comment