2013-02-01

De pecunia ad studiorum universitates proximo anno sustinendas

Post consilia ad subsidia ludorum litterarum nuntiata, nunc liquet quid, opinione Richardi Scott summi magistratus quidem, facturum sit de studiorum universitatibus: pecunia antea propter aerarii angustias dempta reddetur, deinde augebitur. Opibus ad bis millies ducenties centena milia nummorum Europaeorum (€220,000,000) sustentabuntur instituta academica altiora, sed nova religione: nam quaedam pecuniae pars cum pacto praebebitur, ut eo maior annis insequentibus fiat quo plures alumni ad honores academicos promoti aut munera quaestuosa inveniant aut ad maiores honores progrediantur. Porro usque ad quattuor universitates (inter quas nostra numerabitur) inter se partientur alia septingenties tricies centena milia nummorum Europaeorum (€73,000,000) ad sedes scientiarum utiliorum, ut mathematicae chemiae ingeniariae, aut renovandas aut aedificandas.

Studiorum universitas Floridensis et centies decies centena milia nummorum Europaeorum (€11,000,000) superaddita accipiet hac condicione, ut Bernhardus Machen eius praeses, qui voluerit rude donari, maneat et pergat ipsius, ut viri prudentis, sententiis academiam regere gubernareque. Qui iam patefecit quemadmodum ipse vellet hoc additamentum adhibere: nam "Nos," inquit, "utemur omnibus his novis opibus ut novos professores conducamus."

6 comments:

  1. Spero tunc fore ut eorum nouorum professorum unus sit quidam discipulus Floridensis omnium pessimus.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Nescio an id fieri possit, nam aliquatenus insalubre videtur ex iis, qui discipuli in quadam studiorum universistate docentur, eiusdem academiae professores oriri. Quod apud nos quasi incestum habetur, cum omnes debeant solum vertere et munera, sicut matrimonia, alias quaerere.

      Delete
    2. Haec conubia interna, ut ita dicam, esse moris solent apud nos, sed utrum insalubre an salubre sit, pro comperto non habere confiteor. Rem puto pendere ex hominibus atque ex Academiis. Si discipulus esset optimus, quare professores periti qui eum erudiuerint, iuuenem doctum repudiare vellent, eum perdere cuperent, praesertim si dilectio fieret mutua? Scientia quidem doctrinaque translata iterum iterumque eadem in sede ex magistris ad discipulos esse possit insalubre, quasi aquae luto stagnatae, sed etiam creare possit clarissimam "Scholam" si professoribus aliquando liceret aura uesci noua.

      Delete
    3. Longe aliter apud nos. Nam non solum is, qui ad gradum doctoralem promovetur, debet ante solum vertere quam novum munus accipiat, sed etiam is, qui primum gradum sive baccalaureaum (ut apud nos dicitur) honorem adeptus est, novam studiorum universitatem debet ante petere quam studia ad magistralem gradum adipiscendum suscipiat. Diu enim in loco manere, ut desipere, suspectum habetur: nam qui bene doctus est, is debet posse ab aliis alias approbari, neque amicorum misericordia fretus vitabit—sed potius expetet!—illud certamen inter aemulos munera petentes (in quo fortasse alia et amatoria translatio sensuum intellegi posset, si quis nimis diu de argumento cogitasset). Sed nuper, cum in pecuniariis angustiis multae academicae versarentur nec munera abundarent, saepius accidebat ut quidam, utpote qui non potuissent munera foris invenire, quasi domi manere cogerentur et "contionatores" vel "praelectores" fieri (pro professoribus) in iisdem universitatibus ubi ad doctoratum promoti essent, sed hoc adhuc dedecus habetur et indicium quo creditur hos non posse munera sibi invenire. Nam vita academica semper in certaminibus et aemulatione teritur, et praesertim inter illos qui nec linguam callent nec habent quod praeter theoreticas nugas de litteris dicant et sit ullius momenti: nam nihil aliud nisi voluntas certandi iis restat quo vitae aliter vacuae expleantur.

      Delete
    4. Fortasse tunc imitari modum uestrum debeamus componendi curriculum academicum, ut Academia apud nos similiter splendeat quam apud uos. Sed ut recte exprimis, angustiis pecuniariis difficillimum est quamque Studiorum Vniuersitatem conducere posse nouos atque optimos professores.

      Delete
    5. Immo debent Hispani suos mores sequi: nam unicuique genti debent esse rationes propriae et abavum approbatione laudatae. Equidem enim conabar explicare quemadmodum res gererentur apud nos, non praedicare quemadmodum res apud omnes geri secundum quandam sententiam in antecessum excogitatam deberent.

      Delete