2013-02-04

De puella "Ipanemensem" inaniter canenti

Dulciter tū scīs resonāre cantū,
molliter movēris in aulā inānī,
vācua at vidēris et ipsa cārēs
corde puellae.

2 comments:

  1. Anonymous6/2/13 15:37

    Pulcherrrimum carmen! Gratias multas tibi, amice.
    Ludovicus

    ReplyDelete
    Replies
    1. Maxime tamen displicuit tam carmen quam cantatrix amicae Graecae et urbanae, cui hoc genus carminis videtur nimis vile et tritum, haec femina nimis ρομποτική.

      Delete