2013-02-24

Duabus de lectionibus Lipsianis

Apud Lipsium, primo in Saturnalium sermonum, legimus:


Cum dixisset, patera accepta ego Victorem intuitus, "Hanc ita spumantem," inquam, "Latio et Latiae." Eduxi, et Victori tradens, "Vivamus," inquam, "moriendum est."

Ille abominatus tam tristem vocem, "Quaeso," inquit, "vitemus hand δυσφημίαν in mensa: et despue, ne omen habeat tua vox."

Ego risi, et, "Homo religiosissime," inquam, "ita nescis morem antiquum? Numquam illi hilarius se invitabant, quin lacesserent laetitiam hoc sermone."

Atque adeo ipsa verba, ut protuli, apud Vibium Gallum in Controversia Senecae VII.lib.IX. Convivae certe tui dicunt, Vivamus, moriendum est. Ita lego, non, Bibamus, cum vulgo. Ritum non vulgatum observo in hac ipsa admonitione apud Ammianum, lib. XVI. Nam pueri ministri cum lumina mensae inferrent, soliti similia dicere. Ita enim suppleam legamque defecta haec verba: Malignitate simili quidam Agens in rebus in Hispania, ad caenam itidem invitatus, cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu, Vincamus perun…lemne…interpretatum, atrociter delevit nobilem domum. Lego, Vivamus, pereundum est. addiditque Ammianus calumniatorem aliquem sic interpretatum esse, solemne verbum, tamquam machinaretur Dominus ille aliquid magnum, et cum exitii sui metu coniunctum. aut, tanquam id detorsisset in saevitiam Imperatoris, sub quo omnibus pereundum esset. Hoc ecphonema etiam in veteri inscriptione sepulchrali,

AMICI.
DUM. VIVIMUS.
VIVAMUS.

Et sententia non semel obvia in poëtis. Quid autem dices, si ipsum cranium mortui inferre in mensam soliti, huic rei? Epigramma Graecum diserte:

Ἡ πτωχῶν χαρίεσσα πανοπλίη, ἀρτολάγυνος
   αὕτη, καὶ δροσερῶν ἐκ πετάλων στέφανος,
καὶ τοῦτο φθιμένοιο προάστιον ἱερὸν ὀστεῦν
   ἐγκεφάλου, ψυχῆς φρούριον ἀκρότατον.
Πῖνε, λέγει τὸ γλύμμα, καὶ ἔσθιε καὶ περίκεισο
   ἄνθεα· τοιοῦτοι γινόμεθ' ἐξαπίνης.

Sed et in Trimalcionis convivio apud Petronium:

Potantibus et accuratissime lautitias nobis mirantibus, larvam argenteam adtulit nobis servus, sic aptam, ut articuli eius vertebraeque locatae in omnem partem flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiectisset, et catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalcio adiecit,

Heu heu nos miseros: quam totus humuncio nil est.
   …
Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
   Ergo vivamus, dum licet esse bene.

Quod ab Aegyptio quidem ritu videtur qui σκελετόν ipsum mortui inferre convivio soliti, cum monitione, Ita brevi omnes futuros. Plutarchus auctor in Convivio.

Hic Lernutius: "Morem asperum," inquit, "et non longe a Scythis; quibus etiam potus in cranio mortuorum. Quin et hodie, ut audio, apud quosdam novi orbis Indos. Tamen invitatio illa in specie barbara: re, optima. Quid enim homulli sumus? aut quamdiu haec vita? Ite mortales, et magnis cogitationibus animum implete: cras morituri." Et in calore illo simul effudit hos Anapaestos:

Miserum, miserum, mortale genus,
cui vix orto fatum aboriri est
Heu quam fallaci iactaris
   Turbine vitae!
Ille superbi limina regis
ambit, et alter populi fasces:
alter nullo fine parandi
aurum congerit, et congesto
   pauper in auro est.
Ah nescitis vivere, nec mori.
Moneo, moneo, ponite curas:
cursu praecipiti ruit aetas.
Ludite, vivite, dum brevia sinunt
 pensa sororum.

Cum fine versuum omnes surgebant.


Haec hactenus verba Lipsiana: unde quid didicimus? Primum hoc: nusquam inter codices Latine ante Lipsium scriptos reperta sunt illa verba quae sunt Vivamus, moriendum est, aut Vivamus, pereundum est: nam utraque lectio ex eiusdem philologi ingenio est orta. Ante Lipsium, "Bibamus" apud declamatores, "Vincamus" in historio legebantur; illud a convivis dictum, hoc a famulis. Quo discrimen nil refert Lipsii, qui scilicet quadam magorum arte testes ab inferis excitavit qui sibi referrent hoc: pueri ministri, cum lumina mensae inferrent, soliti similia dicere. Quibus phantasmatibus, sive alucinationibus, respondeo verbis primum Vergilianis:

Postquam prima quies epulis mensaeque remotae,
crateras magnos statuunt et vina coronant.
Fit strepitus tectis vocemque per ampla volutant
atria; dependent lychni laquearibus aureis
incensi et noctem flammis funalia vincunt. (Aeneidos 1.723–727)

Similia (ut saepe) apud Statium, Vergilii imitatorem:

dictis parere ministri
certatim accelerant; vario strepit icta tumultu
regia: pars ostro tenues auroque sonantes
emunire toros alteque inferre tapetas,
pars teretes leuare manu ac disponere mensas.
ast alii tenebras et opacam vincere noctem
adgressi tendunt auratis vincula lychnis. (Thebaidos 1.510)

Item id "noctem vincere" dictum invenimus apud Manilium, sed de temporibus anni, atque in Anthologiae Latinae carmine quodam de insomnis philomelae cantu, quod noctem vinceret; necnon apud auctores prosae orationis, ut Senecam Taediosiorem, qui inter Naturales Quaestiones scripsit de cometae luce:

Primo igneus ac rubicundus orbis fuit clarumque lumen emittens, quanto vinceret noctem; deinde paulatim magnitudo eius districta est et evanuit claritas; novissime totus intercidit. (7.15)

atque etiam apud recentiores, ut Iohannem Boccaccium, qui in Genealogiis deorum gentilium sic decimum diei tempus finivit,

Decimum autem tempus, quod est noctis initium, dicitur "prima fax," eo quod tunc stelle incipiant apparere, seu, ut aliis placet, quia tunc, luce cessante diei, incipimus faces accendere, ut tenebras noctis vincamus lumine (1.34).

Non igitur videtur "Vincamus" apud Ammianum lectio codicum mutanda, cum sat usitata videtur apud antiquos locutio quae est "noctem vincere," quo facile uti potuerint pueri "inferentes vespertina lumina," et cuius verbum vincendi a suspicioso Agenti in Rebus facile potuerit male interpretari. Itaque hic locus non debemus conferre cum altero Senecae Studium Moventis, apud quem declamator in ore convivarum posuit "Bibamus" secundum codices, "Vivamus" tantum apud Lipsium.

Alia quae Lipsius ad causam roborandam attulit, facile discuti possunt. Id "AMICI DUM VIVIMUS VIVAMUS" nihil ad convivium convivasque pertinet (neque id, quod non apud Lipsium sed alias legitur, "Vivite felices, moneo; mors omnibus instat": quod in sepulchro, non in triclinio, reperitur). Epigramma vero Graeca certius certo ad convivia spectat, et inter epigrammata convivialia numeratur Anthologiae: non tamen monet Lipsianum illud Vivamus sed Πῖνε—id est "Bibe"—in versu paenultimo: πῖνε καὶ ἔσθιε. Conferenda videtur sententia a Paulo belle dicta, φάγωμεν καὶ πίωμεν, αὔριον γὰρ ἀποθνῄσκομεν, cuius πίωμεν nihil aliud est quam "Bibamus."

Ex hoc loco communi et trito suspicor et Trimalchionis versum esse natum: nam in eo ergo vivamus, dum licet esse bene viva voce dicto audire possumus "vivamus" vel "bibamus, "esse" vel "ēsse" (id est comesse), ac praecipue cum inter "Falernum Opimianum annorum centum" vinum homunciis vetustius et ciborum ferculum zodiacum intercidat; sed Trimalchio bibendi et edendi locum immutavit, quo festivior lusus fieret verborum.

Aliquatenus miror Lipsium nullam mentionem fecisse de Lucretii versibus non longe a Trimalchionis sententia remotis, qui sunt:

Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
ex animo ut dicant: "Brevis hic est fructus homullis:
iam fuerit neque post umquam revocare licebit."
tamquam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
aut aliae cuius desiderium insideat rei. (3.912–918)

Certe nec "Vivamus" nec "Bibamus" aperte his in versibus dicitur: immo mortalitatis querella fit sine horatatione. Sed quid in morte magis timent convivae quam ne sitis exurat miseros atque arida torrat?—id est ut satis bibant?

Et quidni conferamus Horatii Vibidium, qui in altero Sermonum dixit: Nos nisi damnose bibimus, moriemus inulti? Aut Quintilianum, locorum communium peritus, qui praecepit in luxuriosum esse dicendum, "Necte laqueum, habes quod faucibus tuis irascaris: sume venenum, decet luxuriosum bibendo mori?" Nam quod aliud exemplum rhetoribus aptius potest afferri ad luxuriosum iuvenem, cuius pater tamquam Trimalchionis larva convivis praebet inter pocula indicium mortalitatis?

Bibamus igitur: ad studia academica regrediendum est, nec licet discipulis vivere.

No comments:

Post a Comment