2013-02-03

Heri diem natalem celebravit amica quaedam, cui hanc stropham Sapphicam (proprio nomine pro duobus verbis posito) per epistolam electronicam miseram:

Sōlis aureī radiī rubentis
hōc, [puella cāra], diē beātō,
lūceant tam dulciter ut tuī ipsī
lūcidī ocellī.

Quam spero non nimis ineptam videri, quamvis inepto ab amico panctam.

No comments:

Post a Comment