2013-03-16

De Exoletis et Senibus Anibusque Britannis

Iam Dani videntur praemium tulisse in huius anni certamine Eurovisifico, sed non displicet alias gentes paululo considerare. Britanni certe hoc anno, sicut fere semper annis praeteritis, superabuntur: nam ea gens insularis vix videtur Europaeorum mores intellegere, nec posse ad certamen gregem mittere qui possit nisi ludibrio haberi. Nam quis potest Caeruleorum oblivisci, qui anno 2011º vix potuerunt inter se unam et eandem voculationem modumve cantandi invenire? Sed si Caerulei videbantur exoleti pueri conducticii vocibus orbati, Angelbertus Humperdincus anno 2012º erat fuit decrepitus senex, vocis viribus immensa annorum mole fractis. Nec ab illis longe aberit huius anni Bona Tyler, quae nos aliquatenus monet de Milesia Cyride sed longe minus venusta et sexaginta annos nata. Ecce anus Britannica:

Cur statim in mentem venit David Brent?

Non igitur mirum est Britannos nihil profecisse in Eurovisione certamine philosophiae et elegantiae ex anno 1997º, quo Guilelmus Clinton praeses erat Reipublicae et nostrates puellae puerive (natura enim e(o/a)rum numquam comperta erat) Hansonenses coeperunt novam philosophicam doctrinam "mmmbop" vulgo nuncupatam promulgare.

No comments:

Post a Comment