2013-03-18

De foedere Romano, anno 1957º icto

Brevem fabulam de primo foedere Europaeo, quam ab europa.eu sumpsi:

Deinde necesse erat nobismet ipsis documenta ultima componere. Quod ut absolveremus, studiorum universitas Romana discipulos quosdam nobis misit qui hoc facerent pro nummis quae tunc "libellae" sive "lire" vuglo vocitabantur, sed eorum auxilium cito evanuit: nam die insequenti ab opere secesserunt, poscentes ducentenas libellas singulis horis praeter stipendium constitutum.

Unde factum est ut, eo die quo nomina essent in foedere subscribenda, eius paginae nondum typis expressae essent, quare ministri et principes legationum nihil aliud subnotaverunt quam paginarum acervum vacuarum et inanium. Quo exactius loquar: potueramus typis excudere non nisi primas et ultimas binorum tomorum paginas, inter quas nihil erat nisi paginae inanes. Quod nemo praeter paucos didicit: immo sola nobis difficultas in hoc constetit, ut diurnarios arceremus, ne paginas vacuas viderent. Sed in fine rem exsequi potuimus.

Sic mirum in modum nata est Europa hodierna.

No comments:

Post a Comment