2013-03-06

De gallinipperis sive maringonibus

Relatum est in actis diurnis nos debere parari contra culices illius generis quod in Florida ut fertur natum est, et hodie "Gallinipper" vulgo nuncupatur. Hae enim bestiolae aestivis pluviis, et praecipue vehementioribus procellis et maioribus, foventur in pratis et paludibus magis apricis et vento minus turbatis; ac propter ova plurima humi anno peracto posita (nam ova horum culicum per annos latere et quasi dormire possunt, donec novis pluviis experrecta pestilentia in agros infundatur) primis huius anni tempestatibus tota civitas nube culicum obsidebitur.

Has bestiolas saeculo undevicesimo exeunte descripsit Flanerius, qui dixit:

…parva res cruribus striatus hippotigridis instar—omnium verecundissima, vaferrima, venemosissima.

Gallinipperi alias culices longe antecellunt tam magnitudine—nam ad pollicem dimidiatum accedunt, et feruntur esse omnium culicum Americanarum maximae—quam ferocitate; etiam per vestimenta gossypina carbaseave carnem humanam bene tectam mordere possunt, cuius vulneris dolor magis videtur quasi pugione illatus esse quam bestiolae rostro secundum illos, qui laesi sunt.

Galli qui sexto decimo saeculo in Florida trucidati sunt primi hoc genus culicum (una cum crocodilis sclopetorum ictu invulnerabilibus atque alatis serpentibus) descripserunt, propter inauditam miseriam quam Gallinipperi in se inflixerunt; dixerunt porro aborigines solere eas "maringones" vocitare, dormire supra ignes quia fumus maringones abigeret. Aliquatenus igitur nos suspicamur nomen "Gallinipper" ortum e vocibus quae sunt "Gallus" et "nipper," quod Anglice sibi vult "is qui mordet": Gallinipper igitur sibi velle "is qui Gallos mordet." Haec tamen non est nisi coniectura, nec certis indiciis probari potest.

No comments:

Post a Comment