2013-03-06

De Hafiz Khan damnato

Hafiz Khan, senex Floridensis et Imam sive pastor Mahometanorum qui parvulam meschitam Miamiae moderabatur, damnatus est subsidii hostibus praebendi.

Khan 722

Accusatores enim monstrabant eum quinquaginta milia dollarorum misisse ad Pakistanienses Talibanos, qui hostes Reipublicae habentur. Cui Khan longis orationibus Pastua lingua habitis, ob quarum inanos anfractus et ambages a praetore causae praefecto nonnumquam reprehendebatur, respondit se penitus adversari Talibanis, pecuniam tantum misisse ut propinquos aleret et scholam quandam a se conditam sustineret. Statu igitur usus est coniecturali: se pecuniam misisse, sed non ut hostibus esset auxilio. Non enim videtur Khan in statu qualitatis fuisse, cum non dixerit bonum esse hostibus auxilium mittere, sed negavit potius se pecuniam dedisse tromocratis, cum se confiteretur eam dedisse propinquis et scholae.

Accusatores vero centena colloquia telephonica electronice intercepta et exscripta et in sermonem Anglicum versa attulerunt, in quibus Khan saepe Talibanos laudabat propter impetus in Americanos factos, exoptabat regimen Pakistaniensium eversum iri ut Sharia sive religiosa lex Mahometana ibi institueretur, loquebatur de pecunia mittenda ad tromocratas adiuvandos.

Quibus monstratis, patronus, qui Khan defendebat, conatus est colore uti hoc: Khan simulasse se Talibanis favere ut decies centena milia dollarorum malo dolo auferret a coniuratore, eum potius fraudem voluisse agere quam tromocratas fovere. Sed coniurator ille, ut evenit, nullus Talibanus fuit sed agens in rebus qui munere pro Reipublicae ministerio investigationis FBI nuncupato fungebatur, et qui microphonum gerebat inter haec colloquia—neque hoc microphono ullum verbum captum erat de deciens centenis milibus dollarorum, qua fabula fultus est patroni color.

Mendaciis coloreque per microphona et taenias refutatis, nulla spes absolutionis restitit reo. Itaque Hafiz Khan poterit usque ad sexaginta annos in carcere teneri: sed, quoniam senex est septuaginta et septem annos natus, verisimile est eum ante moriturum quam libertatem attingat.

Haec causa memoranda videtur propter inauditas res a defensoribus gestas: hi enim quosdam Talibanos hostes ut testes advocaverunt qui in Pakistania celati latitabant et ibi propter scelera sua a regimine Pakistaniensium petebantur; quibus per praetorem licuit, quod non solet fieri, per rete universale dare testimonia.

No comments:

Post a Comment