2013-03-10

De ignoto monstro Floridensi oculis scintillantibus praedito

Galli illi qui sexto decimo in Florida non statim trucidati sunt sed satis diu inter caenosas paludes et praeacutas foliorum serras supervivebant ut miserias suas litteris mandarent aliud animal monstruosum descripserunt:

Neque nobis, quamquam summa continuati laboris fatigatione affectis, somni ulla cupido, nam quae animis inter tam ancipites metus, et omnia circa horroris plena, quies esse poterat? Itaque ea nox perpetuis vigiliis nobis extrahitur: ac primo etiam ferme diluculo feram quamdam, quinquaginta circiter pasuum a nobis intervallo praetereuntem, cervi magnitudine, conspicimus: cui enorme caput, scintillantes et stantes oculi, aures promissae erant, posterioribus partibus, velut tubere quodam, eminentibus. Eam velut prodigium quoddam exhorruimus, maxime ob radiantes et enormiter grandes oculos: quamquam ad nocendum propius non accesserit.

Hoc animal non potest bison esse: nam bisones Americani non sunt oculis lucem repercutientes praediti. Simivulpae et procyones (sive arathcone sive mapache sive araiguma) sic noctu lucent, sed nimis parva sunt talia animalia, ut possint a Gallis describi tamquam cervi. Immo magis suspicamur eos vidisse πάνθηρα Floridensem, quippe cuius oculi noctu sic scintillent ut Challusius asseveravit, qui plerique noctu venentur, et qui statura sat ampli sint ut pro cervo noctu habeantur. Nescio tamen an dixerim aures eius videri promissas.

NewImage

Harum feles quam maxime periculosae (quae anno 2012º, secundum diurnarii, agricolarum pecudes bis saepe oppugnabant quam anno antecedenti) non nisi centum, pro dolor, supersunt.

No comments:

Post a Comment