2013-03-03

De vocibus quae sunt "humanitas" et "humanitus"

Saepe et honeste quaeritur tam de natura quam de finitione humanitatis: cui sic roganti habet quod respondeat Aulus Gellius:

Noctium Atticarum 13.17

Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, humanitatem non id esse voluerunt, quod volgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam, sed humanitatem appellaverunt id propemodum, quod Graeci παιδείαν vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini datast idcircoque humanitas appellata est.

Sic igitur eo verbo veteres esse usos et cum primis M. Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. Itaque verba posui Varronis e libro Rerum Humanarum primo, cuius principium hoc est:

Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus.

Humaniori, inquit non ita, ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit—hoc enim cum sententia nequaquam convenit—, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognoverit.

Haec hactenus Gellius de humanitate: sed, ut saepe fit apud versutum nostrum auctorem, hominem callidiorem quam a plerisque philologis habetur, alius locus non longe abest—immo in primo eiusdem libri capitulo invenitur—ubi vox humanitati similis, sed paulo mutata, reperitur, quae in memoria haeret lectori, cuius consilium est ab ovo usque ad mala Gellianam cenam vorare:

Noctium Atticarum 13.1

M. Cicero in primo Antonianarum ita scriptum reliquit:

Hunc igitur ut sequerer properavi, quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset (multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum), huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.

Praeter naturam, inquit, praeterque fatum. An utrumque idem valere voluerit "fatum" atque "naturam" et duas res καθ’ ἑνὸς ὑποκειμένου posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natura ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:

μὴ καὶ ὑπὲρ μοῖραν δόμον Ἄιδος εἰσαφίκηαι.

Nihil autem dubium est, quin violentam et inopinatam mortem significaverit, quae quidem potest recte videri accidere praeter naturam.

Nam id quod "humanitus" cuidam accidit non, ut volgus existimat, solum secundum aut hominis aut Naturae ipsius dexteritatem benivolentiamque erga homines promiscam fit, sed etiam praeter naturam praeterque fatum: nam Cicero recte suspicatus est fore ut aliquid humanitus sibi attingeret, quod reapse evenit malis malorum dolis. Quare ille voluit vocem testem fore suae erga rempublicam voluntatis, quae, sicut Praxitelis nomen et laus, per humanitatem saeculorum usque memoratur. Humanitas igitur e quadam parte una cum facultate memoriae exercetur, quibus non solum mortis oblivionem fraudamus sed etiam consilia malorum hominum coram tempore et mortalitate, iudicibus alioquin severis, circumscribimus.

No comments:

Post a Comment