2013-03-05

Ubi sit ius

Nonnumquam per rete universale, fontem mendaciolorum non semper illepidorum, invenimus Ciceroni false ascriptum hoc elogium:

Ubi societas, ibi ius est.

Quod si cupimus Ciceronem dixisse, fortasse his verbis in primo Tusculanarum Disputationum usus est:

Haec nos primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, quod situm est in generis humani societate…

Vel his, in tertio De Natura Deorum:

…hominum enim societas et communitas, ut vos dicitis, iustitiam procreavit.

Certum autem habeo Ciceronem numquam dixisse ipsis verbis, Ubi societas, ibi ius est. Porro David Heith-Stade Lundensis, qui in Suecia theologiam et iurisprudentiam colit, anno praeterito hoc dictum nusquam invenit ante Joachim Martinum Unverfärth, qui anno 1675º enchiridion quoddam iurisprudentiae divulgavit. Suspicor et ipse hoc brochardum antiquius esse, necnon idem invenio apud recentiores ordine inverso dictum: Ibi ius, ubi societas.

Cui fortasse conferendi videntur versus quos in Nicodemi Frischlini Helvetio-Germani, comœdia nova, neque illepida et lectu actuque iucunda atque utilis (anno 1589º in lucem edita) invenimus, parodia nimis vera:

Lydus: Ibi fas, ibi ius esse dicunt, maxima
ubi sit merces.

Paulo antea vero, anno plus minusve 1565º, in supplice libello ad Calvetonis Brevem Historiam Floridae adiuncto, legimus:

Nisi forte Petro-Claudio1 impudentiam saevitiae adiungere ac dicere libeat, Ibi ius esse ubi vis et arma plus polleant.

Alios locos conferendos non inveni, nisi quod apud Livium, in vicesimo septimo Ab Urbe Condita, Indibilis (sive Andobales) princeps Hispanorum de sua fide et meritis erga Carthaginienses praestitis Scipioni dixit:

Itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse: animum iam pridem ibi esse ubi ius ac fas crederent coli; ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum vim atque iniurias pati.

Qui locus fortasse aptum exemplar praebuerat illi, qui pro viduis, orphanis, propinquis, amicis Gallorum ab Hispanis iuiuria (secundum Gallos saltem) caesorum "supplicem libellum" scripsit.


Petro-Claudio] Is "Petrus Claudius" saepius appellatur Petrus Menendez de Aviles, qui civitatem Sancti Augustini condidit anno 1565º, eodem anno quo "supplex libellus," quem supra memoravi, fertur esse scriptus.

No comments:

Post a Comment