2013-05-10

Annotatio aeronautica

Apud Leonem Allatium haec reperiuntur:

Antiqui enim, ex Dionysio Areopagita de Ecclesiast. Hierarch. cap. iv, unguentum Christum nuncupabant,

πηγαῖον ὄντα τοῦ θείων εὐώδων ἀντιλήψεων ὄλβον, ἀναλογίαις θεαρχικαῖς εἰς τὰ θεοειδέστατα τῶν νοερῶν ἀναδιδόντα τοὺς θειοτάτους ἀτμοὺς, ἐφ᾿ οἷς οἱ νόες εὐπαθῶς ἡδόμενοι καὶ τῶν ἱερῶν ἀντιλήψεων ἀποπληρούμενοι, τροφῇ νοητῇ χρῶνται τῇ πρὸς τὸ νοερὸν αὐτῶν εἰσδύσει τῶν κατὰ θείαν μέθεξιν εὐώδων διαδόσεων.

Fontem copiosum, ex quo suavitates divinorum odorum recipiantur, divinisque proportionibus in mentes, quae divinitatis speciem maxime prae se ferunt, divinissimus suffitus infundatur, ex quibus mentes, suavitate quadam motae, sacrisque suavitatis divinissimorum suffituum perceptionibus refertae, spiritali cibo utuntur, ingresso distributionum odorum bene olentium, secundum divinam participationem ad id, quod in eis vim intelligendi habet.

Datum ex auris caelestibus, inter Regnum et Provinciam.

No comments:

Post a Comment