2013-05-24

De arce thalamoque Barbae Caeruleae

Plerisque nostratibus ignota est fabula de crudeli Europaeorum regulo caerulea barba insigni, sed notior est pirata eiusdem appellationis "Bluebeard" sive "Barba Caerulea." Quod non longe discrepat a nomine notissimi latronis maritimi "Blackbeard" sive "Barba Nigra," ut vocitabatur Eduardus Teach, qui maria late vastabat antequam litus Hantoniae ornatum est eius capite in contum a Virginiensibus latrones tyrannosque aegre ferentibus infixo. Et saepe audimus homines nomina similia confundere, sed certissimis indiciis archaeologicis compertum habemus duos fuisse piratas, nam in Caribbici maris insula Sancti Thomae sunt castella utriusque piratae, quorum notior est arx Barbae Caeruleae, quondam munimentum triste, nunc laetum et amoenum deversorium peregrinantium:

NewImage

Deversorium per annos magnopere auctum est, et aedes nuperrime renovatae sunt; sed arx ipsa, quae medulla est huius fortissime muniti receptaculi voluptatis ut quondam erat latebra et tutum fortilitium piratae Barbae Caeruleae, pro thalamo nunc adhibetur, ubi viri uxoresque novissime in nuptiarum fidem coniuncti etiam matrimonii gaudio prima vice fruantur.

No comments:

Post a Comment