2013-05-18

De Certamine Eurovisifico anno 2013º habito

Relatum hodie est novam reginam Europaeorum electam esse Aemiliam Silviam Danam, philosopham totius orbis veteris elegantissimam. Nam ex antiquissimis temporibus certabantur philosophi Graeci atque inter athletas orationes habebant in Olympiis et aliis omnium gentium conventibus: cecinit Solo, cecinerunt sapientes, praeerat poetarum arti Apollo deus sapientiae. Eius patrimonii culmen et summum est, procul dubio, hodiernum certamen Eurovisificum, ubi philosophi hodierni congressi cantant quo melius mundum nos omnes intelligamus.

Adeo constans erat Aemiliae Silviae doctrina sapientiae, cui titulus "Non nisi lacrimae," querella pacis, ut unumquodque tempus quo illa cantabat eius carmen videretur esse prorsus idem, eius gestus et mos sine variatione fidelissimi. Miram constantiam! Si eam mense Februario videras, omnia quae hac nocte agebatur iam vidisti.

Sane barbaris terris longissime remotis, trans mare Oceanum (quod navigari non potest) sitis, philosophia adeo deest ut non liceat incolis audere his conventibus interesse, sed aliquando ingenio pauperrimi nos interrogamus quid fieret, si nostras quidam ad Eurovisionem mitteretur. Nam certamina elegantiae et philosophae (idgenus saltem quod inter barbaros valet) apud nos habentur, inter quae nuperrime electa est Candida Glover, quam supicamur competitricem nostram Eurovisificam hoc anno futuram fuisse:

Hac in carmine tractatur quaestio ethica et epistemologica haec: quomodo debeat homo se gerere erga alterum, si nesciat an ille sit fidelis. Trita sane disputatio epistemologica (dividitur, ut apud antiquos, in partes duas: utrum alter fideliter amet an mobilis ludat) et trita hortatio ad fidem, sed consulitur etiam de quaestione ethica: quomodo debeat homo se gerere erga talem. Ponit philosopha se alteri valedicturam si fidem non praestiterit, perfidos lusores non esse ferendos.

At animadvertendae sunt pauperitas et rusticitas, vitia novi orbis: nam non cymbalum sive discum aurichalceum vides sed testam vasis quisquiliarum, nec tympana sed caudices ligneos vel alias res magis cotidianas quam Musis dignas. Neque adsunt pumiliones, gigantes, eunuchi, alia portenta hominum, quae si adessent auditores moverent ut cantatoris sapientiam admirentur; nec funambulus nec praestigiator nec magus nec veneficus nec saltatores seminudi nec Sapphicae puellae basia inter se tradentes; immo adeo inculta sunt haec nostra "certamina" ut etiam Britanni, si eorum referret certare, facile possent incultos nostrates et nimis solitos insolita et Europaea elegantia superare. Nec, si magnam vim micantium schedularum de laqueario inter "Non nisi lacrimae" carmen demissam videris, magni facies parvulam copiam iudicis manu secundum rusticum quendam ritum sparsam in fine huius carminis:

Multa adhuc sunt nobis discenda. Quomodo enim umquam poterimus certare cum hoc philosopho et quasi archimago Dacoromano?

Volumus etiam curiositatis causa mentionem facere de Erico Saade Sueto qui λόγον τινα protulit profundum et interpretatione dignum: nam Petrae Medae certamini praefectae dixit: "Rursus ad te, Petra #milf."

"Milf" enim apud nos raro aut numquam dicitur, sed apud Suetos ut apparet maiore in pretio habetur. Fertur (quod sciam) sibi velle "aetate provectiorem sed formosam."

4 comments:

  1. Puellae Finnicae pro matrimonio inter feminas canenti oportebat praemium statim dare. Paucissimis autem auditoribus ei suffragatis, carmen eius tandem inter postrema ac pessima numeratum est. O quantum mihi displicet hoc certamen!

    ReplyDelete
  2. (barbarismum scripsi ablativo absoluto utens. Mihi ignoscas!)

    ReplyDelete
  3. Mihi enim ut barbaro ineleganti non est in hoc certamine iudicandum, sed carmen illud Finnicum, dempto puellarum basio, studium mihi haud satis movet ut aestimem id praemio dignum. Immo inter optima videntur mihi numeranda, quibus placebit per iPodem machinulam ad Musas venerandas gestandam identidem audire, haec: Russicum, Norvegum, Colchicum, Danum, Hispanicum, Gallicum, Graecum, Atropatenense, Dacroromanum. De carmine Sarmatico, adhuc nescio utrum satis placeat necne.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Norvegicae nationis et puella et carmen etiam mihi satis placuit:

      http://www.youtube.com/watch?v=H1smofAn2sE

      (voluptuose quidem movet illa ad numeros corpus suum deae simillimum)

      De Hispanico pauca dicam, ne conterranei mei irascantur. Amouson carmen videtur, male cecinit cantrix. Nec mihi miserae linguam Catalanam meam audire licet in Eurovisifica deliratione, quod iampridem Andorrani in certamen descendere non audent. Deficit pecunia, ut videtur... Vae Catalanis!

      Delete