2013-05-26

De imaginibus coloratis

Nuper in pretium venit ut templa statuasque Graecas Romanasque coloribus ornarentur, nec iniuste, cum ars chemica cum ea archeologica coniuncta id doceret quod e litteris antiquis iam compertum haberemus, nempe hoc: coloribus oblectatos esse homines antiquos. Recentioribus saepe in pretio fuit opinio Aristotelis, qui de arte tabulas pingendi in Poeticis scripsit:

εἰ γάρ τις ἐναλείψειε τοῖς καλλίστοις φαρμάκοις χύδην, οὐκ ἂν ὁμοίως εὐφράνειεν καὶ λευκογραφήσας εἰκόνα. (1450b)

Nam si quis speciosissimis coloribus fuse inunxerit, haud similiter delectet ac si imaginem creta depinxerit.

Itaque per saecula statuae candidae simplici pulchritudine animos ad reverentiam formarum alliciebant. Sed non ita videbant antiqui suas statuas aedesque fucatas et multicolores.

Templum Graecum

Quae quantavis annorum copia a nobis remotae non tamen longe abesse videntur ab ecclesiis Graecis vel etiam delubris Indicis quae adhuc visi possunt:

Delubrum Sancti Photii
Templum Indicum

Cogitandum itaque videtur de notissimis Romanorum imaginibus omni colore carentibus:

Ara Pacis, sine coloribus

Quomodo se praebuerunt oculis antiquorum?

Ara Pacis, cum coloribus

Aliae imagines inveniri possunt apud reed.edu.

Imaginibus coloribus infusis equidem multo magis delector; sed numquam avidus dici potui sectator Aristotelis. Est autem his in imaginibus etiam quasi specimen eius animi erga linguas litterasque quo homines hodie afficiuntur: sunt enim qui verbis tamquam coloribus oblectentur et quibus aliquid vitale sit in litteris; alii vero sunt, quibus magis placeat vividis coloribus abstractis nil nisi atramentum alba in pagina videre, et praecipue si in charta tabulatim disponuntur formae sententiarumque ossa rationis lumine quasi diuturna solis vi exsiccata et dealbata. Est enim in cadaveribus colore vitaque privatis aliquid simplicius, quo contemplator sentiat se omnia ratione intellectuque comprehendere, sed in rebus vividis et versicolorbius, ne dicam in fuco sophistarum, semper latitat aliquid indeprehensibile quod tenebras animis nostris offundere videtur. Fortasse ea de causa placent declamationes, quarum sententiae, divisiones, colores semper nos eludunt.

No comments:

Post a Comment