2013-05-25

De navibus nuper in Europa emptis

A diurnariis relatum est Hispanos novum genus navis subaquaneae parare, quae propter menda quaedam mathematica adeo gravior sit quam esse debeat ut semel demersa ad undas luminisque oras rursus ascendere nequeat, sepulchrum fiat nautis omnibus et irrevocabilis iactura tam classi navali quam aerario. De quibus omnibus non nimis sollicitamur, cum compertum habeamus Hispanos numerorum peritos posse has difficultates tollere atque efficere ut navis Hispana iterum inter undas omnium gentium natet. At aliud est, quod non intelligimus: cur velint Hispani naves subaquaneas?

Haud soli esse videntur hac in cupidine navium longarum, teretium, Freudianarum. Legimus enim Graecos inter procellas pecuniarias anno bismillesimo decimo emisse sex naves submarinas, et Italos vectigaliis fatigatos duas cum Germanis parare. Immo multae gentes hodie videntur tales naves cupere:

Respublica Naves Emptae Sumptus Publicus
Aegyptus 2 "Tridentes" Germanicae $1,000,000,000
Graecia 3 "Tridentes" Germanicae $2,324,000,000
aliae renovatae et novae $1,678,000,000
Hispania 4 "S-80" Hispanicae
(quae navigare non possunt)
$2,856,000,000
Italia 2 "Delphini" Germanici ?
Israel 6 "Delphini" Germanici $3,000,000,000
Lusitania 2 "Delphini" Germanici ?
Turkia 6 "Delphini" Germanici $2,582,000,000

Sed ad quem finem? Quae utilitas est his navibus subaquaneis? Quid maioris utilitatis inest his in instrumentis belli, quae ad nullum pacificum usum verti possunt, quam in pauperibus sublevandis, in humana scientia augenda et divulganda, in vitam communem promovendam? Quid gentibus pacificis cum armis inter pacem Europaeam? Cuius naves ex inopinato deprimere volunt, si nullum est bellum, nemo hostis? Cur nunc temporis?

Cur tantos sumptus impendunt in naves, quibus nulla est utilitas neque etiam (apud Hispanos saltem) facultas navigandi, cum pecunia eodem tempore demitur a rebus communibus et bono publico?

No comments:

Post a Comment