2013-05-29

De tristi nuntio nuper accepto

Iuxta matrem, in civitate longe a paludibus remota, habitat familia insolita et temeto nimis dedita. Patricia enim illius familiae mater (divortio a patre seiuncta) ibi versatur, femina morosa et vinolenta, quae recentioribus annis tantam vim temeti coepit haurire ut propter periculum quod sibimet ipsi fecisset nonnumquam necesse esset sorori vicinae vel filiae, quae cum suae matri nonnumquam versabatur, custodes publicos compellare qui illam ad valetudinarium efferrent ubi ad salutem sanitatemque reduceretur.

Latine dicitur de fructu arbor cognosci posse, cui opponi potest adagium aliud et Americanum: haud procul de arbore cadere fructum. Sic filia, Guinevera nomine, non longe a sua matre discrepat, ut eventus docebit, nisi quod non solum vino sed etiam venenis narcoticis dari fertur (ut fama apud vicinos est, sed certum testimonium ipse afferre nequeo nec volo posse). Speciosa quondam fuerat, abhinc annos fortasse quinque vel septem, gracilis, admodum venusta: cui tamen vinum venenumque omnem pulchritudinem una cum gaudio surripuerunt.

Die Memoriali, Guinevera constituit vino madida iter quoddam facere, ebria autoraedam gubernabat, cursum male direxit vel fortasse temeto oppressa non direxit sed raedam sivit suam voluntatem sequi: certum autem est vestigia raedaria indicare eam de semita deflexisse cursum, trans alteram semitam, trans limitem medium, trans curricula opposita quae vehicula ad se ferebant, trans gramineum campum, tandem in aedes cucurrisse.

imago

Ibi decem annos versati erant senex et anus, matrimonio feliciter abhinc plurimos annos coniuncti, qui ante modo horas quasdam in agris cum vicinis amicis fraga carpserant; senex se ad culinam contulerat ad aquam petendam, dein subito et ex inopinato per parietem et fere per totas aedes irruit autoraeda; maritus trusus usque per domum inter mensam et parietem comprimitur, uxor graviter laeditur. Vicini festinantes auxilium afferre inveniunt cruentem uxorem garrientem de mariti salute—de nulla alia re cogitare potest sed maxime sollicitatur de eius corde iam debili—et inveniunt maritum inter ruinas suae domi interclusum et livescentem sed adhuc e quadam parte loquelae capacem. Inveniunt etiam raedam, unde benzinum effundi videtur ut de odore iudicari potest: quare cito vectorem de raeda extrahunt. Illa illaesa atque incolumis coepit titubare per reliquias aedium molestam se praebens, vaga vinolentae voce rogitans anum an valeat. Vicina medica excandescens iubet eam e suo conspectu auferri, cum sene semivivo manet dum adveniat arcera.

Ut longam narrationem et dolorosam breviter absolvam, senex ex omni parte diffractus paucas horas in nosocomio ante degit quam in dolorem, qui medica manu sublevari non potuerat, manus Mortis finem posuit. Uxor vivit, sed laesa atque orbata marito. Guinevera comprehensa in carcere alligata tenetur, quae in ius ducatur mense Iunio. Damnata ad viginti annos in carcere manebit.

Tota narratio, ab initio usque ad finem, videtur sumpta ex monitoriis exemplis quibus abstemii abavi solebant contra vinum praedicare. Haec vero non est fabula cuiusdam contionatoris peccata periculaque bibendi deprecantis, sed facinus est vicinae, quam ipse noveram, et a diurnariis inter acta relatum. Ultimum, quod e diurnariis discere potui, fuit quasi locus communis qui in talibus casibus semper auditur: Patriciam cognatosque dicere se sollicitudine pudoreque commotos dormire non iam posse, preces ergo erga Dominum offundere pro sene occiso et uxore vulnerata. Sed mea mater, quacum per telephonum collocutus sum, unum aliud addidit, quod diurnarios latet: se multum fragorem et strepitum nocturnum audire e vicinis, quippe qui quasi infinitam copiam lagoenarum in receptaculum quisquiliarum nunc immitterent: nam familia, quae dormire nequit, id solacium quod in precibus non inveniret peteret in vino. Non enim cum temporibus semper mutantur homines.

No comments:

Post a Comment