2013-05-27

In Diem Memorialem

imago

Mensis Maii ultimo die Lunae eorum meminimus qui mortui sunt, qui nunc in haerenosis tescis moriuntur, qui olim morituri sunt propter eos, quibus pax non sufficit. Utinam puero in imagine depicto alteram liceat viam et humaniorem sequi, qua ad praemia pacis ducatur.

1 comment:

  1. Vtinam plures homines cogitarent similiter ac qui imaginem depinxit et commentationem fecit! Res hodiernae aliter essent.

    ReplyDelete