2013-06-03

Cum vis gravitatis in meum iPodem contra aequitatem et omne fas ab iniusto mundo illata esset, fractum erat quadrum vitreum quo imagines ostenduntur.

IMG 0607

Quod displicuit. De quadro igitur reficiendo apud tabernas nonnullas quaerebam, et didici tabernarios solere centum poscere dollaros. Quod maxime displicuit. Itaque quindecim dollaros die Veneris misi ad amazon.com, unde hodie advenit novum quadrum vitreum et gluten adhaesivum quod ipse pro fracto ad iPodem affigerem.

IMG 0608

Primum necesse est quadrum vitreum ab reliqua machinula avellere; quo facto extorquendae sunt octo cochleae, ut lamina protectoria extrahi possit.

IMG 0610

Sub lamina est pilarum seriem electricarum in una arcula compositam, duo instrumenta photographica, et SUB tabella ordinatrali situs est alter nexus singado (ut dicitur) quo vitreum quadram ad reliquam machinulam coniungatur; alter vero ad tabellae superficiem alligandus est (quod potes in imagine supra apposita videre), scilicet quia nimis facile esset si ambo fila ad idem tabellae latus coniungerentur.

IMG 0611

Negotio absoluto, iterum habeo iPodem… et adhuc habeo $85.

No comments:

Post a Comment