2013-06-19

De variis locis deo plenis

Quicumque Senecae Suasorias semel legerit, semper in animo tenebit fabulam iucundissimam de Iunio Gallione narratum:

Memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam venisse. Nicetes suo impetu valde Graecis placuerat. Quaerebat a Gallione Messala quid illi visus esset Nicetes. Gallio ait: Plena deo.

Quotiens audierat aliquem ex his declamatoribus quos scholastici caldos vocant, statim dicebat: Plena deo.

Ipse Messala numquam aliter illum ab novi hominis auditione venientem interrogavit quam ut diceret: Numquid plena deo?

Itaque hoc ipsi iam tam familiare erat ut invito quoque excideret. Apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri, consuetudine prolapsus dixit: Et ille erat plena deo. Quaerenti deinde quid hoc esse vellet, versum Vergilii rettulit, et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et numquam <non> postea potuisset excidere.

Quem "versum Vergilii" multi scholastici, quos "Germanos" vocant, variis in Vergilstudien et Textkritische Bemerkungen quaesiverunt, necnon quidam qui in reti universali scribunt. Nonnulli etiam ausi sunt locos petere inter Vergilii opera ubi illa verba "plena deo" pro aliis poni possent sine vitio sensus vel numerorum. Quos alii audent vituperare ut nimis audaces, qui magno poeta longe minores artem iactent quam vix intelligant. Et haec omnia sunt plena deo.

Isti vero omnes videntur de una re consentire: "plena deo" singulariter dici et genere muliebri in singulos viros apud Senecam; multi porro putant illas voces "plena deo" in Sibyllam apud Vergilium esse dictas sed cum temporis fluxu esse deperditas.

Fortasse sunt qui etiam velint Ovidianum illud inepta loci quaerere, quod non inter Ovidii opera invenitur (quamquam tertio in carmine Priapeo legitur), aut etiam id quod puto etiam apud Herodotum esse, scilicet ἀριστοποιεῖσθε ὡς ἐν Ἅιδου δειπνησόμενοι, quod omnes Historiarum libros excutiens nusquam leges. Equidem autem non pro certo habeo Senecam semper verum et rectum dixisse de auctoribus locisque sumptis.

Indicia nonnullius momenti inveniuntur apud Servium:

INSANEM VATEM: Alii magnam dicunt, sed melius deo plenam et vaticinatricem intellegimus. (ad Aeneidos tertii versum 443um)

Sane cauti satis esse debemus, quando plena sit numine et quando deum deponat: de Miseno enim post vaticinationem dictura est. (ad Aeneidos sexti versum 46um)

ADFLATA EST NUMINE: nondum deo plena, sed adflata vicinitate numinis. (ad versum 50um)

FURENS: deo plena: aut certe similis furenti. (ad versum 262um)

Haec omnia de Sibylla. At difficile est dictu, utrum Servius haec "deo plena" (semper eodem ordine et contra eum quem Senecae Gallio ponere solebat) et "plena numine" a Vergilio ipso sumpserit an ex aliis poetis (ut Lucano) et scholasticis, qui sine dubio etiam in artem rhetoricam incumbebant.

Quin aliquis scripserit id "plena deo" aut locutionem persimilem, dubitare vix potest. Nam similia apud poetas legimus, etiam praeter illud Ovidianum "plena deo" cuius mentionem fecit Seneca (nec potest, nisi fallor, aliis testimoniis confirmari):

Apud Lucanum:
pectora plena / saepe deo (Bellum Civile 6.708–709)
ille deo plenus (9.564 de Catone; paulo postea legimus "Iuppiter est quodcumque vides, quocumque moveris.")
Apud Silium Italicum:
loca plena deo (Punica 3.673)

Item animadvertimus et Calpurnium Siculum in prima Ecloga scripsisse:

Ornyte, iam dudum velut ipso numine plenum me quatit et mixtus subit inter gaudia terror.

Animadvertendum quoque est hoc: quod nemo (nisi Ovidius apud Senecam et Servius de Aeneide) id "plena deo" vel "plenus deo" dixit feminino genere. At etiam apud Quintilianum (qui dicitur) inter Declamationes Maiores invenimus oracula deorum, plenumque sacro spiritu pectus (4.3) in controversia positum. Nec longe a suasoriarum genere est Camilli oratio de Urbe habita, quam Livius, Senecae aequalis, sic expressit: Nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus (Ab Urbe Condita 5.51.9). Adhuc hoc "plena deo" semper videtur pertinere ad loca (vel masculini vel neturi generis), viros (masculini generis), pectus (neutri generis).

Unde suspicor nonnulla ex illis exemplis magis spectare ad illud quod Thales apud Ciceronem dixisse fertur:

Homines existimare oportere omnia <quae> cernerent deorum esse plena. (De Legibus 2.26)

Quod certe confirmatur ab Aristotele:

Θαλῆς ᾠήθη πάντα πλήρη θεῶν εἶναι. (De Anima 441a)

Quibus unum alium locum fortasse debemus hic addere, ex Ausonio sumptum:

Ades enim locis omnibus, nec iam miramur licentiam poetarum, qui omnia deo plena dixerunt.

Id "omnia plena deo" apud nullum poetam reperimus, nisi Thalen inter poetas habeamus (et licentiores).

Itaque ex quadam licentiore parte animi volo suspicari versum, quem Vergilio attribuit Seneca, non ad feminam spectavisse Sibyllam, sed ad omnia, more philosophico, atque ad Thalen respexisse.

No comments:

Post a Comment