2013-06-07

Imagines procellae Andreae

Magna procella torrida et versatilis, cui nomen Andrea, nunc in septentrionem vertitur et nostris ab oris discessit; sed manebunt imagines, quas diurnarii inter pluvias et maris saevitiam et aedium ruinas descripserunt.
NewImage

Madisona Slaughter, octo annos nata, glaucum undarum furorem spectat Cedreae, ubi Neptunicolae omnes vitam agunt piscatoriam nauticamve et caelum mareque sic intelligunt ut agricolae humum vel scholastici bibliothecam.

NewImage

Reliquum oppidum desideratur.

NewImage

Cynthia Brown, incola Caionis Cedreae, putaverat se posse Neptuni furorem evadere incolumis, itaque in mediterraneum effugit. Quae autoraeda vehebatur per nostrum oppidulum, cum subito ira deorum arborem in viam—et in autoraedam—deiecit.

NewImage

In studiorum universitate, discipuli solis risui assueti sed nova pluviali maesitia commoti plangebant dum caelestes dei in terram plorabant.

NewImage

Superstites per ruinas, quae quondam domos vocitabant, quaerunt res suas, quaecumque servari possunt.

No comments:

Post a Comment