2013-06-17

De novissima machina Prismatica

Non sum qui soleat ludis electronicis oblectari, sed aliquando nuntios etiam de talibus machinis offendo legendos. Nuperrime autem nuntiatum est Microsoftianos, homines taediosiores quam ut debeant ludos curare electronicos edendos, novam huiusmodi machinam invenisse, cui nomen "XBox One." NewImage

Haec novissima machina Microsoftiana:

Itaque efficacissima et commodissima erit haec "XBox One" machina ad quosdam saltem delectandos. Quis igitur hanc "XBox One" machinam amet? forsitan requiras

Safari

Quibus dictis, modo restat una res roganda: utrum velis ipse vel ipsa hanc machinam filiis tuis dare in diem Christi natalem, an pueri donum accipiant a "Sancto Nicolao" (sive "Sancto Dollaro" et "Sancta Electride") datum.

No comments:

Post a Comment