2013-07-08

Commentationes a Germanis saeculo undevicesimo scriptae inter philologos sunt magnae famae: utrum bonae an malae pendet de philologo. Saepe enim Magnos Philologos acti temporis laudatores audivi ad caelum tollere Germanos eius saeculi, quippe qui omnes mortales antecellere dicerentur ingenio et praecipue Prussica perseverantia, qui de omnibus argumentis iam scripsissent quae nos hodie homunculi effingere possemus nisi ad foetidas paludes artis psychologiae confugere consentiremur, et ita porro. Aliae tamen asseverant Germanos quicquid scripsisse quod posset Germanorum gloriam augere una cum numero vocabulorum quibus "Ur-" littae praefigerentur. Et sunt nonnullae commentationes bene, sunt aliae male scriptae; sed nuper inveni unam Latine scriptam nec sine sale de historia artis statisticae (qua, sine dubio, sunt alia argumenta oblectamentis ditiora), unde nonnullas sententias sumpsi:

…factum est, ut sumtus publici et æs alienum rerumpublicarum, numerus exercituum, multiplex rerum administratio et id genus alia immane crescerent, quæ cuncta in causa fuere, ut tum insolita subisidia quærenda, tum onera publica æqualiter in cives distribuenda essent.

…factum est, ut sumtus publici et æs alienum rerumpublicarum, numerus exercituum, multiplex rerum administratio et id genus alia immane crescerent, quæ cuncta in causa fuere, ut tum insolita subisidia quærenda, tum onera publica æqualiter in cives distribuenda essent.

Nonnulla similia possunt hodie dici, et praecipue inter gentes quae naves subaquaneas emunt dum e pauperibus pecuniam tamquam aqua de pumice poscunt. Aliquid hic latet profundius de notitia rerumpublicarum et regiminum capacitate boni et mali in cives exercendi dicendum: nam e bellis oritur necessitas noscendi, qua vita communis ipsa per observationem immutetur. Suspicor Lüderum plerumque, ut monet auctor noster, falsum habuisse de malis statisticae, praecipue quia non videtur ille existimavisse statisticam posse adiuvare rempublicam nosci, sed aliquid aliud inest in illo odio et ira erga statisticam quod non possum hac hora nimis sera explicare, sed non a veritate nimis longe aberrat.

Cui de statistica dicendum erat, commodius illi videbatur, declamationem habere, Italorum more, de ingenti barbarie populorum borealium, qui imperium subverterint, quam rem, nostro proposito alienam, scriptori relinquimus.

An Itali aliique meridionales saepe in Germanorum barbariem (et amorem pecuniae numerandae) declamare soleant, lectori amandabimus, sed placuit hanc invenire sententiam inter scripta academica positam.

At pretiossima et belle dicta est haec sententia:

Caesar in Galliam missus est longe alia intentione, quam ut armis rediret et rempublicam everteret.  Quod cum sensisset, summo labore animique perseverantia studebat, ne ab hostibus opprimeretur.

No comments:

Post a Comment