2013-07-08

De "statu pulchritudinis"

NewImage

Tegumen libri, qui Tampa inscribitur, atque auctrix, Alissa Nutting.

Animadverti novam fabulam Romanensem in lucem esse editam, cui titulus Tampa. Nomen ex urbe Floridiana oritur, quia hac fabula iterantur vera potius quam ficticia scelera Debrae Lafave, ludimagistra quae non solum sermonem Anglicum sed, ut de re anno 2006º coram iudicibus confessa est, semet ipsam discipulis tradidit. Rea de sceleribus confessa, cum iudex voluisset eam alligari atque in carcerem trudi, exoravit advocatus ut supplicium solitum vitari ideo posset, quod Debra nimis formosa esset ut ad carcerem duceretur. Impetravit.

Haec enim est Florida.

NewImage

Debra Lafave: pulchrior quam ut puniatur.

Defensio nova ac mira, quamvis prima fronte videatur esse statu qualitatis, nihilominus ab eo genere discrepat, quod reus, qui statu qualitatis utitur, rem confititur sed rei utilitatem honestatemque defendit, ut suadeat iudicibus rem non esse iniuriam ac crimen sed facinus iuste, etiamsi contra leges, patratum. Debrae tamen Lafave advocatus nullo modo rem defendere conabatur, sed potius suasit iudici Debram propter pulchritudinem feminam esse quodammodo nobiliorem quam vulgares mulieres, quibuscum teneri non deberet, ne invidia eas provocaret ad vim in pulchriorem inferendam. Itaque hoc argumentum videtur non posse inter Hermagorae status ponere, sed novam esse inventionem, cui est nomen tribuendum.

Hortor ipse, ut haec ratio reae defendendae dicatur "status pulchritudinis," quo explicemus ream confessam ac damnatam sed speciosam non esse puniendam.

No comments:

Post a Comment