2013-07-08

De verbo perdendi et nomine inde sumpto

Aliquando quaeritur quomodo Latine dicatur "loser," sicut audiatur in Americano carmine notissimo c.t. "Soy un perdedor." At perditor nomen, quamvis Latinum sit, nihilominus in se vocem continet activam: "perditorem reipublicae" (ut Tullius pro Plancio et in Vatinium dixit) vocamus hominem qui rempublicam perdit, non qui ipse perit vel perditus videtur. Propius autem ad rem appropinquat "perditor non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui" (in Pisonem), quamquam non solum "perditor" dici potest, ut in sermone perditorum Anglorum, quia propter proclivitatem activam, quam nomen e verbo temporale sumptum retinet, aliquid perditum gignendi casu semper cum perditoris nomine semper est coniungendum. Dico "proclivitatem" quia inest vis agendi sat fortis in verbo temporali perdendi ut rarissime passiva voce audiatur, nisi ut participium; nam passive dicitur potius pereundi verbum, sicut Graecum illud τὸ ἀποθνήσκειν dicitur ἀντὶ τοῦ ἀποκτείνεσθαι.

At animadvertimus apud Senecam patrem dici verbum perdendi absolute:

Fratres Pancratiastae

malae tractationis sit actio.

Quidam duos filios pancratiastas instituit; eduxit ad Olympia. Cum conpositi essent, ut simul pugnarent, accessit ad pugnantes pater et ait abdicaturum se, si quis perdiderit. Conmortui sunt iuvenes et decreti his divini honores.

Reus fit pater malae tractationis ab uxore.

Certe subintelligendum est nomen quoddam (ut "certamen" vel simile), sicut etiam "abdicaturum" poscit "filium." Sed usus hoc in themate ad Anglorum illum appropinquat quo "to lose" absolute dicitur. Nam illud nomen "loser" saepius spectat ad talem, qui non in una re aut quibusdam dignitatem et auctoritatem semel perdiderit, sed qui semper et sine condicione atque absolute perdat: nec fortasse nimis longe a scopo aberrat nomen Latinum quod est "perditus."

No comments:

Post a Comment