2013-07-02

Die Lunae Franciscus de rostro tonavit: nulla posse negotia agi transigive inter Gallos et Americanos donec certior esset factus Americanos speculari desivisse.

Die Martis Franciscus iussit fines Galliae claudi, ne per suum caelum volaret Ivanus Morales praeses Boliviae, quia verebatur Franciscus ne in aeroplano etiam esset Eduardus Snowden. Quia ea suspicio, sine certis indiciis, satis Francisco erat ut legitimo praesidi alterius liberae reipublicae tunc, dum per auras volabat, denegaret ius commeandi.

Vehementius quam canis timidus latrat Franciscanus.

2 comments:

  1. Anonymous3/7/13 05:29

    Obltusne es, optime Nemo, Franciscum solum non " latrare," ut dicis, sed una cum multis aliis principibus Europaeis ?
    Pastrix

    ReplyDelete
    Replies
    1. Recte mones non solum Galliam sed etiam Lusitaniam caelum clausisse Boliviano consuli, ne aquam atque ignem daret Americano exsuli. Unde patet Gallorum moderatores haud solos sed cum Portugallis stare factis, si non dictis, pro speculatoribus atque imperio Americano.

      Delete