2013-10-22

De Saltatrice Fidicinaria

Quæ parum timēs vacuam in tabernam
sōla tū ingredī, dubiīs solūta,
mente tē fingis fidiclā canentem
mōre Gothōrum

interesse vel juvenum catervæ,
tēve candēlīs tenebrās domāre
vel fovēre tē nivibus sepultōs
exanimātōs:

somniās dum tū numerōs modōsque,
clanculum irrēpēns animō atque cordī
carminis plēnīs Melodrāmatis tē
cēpit Imāgō.

4 comments:

  1. tē pergās utinam cordās modulāta rotāre,
    Mānēs nē valeant nōs cruciāre vagī.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Grātiās tibi maximās amīce:
      pergās pangere carmina strophāsque
      Sapphicās quibus offerās puellās
      nōbīs Terpsichorēn deam colentēs!

      Delete