2013-12-24

Bene cenavimus hac nocte festiva: nam φὸ Indosinensis valde placet, et praecipue noctibus hiemalibus.  Necnon bibi caffeam Indosinensem fortem et dulci lacte mixtam.  Felicem vigiliam Nativitatis vobis omnibus exopto.

IMG 1425

2 comments:

  1. poculum caffei Idiosinensis est potus divinus ut mihi tradidit amicus quidam. nonne erat tuum?

    ReplyDelete
  2. Semper potiones Indosinenses debent, tamquam femina, tam fortes esse quam dulces, et utramque virtutem fortitudinis dulcedinisque adeo praestare ut τὴν ψυχὴν ἐξ ὀνύχων ἀνάγειν, ut aiunt, et Glaucum ipsum a mortuis excitare videantur. Itaque nescio utrum potus sit "divinus" appellandus an potius "muliebris," nam dubito an tanta voluptas sit petenda in caelo quanta in osculo.

    ReplyDelete