2013-12-17

De Saltatrice in Lecto

Sī dolet tergum tibi dormientī,
sī gemis, ō Morpheos imperīta,
tollet angōrem nova culcitella
somniculōsa.

Hīs sed in cœptis tamen est sequendus
ordŏ maiōrum, gradibusque certīs
pōne plantās, ut tibi fausta vertat
Sors dea fēlix:

culcitæ cūrā ut veteris fabellam
clauseris rēctē valedīxerisque
Mænadis sævīs pedibus priusquam
ēiiciātur.

2 comments:

  1. matticus mathēmaticus Matīnō
    matteam quī mittit amāriōrem,
    muttit in lectō mutilus marīnō
    mīte macēscēns.

    ReplyDelete