2013-02-24

Duabus de lectionibus Lipsianis

Apud Lipsium, primo in Saturnalium sermonum, legimus:


Cum dixisset, patera accepta ego Victorem intuitus, "Hanc ita spumantem," inquam, "Latio et Latiae." Eduxi, et Victori tradens, "Vivamus," inquam, "moriendum est."

Ille abominatus tam tristem vocem, "Quaeso," inquit, "vitemus hand δυσφημίαν in mensa: et despue, ne omen habeat tua vox."

Ego risi, et, "Homo religiosissime," inquam, "ita nescis morem antiquum? Numquam illi hilarius se invitabant, quin lacesserent laetitiam hoc sermone."

Atque adeo ipsa verba, ut protuli, apud Vibium Gallum in Controversia Senecae VII.lib.IX. Convivae certe tui dicunt, Vivamus, moriendum est. Ita lego, non, Bibamus, cum vulgo. Ritum non vulgatum observo in hac ipsa admonitione apud Ammianum, lib. XVI. Nam pueri ministri cum lumina mensae inferrent, soliti similia dicere. Ita enim suppleam legamque defecta haec verba: Malignitate simili quidam Agens in rebus in Hispania, ad caenam itidem invitatus, cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu, Vincamus perun…lemne…interpretatum, atrociter delevit nobilem domum. Lego, Vivamus, pereundum est. addiditque Ammianus calumniatorem aliquem sic interpretatum esse, solemne verbum, tamquam machinaretur Dominus ille aliquid magnum, et cum exitii sui metu coniunctum. aut, tanquam id detorsisset in saevitiam Imperatoris, sub quo omnibus pereundum esset. Hoc ecphonema etiam in veteri inscriptione sepulchrali,

AMICI.
DUM. VIVIMUS.
VIVAMUS.

Et sententia non semel obvia in poëtis. Quid autem dices, si ipsum cranium mortui inferre in mensam soliti, huic rei? Epigramma Graecum diserte:

Ἡ πτωχῶν χαρίεσσα πανοπλίη, ἀρτολάγυνος
   αὕτη, καὶ δροσερῶν ἐκ πετάλων στέφανος,
καὶ τοῦτο φθιμένοιο προάστιον ἱερὸν ὀστεῦν
   ἐγκεφάλου, ψυχῆς φρούριον ἀκρότατον.
Πῖνε, λέγει τὸ γλύμμα, καὶ ἔσθιε καὶ περίκεισο
   ἄνθεα· τοιοῦτοι γινόμεθ' ἐξαπίνης.

Sed et in Trimalcionis convivio apud Petronium:

Potantibus et accuratissime lautitias nobis mirantibus, larvam argenteam adtulit nobis servus, sic aptam, ut articuli eius vertebraeque locatae in omnem partem flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiectisset, et catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalcio adiecit,

Heu heu nos miseros: quam totus humuncio nil est.
   …
Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
   Ergo vivamus, dum licet esse bene.

Quod ab Aegyptio quidem ritu videtur qui σκελετόν ipsum mortui inferre convivio soliti, cum monitione, Ita brevi omnes futuros. Plutarchus auctor in Convivio.

Hic Lernutius: "Morem asperum," inquit, "et non longe a Scythis; quibus etiam potus in cranio mortuorum. Quin et hodie, ut audio, apud quosdam novi orbis Indos. Tamen invitatio illa in specie barbara: re, optima. Quid enim homulli sumus? aut quamdiu haec vita? Ite mortales, et magnis cogitationibus animum implete: cras morituri." Et in calore illo simul effudit hos Anapaestos:

Miserum, miserum, mortale genus,
cui vix orto fatum aboriri est
Heu quam fallaci iactaris
   Turbine vitae!
Ille superbi limina regis
ambit, et alter populi fasces:
alter nullo fine parandi
aurum congerit, et congesto
   pauper in auro est.
Ah nescitis vivere, nec mori.
Moneo, moneo, ponite curas:
cursu praecipiti ruit aetas.
Ludite, vivite, dum brevia sinunt
 pensa sororum.

Cum fine versuum omnes surgebant.


Haec hactenus verba Lipsiana: unde quid didicimus? Primum hoc: nusquam inter codices Latine ante Lipsium scriptos reperta sunt illa verba quae sunt Vivamus, moriendum est, aut Vivamus, pereundum est: nam utraque lectio ex eiusdem philologi ingenio est orta. Ante Lipsium, "Bibamus" apud declamatores, "Vincamus" in historio legebantur; illud a convivis dictum, hoc a famulis. Quo discrimen nil refert Lipsii, qui scilicet quadam magorum arte testes ab inferis excitavit qui sibi referrent hoc: pueri ministri, cum lumina mensae inferrent, soliti similia dicere. Quibus phantasmatibus, sive alucinationibus, respondeo verbis primum Vergilianis:

Postquam prima quies epulis mensaeque remotae,
crateras magnos statuunt et vina coronant.
Fit strepitus tectis vocemque per ampla volutant
atria; dependent lychni laquearibus aureis
incensi et noctem flammis funalia vincunt. (Aeneidos 1.723–727)

Similia (ut saepe) apud Statium, Vergilii imitatorem:

dictis parere ministri
certatim accelerant; vario strepit icta tumultu
regia: pars ostro tenues auroque sonantes
emunire toros alteque inferre tapetas,
pars teretes leuare manu ac disponere mensas.
ast alii tenebras et opacam vincere noctem
adgressi tendunt auratis vincula lychnis. (Thebaidos 1.510)

Item id "noctem vincere" dictum invenimus apud Manilium, sed de temporibus anni, atque in Anthologiae Latinae carmine quodam de insomnis philomelae cantu, quod noctem vinceret; necnon apud auctores prosae orationis, ut Senecam Taediosiorem, qui inter Naturales Quaestiones scripsit de cometae luce:

Primo igneus ac rubicundus orbis fuit clarumque lumen emittens, quanto vinceret noctem; deinde paulatim magnitudo eius districta est et evanuit claritas; novissime totus intercidit. (7.15)

atque etiam apud recentiores, ut Iohannem Boccaccium, qui in Genealogiis deorum gentilium sic decimum diei tempus finivit,

Decimum autem tempus, quod est noctis initium, dicitur "prima fax," eo quod tunc stelle incipiant apparere, seu, ut aliis placet, quia tunc, luce cessante diei, incipimus faces accendere, ut tenebras noctis vincamus lumine (1.34).

Non igitur videtur "Vincamus" apud Ammianum lectio codicum mutanda, cum sat usitata videtur apud antiquos locutio quae est "noctem vincere," quo facile uti potuerint pueri "inferentes vespertina lumina," et cuius verbum vincendi a suspicioso Agenti in Rebus facile potuerit male interpretari. Itaque hic locus non debemus conferre cum altero Senecae Studium Moventis, apud quem declamator in ore convivarum posuit "Bibamus" secundum codices, "Vivamus" tantum apud Lipsium.

Alia quae Lipsius ad causam roborandam attulit, facile discuti possunt. Id "AMICI DUM VIVIMUS VIVAMUS" nihil ad convivium convivasque pertinet (neque id, quod non apud Lipsium sed alias legitur, "Vivite felices, moneo; mors omnibus instat": quod in sepulchro, non in triclinio, reperitur). Epigramma vero Graeca certius certo ad convivia spectat, et inter epigrammata convivialia numeratur Anthologiae: non tamen monet Lipsianum illud Vivamus sed Πῖνε—id est "Bibe"—in versu paenultimo: πῖνε καὶ ἔσθιε. Conferenda videtur sententia a Paulo belle dicta, φάγωμεν καὶ πίωμεν, αὔριον γὰρ ἀποθνῄσκομεν, cuius πίωμεν nihil aliud est quam "Bibamus."

Ex hoc loco communi et trito suspicor et Trimalchionis versum esse natum: nam in eo ergo vivamus, dum licet esse bene viva voce dicto audire possumus "vivamus" vel "bibamus, "esse" vel "ēsse" (id est comesse), ac praecipue cum inter "Falernum Opimianum annorum centum" vinum homunciis vetustius et ciborum ferculum zodiacum intercidat; sed Trimalchio bibendi et edendi locum immutavit, quo festivior lusus fieret verborum.

Aliquatenus miror Lipsium nullam mentionem fecisse de Lucretii versibus non longe a Trimalchionis sententia remotis, qui sunt:

Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
ex animo ut dicant: "Brevis hic est fructus homullis:
iam fuerit neque post umquam revocare licebit."
tamquam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
aut aliae cuius desiderium insideat rei. (3.912–918)

Certe nec "Vivamus" nec "Bibamus" aperte his in versibus dicitur: immo mortalitatis querella fit sine horatatione. Sed quid in morte magis timent convivae quam ne sitis exurat miseros atque arida torrat?—id est ut satis bibant?

Et quidni conferamus Horatii Vibidium, qui in altero Sermonum dixit: Nos nisi damnose bibimus, moriemus inulti? Aut Quintilianum, locorum communium peritus, qui praecepit in luxuriosum esse dicendum, "Necte laqueum, habes quod faucibus tuis irascaris: sume venenum, decet luxuriosum bibendo mori?" Nam quod aliud exemplum rhetoribus aptius potest afferri ad luxuriosum iuvenem, cuius pater tamquam Trimalchionis larva convivis praebet inter pocula indicium mortalitatis?

Bibamus igitur: ad studia academica regrediendum est, nec licet discipulis vivere.

2013-02-22

De principe et mago

Haec fabula ab hominibus (imprimis Americanis) nullius pretii vel momenti vel pudoris saepe hodie decantatur; quam vero nusquam Latine legi, ob quam causam non absurdum visum est eam vertere et hic apponere.

Fuit princeps iuvenis, qui fidem omnibus rebus tribuit nisi tribus: nullas enim existimavit insulas exstare, nec principissas, nec deos, quippe quos rex pater esse negavisset. Cui princeps pius filius credidit, cum in patris regno nullae essent insulae nec principissae neque portenta auspiciave—immo ne indicium quidem ullum—deorum.

Quodam vero tempore princeps regni visendi causa profectus et patrios fines casu praetergressus in terram sibi ignotam devenit, ubi paulisper vagatus ad omnis litoris oram videbat insulas iacere, et in omni insula videbat miras figuras et terrificas quas non audebat nominare. Deinde lintrem per litus quaerens in virum incidit purpurea tunica, intexto auro spectabili, necnon insolito versicolore pallio indutum, qui quasi principem exspectans subridebat.

Quem princeps rogavit, “Num istae insulae sunt verae?”

Cui respondet purpuratus et ποικίλος: “Certius certo dico has insulas esse veras.”

“Et mirae istae et terrificae formae, quae sunt?”

“Hae omnes sunt principissae, quae quoque sunt verae.”

“Exstantne igitur dei quoque?”

Deinde palliatus vir corpus salutandi gratia paululo inclinans, “Sum,” inquit, “ipse.”

Quibus dictis et auditis, iuvenis novitate turbatus quam citissime potuit domum cucurrit et patrem petivit, qui miratus filium ex inopinato regressum rogavit ob quam causam ille immaturum finem in iter imposuisset.

Ait filius, “Insulas vidi. Principissas vidi. Deum vidi.”

Cui tam immotus quam imperturbatus rex respondit neque insulas fuisse veras nec principissas veras, nec fuisse, esse, futuros esse in rerum natura deos.

“At vidi,” inquit filius agitatus, “oculis propriis haec omnia: et insulas, et principissas, et deum ipsum qui fidem oculorum mihi confirmavit et mihi indocto, immo diu, ut apparet, decepto patefecit quae essent insulae et principissae, quis esset ipse deus.”

Sollicitudine vero vacuus pater iussit filium exponere quomodo vestitus esset deus.

“Deus,” respondit filius, “pallium gessit versicolor.”

Rogavit pater, “Nonne et tunicam chirodytam, sed ita citra humerum substrictam ut fere ad id genus quod Graeci dicunt ἐξωμὶς appropinquare videretur?”

Filius attonitus, quod pater nullis indiciis nisi coniecturis fretus ad descriptionem tam exactam attingere potuisset, ait sic sibi visum esse; cui pater surridens respondit, “Sic solent magi vestiri. Deceptus es.”

Deinde ira ob fraudem motus iuvenis e palatio festinavit et e regno discessit, alteram rursus terram petivit, rursus ad litus cursum tendit, ubi rursus eundem insolitum virum eadem purpura tunica cum versicolore et succincto pallio vestitum invenit se exspectantem et subridentem.

“Quis tu sis,” clamavit iuvenis indignans, “e patre meo didici: itaque tu, quamvis me semel fefelleris, tamen iterum non falles. Compertum enim habeo istas insulas esse falsas, istas principissas esse falsas, te ipsum esse falsum deum et ficticium: quippe qui sis magus, simulator commenticiae divinitatis et magister humani erroris et conturbationis illius, quae rationem et cogitata excutit, fallax artifex.”

Cui vir in litore stans et apertiore voluptate surridens respondit, “Falsus es tu ipse atque a patre deceptus: nam in patrio regno sunt multae insulae principissaeque plurimae, quas tu patris carmine captus et caecatus nescis cernere.”

Quibus auditis iuvenis, animo perturbatissimus et corde divisus, domum reversus est, ubi subtilis pensitatoris tristitiam et melancholiam quasdam horas passus tandem, noctis tenebris lumen Apollonis superantibus, patrem demissiore quam solebat voce rogavit, “Pater, num verum est quod audivi: te non verum esse regem, sed magum?”

Tunc rex surridens, postquam manicas supra humeros cinxerat, dixit, “Verum est, mi fili: ego nemo sum nisi magus.”

“Tunc vero qui in litore stabat, is revera erat deus.”

“Immo alter magus.”

Stetit iuvenis paulisper et omnibus quondam certis eversis dolebat, deinde “Veritatem,” inquit, “illam, qua sine magorum artibus fraudibusque humanis natura rerum fulcitur, sine isto fuco falso cupio discere.”

Cui pater respondit, “Nihil veritatis extat extra artem magicam.”

Princeps praeceps in miseriam prolapsus professus est se mortem sibi consciturum; nec contradixit pater, sed sua arte magica Mortem arcessivit, immisericordem deam et pulchram principissam illius beatorum insulae quae praeter ultimas lineas et fines rerum iacet. Et Mors sicut fusca doloris caligo per ostium pervasit et inter palatii fauces constitit principem sibi advocans atque arcessens. Iuvenis abhorrebat, cui in mentem subito venerunt pulchrae sed falsae insulae necnon falsae sed pulchrae principissae.

“Haec,” inquit, “satis aequo animo ferre possum.”

Ridet rex, “Ecce, mi fili, tu iam incipis ipse fieri magus.”


Postscriptum: Addere volo hoc: quod Sandra recte monuit id "chirodytam" esse potius "chiridotam" scribendum. Nam variis in editionibus varie legitur illud vocabulum, ob causas quas puto me intellegere: nam "chiridota" tunica, ut quae vox χειριδότη scripsisse Graeci videantur, consentanea est rationi, sed rationi fere nihil fidei est tribuendum apud Gellium, et praecipue in locis ubi illi auctores antiquos laudaverit: nam auctoritas et ratio sic Gellianis in scriptis opponuntur ut analogia et anomalia. Ea de causa, ut suspicor, nonnulli editores voluerunt lectionem difficiliorem sequi etiam quae falsa videbatur, unde chirodytae vox orta est pro ea quae "chirodicta," "chirodita," "chyrodyta" est in codicibus scripa. At diei Veneris festivitate necnon temeto canneo sopitus non satis compos sum mentis ut quidquam recte corrigam inter sobriora temporis momenta scriptum, unde fit ut hanc annotationem in commentarioli calcem subiciam ebrius et humanioris animi facultatum inops.

2013-02-15

De matrimoniis renovatis

Matrimonium Renovatum

Quīnquiēns, Hymēn Hymenæe, dēnōs,
quīnquiēns, Hymēn Hymenæe, dēnās,
convocāvit Mūs, numerōs ad instar
Prīamidārum,

cōniugālī fœdere iam marītōs
quī novīs, Hymēn Hymenæe, pactīs
mātrimōniī dŭplicāre vellent
vincula amōris.

Heri Mus Tyrannus edixit festum diem Sancti Valentini celebrandum atque arcessivit ad aream inexpugnabilis arcis Cinderellae centum peregrinos, quinquaginti maritos et quinquaginti uxores, apud Eum abhinc annos in matrimonio coniunctos, qui pacta nuptialia renovarent et veri amoris gaudium, quo nullam magicam artem callet indeprehensibilis Mus fortiorem, celebrarent in Regno Magico, ubi Amor omnia vincit et omnis fabula verbis peragitur his: feliciter in aeternum. Haec est enim Muris voluntas.

Addendum videtur hoc: quod Mus non solum peregrinos magica veri amoris arte adiuvat coniungi in sempiterno matrimonii gaudio, sed etiam fideles suos subditos ministrosque, qui Muris voluntatem exsequuntur. Haec quoque est Muris voluntas.

2013-02-14

Cur scripserunt saeculo duodevicesimo tot et tanta carmina Iesuitae?

IMG 0449

Quia poterant.1

Quod responsum potest inveniri aut verius aut aptius aut honestius?


1) Haskell, Yasmin Annabel. 2003. Loyola's Bees: Ideology and Industry in Jesuit Latin Didactic Poetry (Loyolae Apes: Ideologia Industriaque in Iesuitarum Carminibus Didacticis et Latinis). Editus ab Academia Britannica, apud Oxonienses. Pagina ducentesima quinta.

2013-02-13

Giovanna chirri demission pape

Iohanna Chirri, sola diurnaria quae Pontificem intellexit.

Saepe nunc a diurnariis, qua gente nulla nisi ea et quasi cognata histrionum pronior est ad garriendum de semet ipsis suisque, refertur de Iohanna Chirri Itala, quae prima Pontificis verba (etiam cum illo soloecismo, quo verbum deponens "exsequi" passiva voce dictum est) intellexerit et nuntiaverit eum munere esse abdicaturum. Sed quae in his relationibus dicuntur alia ad mente afferunt.

Primum, cur modo pauci diurnarii (ut Vasingtonienses dicunt) adfuerunt caerimoniae ubi Pontifex, inter potentissimos homines numerandus, loquebatur, cum muneri esset his hominibus nova atque inaudita cuiusdam momenti semper expetere? Nam Sempiternus Reus Silvius, iam diu abdicatus, vix potest ineptiam effutire vel etiam effugere sine caterva diurnariorum qui unumquemque obtutum oculorum animadvertant. An ad hoc pervenit diurnariorum libido laudis pro oblectamentis oblatis, ut nugae trices ludibria magis relatu digna videantur quam verba eorum qui adhuc potentiam et auctoritatem exerceant?

Deinde, cur inter eos qui adfuerunt tantummodo una satis callebat linguam Latinam ut verba Pontificis sequi posset? Alii enim confessi sunt se fere nihil nisi "incapacitatem" intellexisse. Quis mittitur ad Galliam ut Franciscum Hollande audiat, nisi qui linguam Gallicam tenet? Ad Germaniae Angelissimam, nisi qui Theodisce loquitur? Vasingtoniam, nisi Mendacitatis peritus? Quomodo igitur factum est ut bonum consilium moderatoribus diurnariorum videretur ut relatores mitterentur Romam Romanae ecclesiae sermonem referre nescientes?

2013-02-09

De Golmario Gaditano, necnon de saccharo

In D. Ioannis Brancaccii Panormitani Arte Memoriae Vindicata legimus triste et verum illud, Poetas nasci, Oratores fieri (triste et nimis verum nobis saltem quippe qui nec poetae nati simus, nec satis diligenter in studia oratoria incumbamus ut diserti fiamus).

A qua sententia non longe distat elegiaca querella quam invenimus ad Raphaëlis Landívar Rusticationem Mexicanam (saltem ut anno millesimo septingentesimo octogesimo altero in lucem Bononiae edita est) adiunctam:

Heu! quam difficile est voces reperire, modosque
   addere, cum novitas integra rebus inest.
Saepe mihi deerunt (iam nunc praesentio) voces:
   saepe repugnabit vocibus ipse modus.

Illa verba, "Golmario Marsigliano" tributa, nonnihil difficultatis videntur praebuisse docto illi et iuste laudando Andreae Laird Stanfordensi, qui anno bismillesimo sexto Rusticationem illam multis annotationibus magni momenti atque utilitatis instruxit: cui vero Golmarius ille Marsiglianus, certe insoliti nominis, ignotus et saeculorum pulvere occultus erat (nam in pagina duodenonagesima, quadragesima in annotatione, dixit posse fieri ut Golmarius Marsiglianus fictus esset, versus illos essent Raphaëlis ipsius). Et certe aliquid falsitatis in ficto hoc nomine inest, quod mendaciolum tamen non Raphaëli tribuendum est, sed Golmario ipsi: nam hoc nomen et id plenius Golmario Pepugies Marsigliano (quamvis variis modis scriptum) sibi dedit iuvenis ille, qui provectiore aetate saepius syllabis recto ordine enuntiatis appellabatur Reverendus Pater Hieronymus Iosephus Lagomarsinus, sive Girolamo Giuseppe Lagomarsini, Societatis Iesu.

De quo multa plura invenies dicta in Iosephi Mariani Parthenii libro De Vita et Studiis Hieronymi Lagomarsini e Societate Iesu Commentarius (1801º, Venetiae).

Quo brevius huius viri illustris et doctissimi vitam narrem: ille est pridie Kalendis Octobribus anno Salutis millesimo sescentesimo nonagesimo altero in portu Sanctae Mariae (Gadibus) natus, Florentiae diu vivebat; multa et docta et diserta scripsit, inter quae epistolas orationesque Iulii Poggiani collegit inque lucem edidit, necnon plurimos Ciceronis codices contulit, unde Parthenius dixit eum se totum Ciceronis lectioni dedidisse, ut unum Ciceronem evolveret, unum in manibus quotidie haberet, ac de uno propemodum Cicerone cogitaret (quamquam et Virgilium optime novisse videtur). Quo assiduo studio diligentiaque orator ipse factus, Hieronymus saepe et in omnibus (laudandis saltem) rebus, sed praecipue in doctis scriptis philologicis et oratioria facundia, cum Marco Antonio Mureto comparandus videbatur. Linguam Graecam profitebatur in Collegio Romano; et Romae duodevicesimo die mensis Maii anno millesimo septingentesimo septuagesimo tertio de vita discessit: itaque si tres alios annos et mensem eius facundia litteratos homines ditavisset, ipse vidisset Rempublicam liberatam.

Nonnulli Hieronymi Lagomarsini librorum maioris momenti videntur nominandi:

Ut ad litteras novi orbis revertar, Hieronymi nomen etiam legitur in epistola ad lectorem quam (nisi fallor) Pater Hieronimus Monis Bahiensis ad Patris Prudentii Amaralii de Sacchari Opificio Carmen (1780º, Pisauri) apposuit:

Carmen istud, quod Prudentius Amaralius Brasiliensis, et in Brasilia mortuus, imperfectum reliquerat, casu Romam devectum, Hieronymo Lagomarsino, Virisque aliis Clarissimis adeo placuit, ut in ipsorum gratiam illi perficiendo, notisque, ubi opus erat, illustrando manum admoverim.

Unde videtur Golmarii sive Hieronymi studium aliquatenus motum esse Iesuitarum carminibus novi orbis terrarum, qualis est etiam Raphaëlis Landívar Rusticatio Mexicana, fere eodem tempore atque Brasiliense carmen de Sacchari Opificio divulgata; nec praetermittendum videtur tam argumentum quam titulus noni Rusticationis Mexicanae libri: Saccharum. Certis indiciis careo, sed velim suspicari Golmarium Marsiglianum sive Hieronymum Lagomarsinum aliquid hortationis et amicitiae praestitisse tam Raphaëli Landívar quam Hieronimo Monis: nam versus ad secundam Rusticationis editionem additi videntur innuere quendam huiusmodi nexum in Italia extitisse inter Iesuitas e novo orbe expulsos poeticaque natura praeditos et oratorem illum Mureto ipso (ut fertur) disertiorem factum.

2013-02-07

Dies fusco lapillo signandus

Relatum est variis nuntiis hodie acceptis duos viros, utrumque David nominatum et utrumque philologicae artis peritum, vitis suis perfunctos.

David Young propter studia Olympia et praecipue Pindarica praeclarus docebat apud Michiganenses, Stanfordenses, Californienses civitatis Sanctae Barbarae, Olympicos Graecos, Floridenses; libros in lucem edidit de Pindaro duos, de certaminibus Olympiis tres, symbolas innumerabiles; colloquia habuit apud diurnarios plus centum; praemiorum honoribus ornatus est a Reipublicae consilio ludorum Olympicorum et societate historicorum Olympicorum.

David Morgan linguam Gallicam docebat et studia litterarum Renascentium colebat in studiorum universitate Richardi Furman in civitate Carolina meridionali, sed versimile est eum magis notum plerisque lectoribus ut cultorem linguae Latinae et fautorem litterarum Neolatinarum, quae dicuntur, necnon conditorem illius Lexici Angli et Latini quod nulli (quod sciam) domui editoriae est commissum typis edendum sed iam multos annos gratuito et in omnium sermonis Latini discipulorum commune bonum per rete universale praebetur. Pauciores sed fortunati quidam, qui fortasse anno bis millesimo septimo eum audiverunt disserentem Neapoli de Thomae Mori Utopia vel variis annis in diversis conventiculis scholisque Latine loquentem, meminerint non solum eius gravis vocis et soni melliflui sed etiam eius humilitatis, benignitatis, humanitatis. Perpaucis vero suspicor notam esse eius peritiam clavicordio modulandi.

Uterque amissus plus quam amplam causam praebet ob quam sextus dies Februarii iuste notandus videatur atro lapillo; sed ambo nos reliquerunt, unde fasti cogentur sub duplici et nigro onere gemere huius diei calculorum.

2013-02-06

De difficiliore versu interposito

Inter scriptores duodevicesimi saeculi Raphaël Landívar non minimi momenti habetur, cuius Rusticatio Mexicana instar Vergilii Georgicon vitam rusticam et Americanam pulchre descripsit; unde difficiliorem sumpsimus locum infra appositum:

His ita continuo vulgi sudore peractis
argentum tractum, tractumque examinat aurum
praepositus curis Hispano ab Principe missus.
Hic parvos globulos lamnam glomerabit in unam,
indeque mordaci convulsum forcipe frustrum
(quod sibi pro digna curae mercede reservat)
igne probat, quantumque rapax absconderit auri
argentum proprio commixti pondere, noscit.
Mox auri pretium pariter perpendit in igne,
et quintam Sceptro partem de iure repondit.
Unde sigillata argentique, aurique metalla
continuo dominus caute sub tecta recondit.

Raphaëlis Landívar Rusticatio Mexicana 8.268–279

Satis liquet de obrussa sive auri per ignem experimento tunc loqui poetam nostrum, cum "mordaci convulsum forcipe frustum" dicit igne esse probandum. Difficultas vero oritur ex interposito illo verso qui unam verborum comprehensionem et unam actionem intercinit et dividit, videlicet "quod sibi pro digna curae mercede reservat": qui videtur alienus. Nam fieri non potest ut fideli Hispani Principis ministro, cui credatur salus tam populi quam Imperii ipsius, sit ulla cura de mercede alia quam ea quae Regi et Reipublicae iam iusta atque idonea esse videatur; salvo alguna cosa publicada.

2013-02-04

De puella "Ipanemensem" inaniter canenti

Dulciter tū scīs resonāre cantū,
molliter movēris in aulā inānī,
vācua at vidēris et ipsa cārēs
corde puellae.

2013-02-03

De Li Xi, sive largitione in involucris data

Soleo nonnumquam in taberna thearia noctu versari, cuius dominus et possessor, mihi amicus, est vir Indosinensis sive Vietnamensis. Unde fit ut saepe his diebus monear novum annum, sive Tet, mox celebratum iri. Li xi, sive involucra rubentia et pecuniae plena, mox inter amicos tradentur, et fortasse nonnulla in arbore suspendentur (quod fit et tempore Christi natalis):

Propositum

Sed hic mos non solum apud Indosinenses celebratur, sed etiam in terra quam maxime occidentali, scilicet Hispania, ubi saepe feruntur festivi homines inter se tradere involucra chartaceis nummis farta, non vero rubra. Quare velim prononere novam involucri formam, qua liceat uti a sole oriente usque ad columnas Herculis:

Propositum

Heri diem natalem celebravit amica quaedam, cui hanc stropham Sapphicam (proprio nomine pro duobus verbis posito) per epistolam electronicam miseram:

Sōlis aureī radiī rubentis
hōc, [puella cāra], diē beātō,
lūceant tam dulciter ut tuī ipsī
lūcidī ocellī.

Quam spero non nimis ineptam videri, quamvis inepto ab amico panctam.

De simulatione et imaginibus (vel alucinationibus) libertatis

Europaeis lectoribus, quippe quorum principes moderatoresque civitatum his diebus saepius dissimulandi quam simulandi artem exercere videantur, fortasse mira videtur novissima rixa inter Obama Nobelianus et eius obtrectatores orta. Nam abhinc quodam dies Obama, in colloquio apud Novam Rempublicam divulgato, asseveraverat se sclopetis saepe delectari eo modo qui "skeet" Anglice vocatur, quo fictiles disci et volantes singulis ictibus diffringuntur. Cui nemo utriusque factionis crediderat, cum nemo diurnariorum, quorum taedioso muneri est unamquamque praesidis vitae particulam examinare, umquam ullum indicium audiverat quo quis crederet Obamam sclopetorum usu oblectari. Neque etiam Iacobus Carnius, orator qui pro Obama diurnariis de qualibet re interrogantibus respondere solet, potuit de hac re respondere, cum nesciret an verum esset summum magistratum saepe ludere sclopetis, ac negavit se ipsum umquam vidisse imagines de tali re depictas. Deinde senatrix dextrae factionis statim provocaverat Obamam ad certamen, in quo praedicabat se ipsam victricem iudicatum iri. Die altero igitur Februariis mensis, ad diffidentes refutandos, Domus Alba sive praesidis exercitus grapheocratarum in lucem edidit imaginem qua probaretur Obamam (semel quidem—quarto die mensis Augusti) sclopeto esse usum.

Obama Sclopetarius

Ut saepe, ille videtur velle magis ad eas normas conformare quibus totius populi voluntas latius definitur cum sollicitetur se nimis videri in alteras partes proclivem: nam nuper conati sunt nonnulli sinistrae factionis efficere ut legibus reprimeretur ea libertas arma emendi possidendique quae primis et maximis legibus populo reservata est: nam fundamentali lege post formam civitatis primum institutam secunda (prima enim ad libertatem dicendi fideique spectat) prohibetur "ne populi ius arma possidendi gerendique violetur." Propositum enim et voluntas legis latorum videtur fuisse ut unicuique civi liceret armato esse, militiaeque civili se adiungere ad patriam hostibus oppugnatam defendendam vel etiam tyrannidem, si exorta esset, debellandam: nam maxime verebatur patres patriae ne exstaret exercitus perpetuus regimini fidelis, qui fieret instrumentum ad bella externa gerenda. Oceanum enim videri munimentum contra plerosque Europaeos, contra Europaeos audaciores militiam civium ultimam spem libertatis servandae, sed exercitum, si exstaret, verisimile missum iri in Europaeorum sempiterna (quae duodevicesimo saeculo videbantur) bella, quibus Americani ad reipublicae damnum implicarentur. Quae omnia revera facta sunt ut patrum timor praedixerat, quamquam hodie non in Europaeos sed in Mahometanos mittuntur milites; Helvetii vero, qui fere idem consilium arma populo tribuendi ceperant nec magnum exercitum sibi comparaverant, pacis fructum capiebant et adhuc capiunt.

Hoc fundamentale ius arma ferendi, cum senatores nuper rogarentur de novis legibus contra sclopeta ferendis, nonnullis videtur violatum iri, unde factum est ut essent (immo numquam desunt) qui dicerent Obamam tyrannidem affectare. Nam ut Graeci de δορυφόροις sollicitabantur ut indiciis tyrannidis, sic et in patria memoria et anima inscribitur primum quasi gradum tyrannidis instituendae esse abrogare ius arma ferendi, ne cives possint regimini insurgere. Utrum talis sententia quadam veritate fulciatur an ficta sit hallucinatio nil refert: nam adeo late divulgatur et tanta fide fruitur ut e plerorumque civium animis excuti non possit, nec possit ullum regimen consilium inire arma civibus demenda sine bello civili.

Ea de causa, quotienscumque politicus quidam cogitat arma reprimenda, is cogitur conari ostendere (aut simulare saltem) se sclopetis privatim favere. Factio sinistra sive Democratica saepius his diebus impellitur ad id genus favoris praebendum: unde factum est anno bis millesimo octavo ut Iosephus Biden, Obamae amicus et vicepraeses, tunc contionatus sit Obamam non posse sua sclopeta surripere, ne vulgus crederet quidquam legis in sclopeta latum iri; hoc porro anno dixit cives debere sclopeta multis minutis globulis referta adhibere si quid periculi, ut inter terrae motus, oriretur. Nullam imaginem ipse vidi, quoad recordare possum, de Iosepho Biden descripta cum sclopeto, sed fortasse talis quoque Obamae imaginem mox insequetur.

2013-02-02

De veris Utopiis Mexicanis

Quamquam multi sunt qui libros legant Thomae Morae (et praecipue alteram librum) quibus nomen "Utopia" tribuitur, pauci fortasse sciunt ea regiminis consilia rationesque vivendi, quae in secundo continentur et quibus Utopiensium civitas gubernari ferebatur, etiam in Mexicanos esse impositas: nam sexto decimo saeculo Vasco de Cariocieca duo oppida "hospitalia" condidit, tam Sanctae Fidei (nunc Civitas Mexicana sive Mexicopolis) quam in Pátzcuaro (cuius nomen Latinum est mihi ignotum) apud Tarascanos, quorum utriusque exemplar erat apud Moram inventum. His in oppidis cives senas horas singulis diebus laborabant, ut apud Moram, et laborum fructus ex aequo ad bonum commune inter se partiebantur. Usque hodie feruntur cives Patzcuarenses omnes alios Mexicanos antecellere variis artibus, quae per quattuor saecula ibi exercebantur et docebantur.
Spain popup 1
Picard

2013-02-01

De pecunia ad studiorum universitates proximo anno sustinendas

Post consilia ad subsidia ludorum litterarum nuntiata, nunc liquet quid, opinione Richardi Scott summi magistratus quidem, facturum sit de studiorum universitatibus: pecunia antea propter aerarii angustias dempta reddetur, deinde augebitur. Opibus ad bis millies ducenties centena milia nummorum Europaeorum (€220,000,000) sustentabuntur instituta academica altiora, sed nova religione: nam quaedam pecuniae pars cum pacto praebebitur, ut eo maior annis insequentibus fiat quo plures alumni ad honores academicos promoti aut munera quaestuosa inveniant aut ad maiores honores progrediantur. Porro usque ad quattuor universitates (inter quas nostra numerabitur) inter se partientur alia septingenties tricies centena milia nummorum Europaeorum (€73,000,000) ad sedes scientiarum utiliorum, ut mathematicae chemiae ingeniariae, aut renovandas aut aedificandas.

Studiorum universitas Floridensis et centies decies centena milia nummorum Europaeorum (€11,000,000) superaddita accipiet hac condicione, ut Bernhardus Machen eius praeses, qui voluerit rude donari, maneat et pergat ipsius, ut viri prudentis, sententiis academiam regere gubernareque. Qui iam patefecit quemadmodum ipse vellet hoc additamentum adhibere: nam "Nos," inquit, "utemur omnibus his novis opibus ut novos professores conducamus."