2013-04-28

De ligonibus, ut Erasmus vocavit mortaria

Apud σκαιοὺς καὶ ἀγροίκους Μακεδόνας exstetisse adagium,

τὴν σκάφην σκάφην λέγειν

e Plutarcho Julianoque discimus, qui autem videntur ad Aristophanen respexisse: nam Lucianus docet versum fuisse,

ἄγροικός εἰμι τὴν σκάφην σκάφην λέγων.

Arsenius vero paroemiographus versum scripsit

τὰ σῦκα σῦκα, τὴν σκάφην σκάφην λέγει.

Hoc adagium apud Erasmum invenimus ita versum, ut pro eo Graecorum nomine σκάφην legamus ligonem:

Ficus ficus,1 ligonem ligonem vocat.

Sed quaerendum videtur an σκάφη sibi velit ligonem: quod Erasmus videtur credidisse esse verum, cum ad alteurm adagium q.e. Falces postulabam verba apposuerit haec:

Theocriti scholiastes in Pastoribus annotavit Atticis ἄμην dici, quod communis Graecorum lingua vocat δίκελλαν sive σκαπάνην, id est ligonem; … Sunt qui sentiant σκάφην esse poculi genus aut vasis cavi.

E temporali verbo τοῦ σκάπτειν invenimus σκαφήν, nomen cuius ultima syllaba acuitur, sed raro neque apud auctores probatos legitur; ex altera parte σκάφης nomen non legimus pro instrumentis fodiendi apud antiquos positum. Sunt igitur nonnulli qui suspicentur aliquem (fortasse Erasmum, qui primus de ligonibus delirabat, vel fortasse Nicolaus Udall, qui Erasmum in sermonem barbarorum vertit) legisse σπάθην potius quam σκάφην; nec longe abest adagium Anglicum, quod est "call a spade a spade," nam σπάθη Graecorum idem est nomen atque Anglorum "spade" (id est, ligo).

Sed Erasmus alios versus Aristophanis laudat, unde licet alium sensum huius σκάφης accipere:

Οὐκ ἅν ἀποδοίην οὐδ’ ὀβολὸν ἅν οὐδενί,
Ὅς τις καλέσειε κάρδοπον τὴν καρδόπην.

Nomen quod est ἡ κάρδοπος sive ἡ καρδόπη (sed haec forma nimis muliebris, quamvis utraque vox sit generis feminini, tantum reperitur apud sophistas Socraticos quibus ne as quidem est solvendus, nisi volueris τὴν αρετὴν discere) Erasmus vocat "arcam panariam," quae significatio bene quadrat etiam cum nomine σκάφης, ut legimus apud Timoclem:

καταμαθὼν δὲ κειμένην
θερμὴν σκάφην θερμῶν ἰπνιτῶν ἤσθιον

et in Iulii Pollucis Onomastico:

μάκτρα, σκάφη, μαγίς, σκαφίς, κάρδοπος, κάνεον.

Itaque versimile videtur locutio non ad rusticorum artem fodiendi (officium honestum illis discipulis destinatum, qui omni ingenio carent) pertinet, sed magis ad artem coquendi: ficus ficus, mortarium mortarium vocat. Quis enim rustico coquo honestior?

Sed hoc mihi risum maximum movet: quod Erasmus, cum loqueretur de illis qui falsa nomina in rebus simplicibus imponerent, ipse non crassiore Minerva rudius ac planius elocutus est, sed τὴν σκάφην potius ligonem vocavit. Utrum quia scholiastae nimis crediderit, an quadam ironia scripserit, mihi non liquet.


ficus] Animadvertimus in editionem Adagiorum quam anno bismillesimo decimo in lucem protulit les Belles Lettres et le GRAC scriptum esse "Ficus sicus, ligonem ligonem vocat." Aliquis Gallus videtur inter "f" et "s" haesitasse, quod bene intellegimus, cum idem olim fecerimus ipsi.

2013-04-10

Quid intersit inter Savorgnanum et Sepulvedam

Interpretes possunt vel sedula fide ad auctoris ipsius verba inhaerere, aut latius vagari et amplificatione ornamenta petere eloquentiae. Optimum exemplum amplificationis praebet Ioannes Genesius Sepulveda, quippe qui semper pulcherrime, minus vero saepe fideliter quae legerit referat: nam in Cortesii verbis Hispanicis, necnon in Savorgnani versione fidelissima, brevitas aliquid addit, fortasse non fidei (ut voluit Savorgnanus) sed certe militaris celeritatis et animi. Quam ut in clariorem lucem ponam, infra apponam tres locos, primum Cortesii Hispanice et imperatoris more scribentis, deinde Savorgnani vertentis, postremum Sepulvedae et eius aureae facultatis amplificandi.

Ferdinandus Cortesius, in Segunda relación:

Y después de estar algo descansado salí una noche, después de rondada la guarda de la prima, con cient peones y con los indios nuestros amigos y con los de caballo, y a una legua del real se me cayeron cinco de los caballos y yeguas que llevaba que en ninguna manera los pude pasar adelante, e hícelos volver. Y aunque todos los de mi compañía decían que me tornase porque era mala señal todavía seguí mi camino, considerando que Dios es sobre natura. Y antes que amanesciese di sobre dos pueblos en que maté mucha gente, y no quise quemar las casas por no ser sentido con los fuegos de las otras poblaciones que estaban muy juntas.

Savorgnanus, in Praeclara Ferdinandi narratione

Postea vero una noctium acceptis centum peditibus, equestribus omnibus, et Indis mihi amicis post custodiam primae vigiliae castris exivi, et postquam aberam per spacium unius leucae a nostris Castris, quinque equites cum equabus, quibus insidebant, corruere: quae nullo pacto ulterius progredi potuerunt, et eos in castra remisi cohortantibus sociis, ut ipse cum eisdem reverti deberem, quia illud malo omini ascribebant, ego vero animo volvens deum praeesse naturae, iter inceptum prosecutus sum, et antequam illucesceret, invasi duas colonias, in quibus multos interemi, eas tamen igne concremari non sum passus, ne viso incendio me adesse reliquiae coloniae, quae proximae erant, praesagirent.

Sepulveda, in quinto De orbe novo:

[Post hortatoriam contionem trium quattuorve paginarum, quae nusquam apud Cortesium Savorgnanumve est quaerenda, quia specimen et indicium est Sepulvedanae facultatis inventionis.]

Tali oratione Cortesius suorum animis confirmatis, et paucis diebus quieti datis, secunda vigilia cum equitatu et consueta manu castris in expeditionem egreditur. Sed vix dum passuum quatuor millia confecerat, cum ex equis quinque subito et latente morbo correpti conciderunt; ita ut sublevati, amplius progredi nequirent. Hos Cortesius nihil deterritus in castra pedetentim a dominis reduci, et agmen procedere imperat. Milites autem insperato malo conturbati, casum in omen vertentes, anxiis animis Cortesium rogare, et liberius etiam admonere coeperunt, suscepto itinere desisteret, non esse prudentiae, equitatu, qui robor esset copiarum, tantopere diminuto, et Deo manifestis signis dehortante, in terram hostilem penetrare, remque aggredi difficilem et periculi plenam; praesertim cum negotio in alterum diem dilato, nulla rei bene gerendae occasio deperiret. Cortesius, horum levitate, qui vanae superstitione servirent, verbis severioribus castigata, agmen procedere iubet, et de auxilio Christi Dei, cuius et religionis propagandae negotium suscepissent, et oraculis auguria et malorum daemonum ludibria contemnere praecipiantur, bene sperare; confirmatique militum animis, ire pergit, et vicum unum, deinde alterum capit diripitque, non sine caede, nec tamen incendit, nequa sui adventus ignibus significatio fieret, et Barbari, qui frequentissimi regionem eam incolebant, ad arma concurrerent.

Animadverti equidem equas, sive yeguas, esse in equos mirum in modum mutatos: quam metamorphosem inter Ovidii versus libentius legissem quam in historia ex Hispanorum idiomate versa. Neque hoc sine quodam detrimento: nam yeguas quater apud Cortesium et sic ordinatae ut tantum ad principium expeditionis et exitum narrationis reperiuntur, quod videtur esse indicium cuiusdam significationis apud imperatorem, quippe qui (mea quidem opinione) artem dispositionis bene novisse videatur. Sed et causam mali ominis Sepulveda ascribit morbo quodam subitaneo, cuius mentionem fecerat nec Cortesius nec Savorgnanus: unde volo discere an morbi apud Sepulvedam cuiusdam momenti sint ad sensum translatum et profundiorem intellegendum.

2013-04-09

De remedio dolorum efficacissimo

Illustrem sententiam antea audiveram de morbo Hispanico: nec de Syphilide loquor, quamquam eodem Hispanorum nomine apud Batavos vocitabatur ea Venerea pestis quam Germani morbum Gallicum, Galli Italicum, Russi Polonicum, Turci Christianum appellare solebant; sed potius de dolore quodam et melancholia, ut ita dicam, cuius tenebrae non nisi claro fulgore pelluntur auri. Ferdinandus enim Cortesius ipse late refertur dixisse, suis Hispanis notum esse morbum cordis, qui non nisi auro sanaretur. Nemo autem umquam, quod sciam, apud doctos historiarum auctores indicat ubi inter fontes sexti decimi saeculi legi possit haec sententia notissima; quare maxime delector eam repperisse apud Iohannem Genesium Sepulvedam, qui in quarto De orbe novo memorat hoc colloquium:

Interea legati a Mutezuma adolescentes duo ipsius propinqui cum magno comitatu, quattuorque senioribus consiliariis affuerunt, munus afferentes plumeas vestes complures magno artificio confectas, aurea et argentea vasa faberrime caelata, auream galeam plenam aureo pulvere, qualis colligi ex fodinis consuevit, ut eo Cortesius morbo mederetur, quo se tentari, et cuius remedium praesentaneum pulverem aureum esse Teudillio praefecto Regis dixisset. Id autem Cortesius et vere dixerat propter habendi cupiditatem, qua maxime laborabat, quae nulla re magis est medicabilis, quam auro; et ingeniose, ut eo indicio, an essent auri fodinae in illis regionibus, cognosceret.