2013-12-24

Bene cenavimus hac nocte festiva: nam φὸ Indosinensis valde placet, et praecipue noctibus hiemalibus.  Necnon bibi caffeam Indosinensem fortem et dulci lacte mixtam.  Felicem vigiliam Nativitatis vobis omnibus exopto.

IMG 1425

2013-12-23

In aeroportu sedeo perparvo ubi perparvum aeroplanum exspecto.

IMG 1402

2013-12-22

De oraculo ambiguo

IMG 1400

Crustulum Confutianum alterum, quod (ut saepe fit) non intelligo, in imagine supra apposita vides. Nescio enim utrum pro "happines" legendum sit, una littera dempta alteraque mota, verbum temporale quod est "happens" (fit, accidit, contingit, evenit) an potius nomen substantivum "happiness" (laetitia, gaudium), addita una litterula haud necessaria ad sonum enuntiandum. Utcumque locutio a normis grammaticis aberrabit, quod saepe fit, cum crustulorum sit non auribus sed ori linguaque placere, neque Anglice locutus sit Confutius. Sed quotienscumque talia oracula lego, non possum quin de quadam femina longe remota cogitem atque animum tacitus rogem de quibus rebus somniet illa.

2013-12-21

Oppidum ornamentis luminibusque variis vestitur, ne quis sudore velatus et sole ustus obliviscatur hiemem adesse, tempus frigidae mortis:

IMG 1337

Falsa barbarorum idola ubique conspiciuntur:

IMG 1352

Oppidum maritimum, quod tertio quoque anno maximis procellis vastatur, hic describitur:

IMG 1357

Pelecani ubique sedent pigri, nisi fortasse exspectant occasionem, qua turmatim in homines impetum faciant:

IMG 1370

Quoniam praedilecta popina, ubi cenare solitus eram, est quadam procella hoc anno diruta neque iam stat nisi quasi putamen sit aedium sine medulla, sine spiritus vitae, sine cibis (quod maximi momenti est), novam inveni ubi isicia marina vorarem.  Sed hac in taberna, ut in nonnullis huius oppidi, sunt etiam permulti canes: nam incolae hirsutos suos amicos adeo amant, ut nequeant eos domi relinquere dum cenent.  Itaque moris est ut canes cum cenantibus sedeant:

IMG 1387

Parum discrimen exstat inter caelum et mare: 

IMG 1396

Nunc vero iter longum est faciendum:

IMG 1384

2013-12-18

Cantus amoris

Spīritus findit rubicunda labra,
pallidus sol pelliculam osculātur,
līvidæ vestēs oculīque cælō
æquiparantur:

tū sed, ō Nātālia, sōla cantās,
sōla spectās ligneolum sigillum
barbulā ōrnātum dominī "Risottī"
nōn recinentis.

Num virum vērum memorat figūra,
stultum eum quī marmoreōs et amplōs
arteque sculptōs umerōs relīquit
Praxitelīā?

2013-12-17

De Saltatrice in Lecto

Sī dolet tergum tibi dormientī,
sī gemis, ō Morpheos imperīta,
tollet angōrem nova culcitella
somniculōsa.

Hīs sed in cœptis tamen est sequendus
ordŏ maiōrum, gradibusque certīs
pōne plantās, ut tibi fausta vertat
Sors dea fēlix:

culcitæ cūrā ut veteris fabellam
clauseris rēctē valedīxerisque
Mænadis sævīs pedibus priusquam
ēiiciātur.