2014-01-21

Annotationes de Leopoldo Senghor

Maximas gratias ago Sandrae, quae me monuerit de commentariis tribus qui ad Leopoldum Sédar Senghor pertineant: quorum duo inveniuntur apud Vivarium Novum, tertium apud Melissam (quem dubito an bibliothecarii nostri consequi possint):

Sandra etiam orationem Leopoldi Senghor ipsius invenit inter acta conventus litteris Latinis fovendis anno 1977º habiti, necnon aliam orationem quae forsitan sit legenda:

  • Senghor, L. S. 1979. "Les Noirs dans l'antiquité romaine." In Africa et Roma. Acta omnium gentium ac nationum conventus latinis litteris linguaeque favendis. Dakariae, 13-16 Aprilis,1977. Roma: L'Erma di Bretschneider.
  • Ijsewijn I. 1979. "De scriptoribus Afro-Latinis aetatis recentioris." Ibidem.

Animadvertimus autem titulum orationis Leopoldi esse Gallicum, unde suspicamur et orationem ipsam Gallice esse habitam; sed Acta eius conventus sunt petenda (certe non in bibliotheca palustri inveniuntur, ut semper his in rebus fit; exemplum poposci ex altera quadam bibliotheca, sed nescio an ad me mittatur). Conventus acta consecutus sum; nullam orationem ibi reperio ab Leopoldo Senghor Latine habitam, et Iosephus Ijsewijn diserte locutus est de hominibus qui ante saeculum vicesimum floruerunt.

Porro mentionem Leopoldi Senghor inveni Latine factam apud Valahfridum Stroh duobus in locis:

Propter Othonis verba speraveram Leopoldum carmina panxisse Latine, sed potest fieri ut ambiguitate quadam sim deceptus, ut nonnumquam fit vel etiam saepe; immo id suspicor praecipue propter verba Oumaris Sankhare, qui scripsit,

Tanta erat illius praeclari poetae eruditio ut nullum carmen componeret quin Graecam Romanamque humanitatem commemoraret.

Ibi enim, si Leopoldus carmina Latine panxisset, sine dubio mentio eorum facta esset. Sed verba Valahfridi viva voce dicta et per rete universale relata me certiorem faciunt Leopoldi illius "unius certe scriptoris nobilissimi" opera quaedam saltem aliquo in libro, aliquo in loco reperiri posse: nec displicent verba Latina sine poeticis numeris scripta, quae eadem alacritate legam, si invenerim. Si quis lector plura de Leopoldi operibus Latine scriptis sciat, quaeso annotationem hic addat, ut hanc rem pergam explorare atque indagare.

No comments:

Post a Comment