2014-01-10

De hominibus caudatis et fere squamosis, quos Petrus Martyr tradiderit in novo orbe terrarum olim repertos

Regina

Secundo capite septimae decadis De Orbe Novo, quem librum Petrus Martyr ab Angleris conscripsit, legimus de regione Americana, quae hodie Carolina Meridionalis dicitur, haec verba:

Est alia regio dicta Inzignanin. Ad hanc aiunt incolae quondam appulsas, ex maiorum relatu, pelago advectas gentes caudatas, ad spithamae longitudinem et lacerti proceritatem, cauda non mobili, ut in quadrupedibus, sed solida in turbinem, ut in piscibus et crocodilis videmus, et in osseam duritiam protenta. Unde quando sedere cupiebant, sedilibus perforatis utebantur, aut illis deficientibus, effossa tellure ad spithamalem et paulo amplius scrobem, cauda immissa opus erat quiescere, digitos habuisse gentem illam latos non minus ac longos, pellem asperam paene squameam fabulantur. Solo crudorum piscium esu vesci solitam, quibus deficientibus aiunt ad unum interisse, neque de se prolem reliquisse ullam. Haec et huiuscemodi multa inania relicta sibi fuisse ab avis et parentibus praedicant. Ad eorum caerimonias et ritus veniamus.

Eadem fere de caudis, sed non de squamosa cute piscibusque, dicuntur de variis locis Indiae orientalis potius quam de Indis occidentalibus, ut discimus e Marco Paulo Veneto, qui in De Regionibus Orientalibus libri tertii capite duodevicesimo scripsit:

Regni huius [videlicet Lambri] incolae idolatrae sunt. Inveniuntur etiam quidam in hoc regno, qui caudas habent ut canes, longitudinis unius palmi: et hi in civitatibus non habitant, sed in montibus. Habet quoque haec terra unicornes, et alia multa atque diversa animalia.

Lambri regnum hodie dicitur Javae minoris sive Sumatrae esse, atque aromatibus abundans.

Huius narrationis scilicet fidem non possumus in dubium vocare, nam fere eandem historiam legimus undevicesimo saeculo narratam a Carolo Bock Norvego, homine gravi et magni momenti habendo, in libro qui inscribitur "The Head-Hunters of Borneo" sive "De illis, qui in Borneo insula capita hominum capiant":

Addamus hoc: canitiem reguli nobis referre flavos incolas Chicoranas, quas paulo ante caudatos homines memorat etiam Petrus Martyr post Marcum Paulum scribens.

Et fere idem medio saeculo undevicesimo scripserat eques Britannus Spenser Sancti Iohannis, in eius libro cui titulus "Life in the Forests of the Far East" sive "De vita in silvis quam maxime orientalibus":

Nonnulla videntur animadvertenda et notatu digna:

  • Primum, Marcus Paulus incolarum religionem sive idolatriam ante tractaverat quam caudas; Petrus vero Matryr postea; sed apud utrumque auctorem hae res disiungi non poterant.
  • Deinde, caudae Americanae multo longiores sunt (quae usque ad spithamam, sive septem uncias, protendunt) quam Borneanae (quae intra duas et quattuor uncias continentur); quamquam inter doctos satis constat longitudinem non maximi momenti habendam sed peritiam qua membrum adhibeatur.
  • Tunc, gentes finitimae nominibus aliquatenus similibus sunt praeditae:
    Marcus Paulus Petrus Martyr Spenser S. Ioannis Carolus Bock
    Regnum Dragoiam
    sive Dagoyam
    Duhara
    cuius rex appellatur Datha
    Dayak Dyak
  • Dein, praeter Marcum Paulum, omnes auctores has fabulas referunt sibi relatas ab altero quodam homine. Unde suspicor, ut nonnumquam videmus inter antiquos (puta Aulum Gellium et Plutarchum et Macrobium), hunc alterum hominem esse non carne sed charta factum: Tjiropon "Sultani servum veterem et fidelem" (scilicet fidelem, ut cui eadem fides sit a lectoribus tribuenda atque a Sultano ipso credulo) fuisse librum veterem; amicum S. Ioannis, quem auctor alias dicit esse servum vel sodalem, esse librum; Franciscum Chicoranum, Indum sive Americanum quem Petrus Martyr fatetur se consuluisse sed qui alias dicitur non potuisse controversiam inter duos exploratores inter se contraria dicentes ortam dirimere, per litem tacuisse ut non qui stultus aut indoctus, sed qui liber chartaceus esset.
  • Tum, quamquam fabulae de caudatis gentibus videntur originem traxisse ab orbe veteri, non nisi in novo orbe terrarum feruntur squamei esse homines et lacertorum specie praediti.
  • Postremum, satis constat inter cives Americanos rempublicam geri ab hominibus qui formam humanam ideo sibi induant, ne reptilis veritas deprehendatur. Nemo enim est quin sciat nostros senatores magistratusque utriusque factionis fere omnes non participes esse humanitatis neque inter homines numerandos, sed lacertas falsa carne involutas.

No comments:

Post a Comment