2014-01-31

De numero epistolarum in grege Latine loquentium missarum

Saepe queritur in grege Latine loquentium caelum ruere, gregem vero ipsum humi iacere languide anhelantem et plane moriturum, vel etiam modo nescire se iam esse mortuum. Saepe queruntur senes; quid igitur sub sole novum? Ex altera parte, fieri potest ut grex reapse moriatur ac luculentum illud commercium epistolarum, quod per annos duodeviginti florebat, mox una cum omni elegantia et urbanitate sepeliatur, vel insepultum potius abiciatur; sed ex altera parte fieri potest ut senes queruli, quod senes semper per totam hominum memoriam fecerunt, in saeculum invehantur et tempora iam peracta laudent. Sed utra pars magis credibilis videtur?

Quotienscumque dubito utrum aliquis me diligenter moneat an tenebras mihi offundere conetur, solacium semper invenio in numeris atque arte mathematica, quippe quae nesciant mentiri. Itaque numerum epistolarum, quae mense Ianuario a gregalibus missae sunt, cum vi litterarum peractis mensibus Ianuariis missarum contuli et lineis coloribusque bellis descripsi:

NewImage

Nonnulla statim animadvertenda videntur, quae Victorii more per numeros suos explicabo:

  1. Primum, necesse est duos menses Ianuarios, videlicet anno bismillesimo tertio atque anno bismillesimo decimo tertio celebratos, excipere ut insolitos et cum nulla ratione aliorum mensium communi consentaneos. Vecordia enim durgicolarum, qui vocitabantur, videtur grex anno bismillesimo decimo tertio correptus esse; sed de anno bismillesimo tertio nihil compertum habeo.
  2. Deinde, videtur haec series annorum in aetates dividenda tres:
    1. A grege condito usque ad annum bis millesimum, gradatim crescebat frequentia epistolarum, quae tamen numquam numerum excessit minimum, qui annis insequentibus (etiam anno bismillesimo octavo) reperitur. Haec prima aetas, si licet tantum de mensibus Ianuariis iudicare, videtur fuisse quasi gregis infantia.
    2. Anno bismillesimo aliquid boni videtur gregi contigisse: nam fere statim anno bismillesimo primo invenimus epistolas multo—plus bis—crebriores esse exaratas, et plus minusve trecentenas singulis mensibus Ianuariis communicatas.
    3. Inter annum bismillesimum septimum et annum bismillesimum octavum, voluntas scribendi videtur depressa et fere demersa, postea vero singulis annis mirum in modum aucta esse, ut non solum omne damnum anni bismillesimi octavi resartum sit, sed etiam ut gregis loquacitas pergat gliscere sine fine usque ad hunc diem. Post annum bismillesimum decimum, numquam accidit ut mense Ianuario pauciores epistolae darentur quam dari solerent secunda in aetate gregis, nec umquam accidit ut tam paucae mitterentur quam inter gregis infantiam. Adolevit igitur grex et pergit augeri, neque ad senectutem videtur pervenisse.
  3. Postremum, tantum abest ut grex pereat, ut plures epistolae hoc mense hodie absoluto datae sint quam ullo anno peracto, nisi duobus illis insolitis et exceptis: nam etiam citra illas causas, quaecumque fuerunt, ob quas auctores illis duobus annis uberrimam copiam epistolarum protulerunt, grex valet et viget.

Sunt igitur qui in abaco vel in cupa inversa saltent et summa voce clamitent, "Bis bina sunt quattuor, et in ore fervet zingiberi, ergo grex iam mortuus peribit et caelum ruet nisi novae leges latae erunt!" Quod si ab aulis suis declamatoriis (quas esse negant) umbratici rabulae paulisper in salubrius lumen diei recederent et sicut negotiatores argenatariive clarius cogitarent, viderent se suas merces multo saepius hodie venditare quam in praeterito, lucrum lucro sibi admodum addidisse, longe praeter priscam condicionem gliscere et ditescere: immo suspicor futurum fuisse ut moderatores stipendiis mirum in modum auctis et praemiis validis honestarentur, si grex Latine loquentium esset societas negotiatorum. Nunc vero moderatores non nisi calumniis conviciisque compensantur, ita ut alter se sustulerit, latitet alter.

5 comments:

  1. Fortasse studiosus Latinitatis quidam in saeculo vigesimo quinto vitam degens commentarioli hujus mentionem faciet, ut thesin c.t. "Lingua Latina et Interrete" scribat.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Suspicor fore ut homines saeculo vicesimo quinto de nostra aetate scribentes malint carmina Sapphica legere, quippe in quibus minus taedii, plura oblectamenta inveniant.

      Delete
  2. ut mea fert opinio, proscriptio optimi uiri Th. Vulpii maximo detrimento fuit gregi Latine loquentium.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Quam opinionem video inter multos esse communem: sed numeris non probatur, illis saltem quibus vis epistolarum singulis mensibus Ianuariis describitur, quamquam fieri potest ut maior quaedam indagatio mathematica nobis alteram et contrariam imaginem rerum ostendat. Utcumque equidem aliquatenus doleo durgicolas expulsos esse, qui de alia quadam re quam de grege ipso locuuti sint, cum superstites tantum de semet ipsis loqui velint; sed ipse tantummodo "aliquatenus" doleo, quia taediosum erat tot nuntios simillimos (necnon aliquando ex toto iteratos) de meretricibus et deis Indicis scriptos legere, quippe qui inter se parum variationis nec quidquam novi lectoribus offerrent. De qualibet re non displicet semel bisve legere, sed eadem res identidem repetita nihil studii movebit. Utraque via, vel durgica vel purgata, videtur ad idem taedium ducere.

      Delete
  3. Die 31 mensis Augusti anni 2008 "Gregem Latine loquentium" reliqui atque omnibus ualedixi, postquam mensem illic epistulam unam aut alteram ad gregales misi. Confitendum enim est hoc in grege per mensem illum sermonis Latini peritiorem me non factam esse, quippe quae Latine de quibuslibet rebus disserere (regulam Gregalem unam solamque miram!) multum non potuerim. Nam puto me philologam non gratam fuisse quibusdam, qui salem Gaditanum haud recte acceperunt, maxime Victorio, cui, ni memoria mea fallitur, nomen meum non placuit, sed forsan ego ipsa haud recte cepi Italicum acetum (inspiciens tabulam a te optimam delineatam animaduerto annum 2008 pessimum fuisse omnium, exceptis quattuor prioribus).
    Duobus annis post in quodam conuentu Romano Victorium coram noui, qui quidem post colloquium lepidum inter nos habitum mihi uisus est homo optimus Latine loquens et urbanissimus et doctissimus, qua de causa, nodo soluto, ei pollicita sum denuo Gregi nomen dare meum, quod tandem dedi usque ad diem hodiernum. Sed iterum confitendum est sermonem Latinum illic, quamuis haud paucas epistulas libenter legam, maxime Victori propter elegantiam memoriamque miram, et Herberti propter acumine ingenii salemque nigrum, me uix exercere. Non mihi est multum spatium temporis subsiciui ad ubique scribendum ideoque locos amoenos malo apertiores, ut ita dicam, unde discipuli et magistri, praesertim Hispani, oculis suis prospicere possint profestricem saltem unam (rem miram!), quae in Vniuersitate Studiorum linguae Latinae operam dat, Latine scribere (etiamsi adhuc mendose et sine elegantia) comnmentarios publicos subsignantes uero nomine (sub autem tribus formis), quas partes ago, quia alia quam sum esse non possum.
    Quibus dictis, addendum quoque est mihi placere colloquia interretialia serere Latina cum hominibus quibuslibet urbanis omnium gentium et doctis et disertis (utinam cum pluribus feminis!), sed flocci non facio eorum nomina, nam pro certo habeo, si casu umquam extra Rete homines huius farinae nomine ficto praeditos conueniam, eos ipsos me certiorem facturos esse de nominibus suis ueris, nisi forte per epistulam priuatam iam fecissent ob mutuam obseruantiam.

    ReplyDelete