2014-01-27

De senatoris Floridensis dedecore

Henricus Iudas 'Trey' Radel

Mense Octobri exeunte comprehensus erat Henricus Iudas Radel, qui se "Trey" appellare solet, senator Floridensis, cum conatus esset tria grammata et dimidium cocaini emere a pharmacopola, qui (ut eventus docuit) fuit agens in rebus sive otacustes reipublicae. Ab omnibus utriusque factionis senatoribus vituperatus necnon a Richardo Scott summo magistratu Floridensium, qui aperte eum rogavit ut munere se abdicaret "ut totum animum in salutem restituendam et in familiam redintegrandam intenderet," et a suis civibus spretus et derisus, et in ius ab accusatoribus publicis vocatus, Iudas ille non, quod omnes boni cives clamitabant, senatorios honores deposuit, sed perrexit ludibrio haberi et civitatem rempublicamque pudore afficere: quod senatus populusque aegre ferebat.

Hodie autem tandem voluntati populi obtemperavit et de senatu ante se expulsit quam ab aliis senatoribus, qui coeperant quaestionem extraordinariam in eum exercere, expulsus esset. Quamvis gaudendum sit proditorem publicae fidei de medio esse remotum, nihilominus rogari coepit an quaestio senatoria alios quoque retegeret cocaini veneficii accusandos, si usque ad finem totam veritatem persequeretur; nunc vero, quia sceleratus confessus a publica vita se dimovit, eius conscii, quotcumque et quicumque sunt, poterunt tuti et tecti latere.

Suffragia extraordinaria mox habebuntur, quibus novus quidam homo, fortasse honestior (quod sperandum est), in senatum eligatur. Adeo porro manca et infirma hodie est nostras Iustitiae auctoritas, ut Iudas iste Radel ne diem quidem in carceris vinculis teneatur.

No comments:

Post a Comment