2014-01-05

De tribus choriambis inter cornua bisontis sedentibus

Per epistolas electronicas aliquis versus quosdam apud Hussovianum, oratorem et poetam qui apud Polonos sexto decimo saeculo floruit, repertos nuper nobis misit qui ad Bisontes spectant, bestias ferocissimas quae etiam nostras paludes peragrant:

Haec fera Litphanis longe saevissima silvis
   nascitur et fieri corpora tanta solet,
ut moriens si quando caput vi victa reclinet,
   tres sedeant inter cornua bina viri.
Tanta quidem cervix nondum satis ampla videri,
   si conferre velis cetera membra, potest.

Aliquid iucundum deprehendimus altero in pentametro, qui est

   tres sedeant inter cornua bina viri.

Nam quotienscumque in operibus poeticis (quoniam poetae sunt artifices numerorum) numeros legimus, et praecipue varios in eodem versu positos, suspicamur lusum quendam agi tam verborum quam numerorum sive pedum. Certe hoc in versu omnibus patet "bina" nomen adiectivum legendum esse cum eo, quod est "cornua," necnon "viri" cum epitheto "tres," sed ex altera parte negare non debemus verba quae sunt "bīnă vĭrī" (pedem choriambicum) sic collocata esse ut una legi possint: unde habemus:

   tres sedeant inter cornua "bina viri"

id est, tres (pedes choriambici) inter cornua sedent. Cornua, quamquam apud antiquos in ornamenta umbilicorum dicebantur, hic velim pro finibus versus accipere: nam verum est tres choriambos posse in versu hexametrico fieri, dummodo constet versus e ternis dactylis spondaeisque: nam dactylus cum spondaeo eundum numerum explet ac choriambus cui addita est una syllaba producta:

– ⏑ ⏑ + – – = – ⏑ ⏑ – + = – ⏑ ⏑ – –
dactylus + spondaeus = choriambus + syllaba = adonicus

Itaque id "bīnă vĭrī," quod est choriambus, potest ter poni uno in versu hexametrico, sive "inter cornua sedere" distichi capitis. Quid igitur in eiusdem distichi hexametro invenimus?

ut moriēns quandŏ caput victa reclīnet
– ⏑ ⏑ – – ⏑ ⏑ – – ⏑ ⏑ – –
choriambus syllaba choriambus syllaba choriambus + syllaba

Sic licet nobis dicere tres choriambos (tres pedes sicut "bīnă vĭrī") sedere in versu; sed cur hexameter pro capite habendus sit, ut inter eius cornua sedeant tres choriambi, explicandum videtur. Inspiciamus igitur distichon quod sequitur:

Tanta quidem cervix nondum satis ampla videri,
   si conferre velis cetera membra, potest.

Cervix infra caput sita "nondum satis ampla" videtur, cum aliis membris collata comparataque: id quod facile dici potest de pentametro, sicut Ovidius olim dixerat inferiorem versum uno pede surrepto fieri imparem. Itaque pentametri, quippe qui ex quinis potius quam senis pedibus constent, haud satis ampli videntur, si cum hexametris conferuntur; porro, ut hexameter supra pentametro sedet, sic etiam caput cervice innititur.

Quare suspicor his in versibus Hussovianum numeris ludentem dicere bisontis caput tam latum videri quam hexametrum, quod possit tres choriambos continere, et disticha elegiaca similia videri capiti et cervici bisontis: unde carmen ipsum pro re in carmine descripta intelligi potest.

No comments:

Post a Comment