2014-02-09

De camelopardali occiso

NewImage

Hafinae in vivario θηροτρόφοι facti sunt θηροφονῆς, et camelopardalem, Marium nomine, integrum et valentem et nullo morbo afflictum, interfecerunt. Nonnullae societates, ad salutem animantium promovendam institutae, auxilium promiserunt et enixe supplicaverunt ut sibi licerent locum quendam invenire ubi Marius posset auras vitales ducere seiunctus a saevitia Danorum, sed frustra: nam hodie clavus per caput camelopardalis est percussus. Clavum ferreum adhibuerunt Dani potius quam venenum indolore, quia carnem, qua alia animantia in vivario pasturi sint, inquinare noluerunt. Marii mortui vitalia, antequam leonibus tradita sunt, medici inspexerunt coram diurnariis et pueris.

Vixit Marius annum et semis.

NewImage

1 comment:

  1. Animus corque dolent mihi nuntium legenti.

    ReplyDelete