2014-02-06

De cane a latronibus capto

Nonnumquam fit ut latrones Mahometani, qui Talibani (quae vox Afganorum sermone sibi vult 'discipuli') dicuntur, pelliculas cinematographicas per rete universale, et praecipue apud Twitter, divulgent quibus iactent se milites vel cives vel diurnarios cepisse. Nonnumquam dicunt se pro pretio redemptionis captivum liberaturos, nonnumquam mortem cruciatusve minantes captivum cogunt suam patriam denuntiare, nonnumquam etiam captivi caput machaera abscindunt: sunt enim in barbarie varios gradus. Numquam autem, quod sciam, factum est ut tali modo tractaretur captivus canis: sed novum quoddam scelus cotidie excogitatur.

Canis Mechliniensis sive Belgicus, aliquatenus animo confusus et catena vinctus, ostenditur manu circumdatus latronum, qui triumphali superbia clamitant "Deus nobis certantibus dedit victoriam!" Quorum orator, Zabiulla Muiahid, nuperrime diurnariis dixit canem captum esse in provincia Laghman appellata paulo ante festum diem natalicium Christi, nonnullis instrumentis electricis esse instructum; inter quae diurnariis videntur fuisse et lampas et machinula qua locus certissime designetur per signa radiophonica satellitibus caelestibus missa. Una cum cane cepisse latrones arma nonnulla, quae diopteris instructa sint quibus non nisi electissimi milites, et praecipue Americani et Britanni, utantur, satis constat.

Cuias autem sit canis ambigitur: nam Talibani, perfidi latrones, dictitabant fidelem canem magni momenti habitum esse ab Americanis, qui nomen Tribuni in eum imposuissent. Negant vero Americani canem fuisse suum, sed suspicantur Britannum potius esse, cum compertum habeant quosdam Britannos eo die in insidias Talibanorum incidisse, unum militem Richardum Holloway nomine desiderare, canem amisisse. Unde verisimile videtur Richardus ille fuisse, cuius curae et diligentiae canis commendatus est: nam milites adeo diligunt et summo studio suos canes curant, ut non nisi sua morte possint ab amicis tam fidelibus quam caudatis dirimi.

Immo canes cum suis militibus solent de aeroplanis autogyrisve caelitus descendere (quod canis captus fecisse videtur, qui in pellicula ostendatur vestem gerens qua per funum delabi de autogryo possit), et, si in proelio vulnerantur, eodem modo atque humani milites ad castorum valetudinarium autogyris deducuntur, ubi eadem cura sanantur atque homines; si fortiter faciunt, aeque atque homines praemiis nomismatibusque honestantur.

NewImage

Canis cum suo milite caelitus delabitur.

Quod a perfidis latronibus dicitur de canis nomine, ex quadam parte videtur verum esse: sed verisimile est "Tribunum" non fuisse canis nomen, sed honorem sive munus militare: nam apud Americanos saltem, quare suspicor etiam apud Britannos idem fieri, canis, cum militis curae creditur, tunc gradum superiorem attingit quam miles ipse, ut homo meminerit cani fidelem observantiam praestare: sic canis optionis honoris commendatur corniculari, vel optioni canis locumtenentis honore ornatus. Richardus Holloway centurionatum adeptus erat, canis tribunatum.

An vivat canis tribunicius, nemo scit nisi latrones Talibani. Satis autem constat, quam fideliter suos canes diligant milites nostri, tanto in odio Talebani habent canes, quippe quos impuros dicant et nonnulli rabidiores sectatores Mahometi censeant occidendos.

Restat autem quaedam spes: nam anno bismillesimo octavo canis nigra et Laboratoria, Sarbi nomine, ortu Australiana, ab Afganis capta erat. Americani et Australiani dicunt eam inventam esse a quodam milite electo, quem "Ioannem" (nomine fortasse ficto) perhibent; sed senes Afgani hanc rem diurnariis longe aliter narraverunt. Secundum eos, Sarbi ab insidiatoribus captam in deliciis habebat Mulla Hamdulla, praefectus Talibanorum qui in regione Cas Oruzgan vulgo dicta pollebat. Hamdulla superbia tumens canem ostentationis causa quocumque secum attulit, sed Australiani aegre ferebant canem amissam: quare primum patrem Hamdullae ceperunt, quem pro cane nuntiaverunt se tradere velle. Hambdullae subirascens negavit, cum nollet tropaeum suae superbiae perdere ut patrem redimeret. Dein vero Australiani per Americanos, qui prope erant, pecuniam promiserunt: et avarita superbiam Hamdullae adeo devicit, ut ille canem misit cum legato, qui permagnum pretium peteret. Americani canem apud se retinuerunt et plumbeos quosdam nummos quasi ludibrio causa cum legato remiserunt; sed illa tantum a senibus Afganis dicuntur. Utcumque se ea res habuit, Sarbi in Australiam reducta est atque honestata est cruce purpureo, quippe quae fortiter fecisset.

NewImage

Sarbi cruce purpureo decorata.

No comments:

Post a Comment