2014-02-03

De Iroquiis, locus ex Historiae Canadensis libro quinto sumptus

Cum Iconoclastes de "Irocesianis," quos suspicor esse Iroquios, mentionem fecerit, non absonum neque absurdum videtur locum festivum, de Greuxii Historiae Canadensis seu Novae-Franciae libris decem sumptum, unde discimus quales fuerint Iroquii, hic apponere:

SauvageIroquois

"Iroquius barbarus" a Iacobo Grasset de Saint-Sauveur (anno 1796º) depictus

Iroquiorum in captivos saeva crudelitas

Cum haec tam praeclare procederent, augereturque placidissime in dies Neophytorum tum numerus tum ardor fidei, si non risum, solidam saltem sinceramque laetitiam tumultu primum, mox dolore miscuerunt feri Iroquii. Ac per hiemem quidem profecti erant ducenti, eo consilio, ut et Gallos fatigarent et opprimerent indigenas. Duas in turmas divisi, diversi perrexere, alteri Trifluvium versus: ad Algonquiniorum Insulam alteri.

Priores impressionem nullam tum quidem fecere, quod duroum Praefectorum e praecipuis iisdem, et fortissimis, mortuis in itinere, molestum eventum malum omen interpretari, aleae se certaminis committere noluerunt. Posteriores, per glaciem nivesque progressi, devenere ad Insulam, incolarumque familias aliquot oppressere, incautos per somnum aggressi; caesis nonnullis, vivos abduxere quotquot potuerunt. Ex iis evasere brevi duo, e quibus primo cognitum de clade, longo post intervallo feminae duae, ex quibus haec rescita.

Cum impestiva nocte irruissent hostes, stratos somno nullo negotio capiunt: interfecti tamen generosiores aliquot, qui ad horrendos illorum clamores expergefacti, ad arma trepide confugerant: ceteri tum viri, tum feminae, imbecillisque turba infantium, contiecti in vincula. Et quoniam lupos, vel tigrides potius, dira urgebat fames, convivium illico apparant, at Polyphemi.

Cum hi aquam attulissent, illi congessissent ligna, ahena alii locant continuo, non bubula replenda, aut vervecina, sed humanis interemptorum carnibus. Caesorum corpora secant membratim: tum crura, pedes, bracchia, capita, armos nullo discrimine coniiciunt in lebetes: quantaque comploratione superstitium captivorum, tanto immanis naturae tripudio cuncta elixant coram. Ubi sat coctae visae inhumanae dapes, accingunt se ad lanienam anthropophagi: ut quidque occurrebat, ita vorant: femora, pectus, penetralia. Fuere qui ossa perfringerent, ad medullae mollitudinem extrahendam: quique ex cranio cerebrum educerent, ante ora coniugum filiorumque tristi lamento feralem prosequentium crudelitatem.

Inter haec cum diluxisset, dant se itineri truculenti victores, captivos prae se, ceu gregem armentumve agentes, insultantesque infelicibus: femina, Kichenigɣkɣc nomine cum agmen sequi nequiret, mortua statim est. Huius sortem sibi quotquot erant, concupiscerent aliae, si per Baptismum regeneratae essent: verum, nondum initiatas ea torquebat cogitatio, "Quid me in perpetuum fiet, si hoc statu e vivis excessero?" Tres erant ex toto numero matres, quae singulae singulos lactabant filolos, mensium duorum. Vix aliquantulum itineris confectum erat, cum ab ubere ab immanibus rapiuntur infantuli, et exemplo dirissimae immanitatis, usurpatae forte numquam, in matrum oculis vivi spirantesque infiguntur verubus torrenturque. Ubi ardores ignium persensere insontes victimae, cum immensis vagitibus potius quam clamoribus, oculos, qua licebat, retorquebant ad matres, quasi opem imploraturi. Et ruissent quidem illae medios in enses, confodiendae cum filiolis, si per vincula licuisset; sed cum manus arcerent funes, pedes Barbari retinerent, ne accedere liceret propius. Quod reliquum erat, oculi lacrymis tantos cruciatus prosequebantur: lingua in has intrepide soluta voces, "Occidite, occidite, scelesti, si tanta vos tenet immanitas, occidite immerentes: nec vos pudet, fera monstra, ea crudelitate pascere oculos? Qua tandem unquam in re vos haec aetatula violavit?" At nihilo secius fera portenta postquam vitam denique demerent lenti ignes, e verubus extractos coniiciunt in ahenum nondum coctos satis: tum apte ad ingluviem elixos, in conspectu matrum vorant.

His peractis, iter repetunt crudeles victores, eadem ubique truculentae importunitatis significatione. Huic ut se subduceret, dirissimisque qui impendebant cruciatibus, infelix e captivarum numero femina, interstitium nacta in fluvio, cuius ad ripas procedebat agmen, haud dum concretum glacie, in profluentem se praeceps per desperationem deiecit, ac gurgite hausta est. Cum extitisset tamen ex undis spirans adhuc, accurrunt Iroquii, non servandae vitae studio, sed mortem longe crudeliorem allaturi: verum, cum iam animam ageret, enectae fustibus calvarium detrahunt, auferuntque pro trophaeo.

Iam ubi ad fines Iroquii soli perventum, iussi antecedere iuvenes duo, qui de totius agminis propinquo adventu significarent suis. Laeto cantu ubique personante, dum alii feralis supplicii instrumenta parant, obviam victoribus processere nonnulli, nec viri modo, sed etiam feminae: hi gratulatri victoribus, illae Indico frumento graves, et aliquo alio commeatu: horum in gratiam saltare de more iussi captivi, tum viri, tum feminae.

Postridie perventum est ad pagum primum regionis: hic horrendo spectauclo casam ingentem vident captivi, distributis hac illac rogis, saeva incendia minitantem. Convolarat incredibilis multitudo virorum, mulierum, infantium: hi inconditis ululatibus adventantes excipiunt, et scilicet ingredientes tundunt fustibus, tum arctissime funibus stringunt, ad carpum, acerrimo cum sensu doloris. Incidunt deinde bracchia, terga, humeros: digitorum partem amputant, his plurium, illis pauciorum, nec gladiolo sed squama piscis cuiusdam, quo lentius tormentum esset, atque adeo doloris vis atrocior. Quae mulier haec referebat, ei recisus est, vel contusus potius, pollex uterque, tum oblatus infelici, suas ut ipsius carnes manderet: recusavit tamen, mortem se quamlibet perpessuram asserens potius, quam fero ludibrio crudeles spectantium oculos pasceret. Secundum primam illam salutationem (fuere haec enim tantum praeludia cruciatuum) … [et ita porro, nam auctor noster non false dixit haec tantum praeludia fuisse]

Sat superque de festivitate Iroquiorum.

Nonnulla hac in relatione studium mihi movent:

  • Nulla vox oratione recta refertur nisi mulierum: quod aliquatenus illi rationi interpretandi adversatur, qua solemus dicere in narrationibus mulierum voces supprimi vel tolli, ne liceat nisi virorum, sive patriarchiae ut dicitur, auctoritati loqui: sed apud declamatores saepissime fit ut feminarum voces referantur (vel referri fingantur), ut πάθος augeatur. Sic etiam hoc in loco, feminarum voces misericordiam movent lectoribus.
  • Saepe in historiis novi orbis terrarum, cum auctor ipse, qui res gestas litteris tradit, non potuerit omnia videre, inducitur testis, cuius narratio (sine dubio aliquatenus amplificata) in historiam inseratur sive, ut fortasse felicius dicitur, intexatur: qui testes saepe sunt vel pueri (sicut pedisequus ille apud Calevtonem) vel feminae (ut hic fertur), si clades immanes et atroces describuntur. Quod ad mentem quodammodo vocat Fabios illos, qui in Livii secundo et Ovidii secundo Fastorum omnes sunt a Veiensibus caesi nisi quod puer impubes et adhuc non utilis armis / unus de Fabia gente relictus erat.
  • In quadam historia Floridae, Indi sive aborigines adeo saepe dicuntur tripudiare, ut credas eos nescire aliter huc illuc sese movere. Hi Iroquii quoque tripudiis gaudent, sed more multo minus iucundo.
  • Quod ad orthographiam pertinet, maxime cupio discere quid sibi velit littera illa, quae est ɣ: cuius forma me summonet de Graecorum littera duplici, qua litterae ο et υ coniunctae scribuntur.
  • Anthropophagi: ubinam non reperiuntur?

No comments:

Post a Comment