2014-02-05

Puella numquam a scopo aberrans

Mille sī distat gradibus remōtus,
ferreus mīles teneræ puellæ,
quæ bene armātast, ratiōne nullā
est metuendus

cum dioptēr sit novus experītīs
apparātus nunc, ope cūius ōmnēs
virginēs possint fierī Minervæ
armipotentēs.

At quid artis est? Ubi prisca virtūs
Annulæ Oakley, sine computātrō
quæ papȳrī tunc aciem solēbat
glande ferīre?

No comments:

Post a Comment