2014-03-06

De aenigmate Bononiensi

Cum librum quendam septimi decimi saeculi lustraremus, aenigma invenimus, epitaphium quod Bononiae "inventum" est, fortasse sexto decimo saeculo, fortasse a medicis, et quod certe usque ad hunc diem legi potest:

D M

ÆLIA LÆLIA CRISPIS
NEC VIR NEC MVLIER NEC ANDROGYNA
NEC PUELLA NEC IVVENIS NEC ANVS
NEC CASTA NEC MERETRIX NEC PVDICA
SED OMNIA
SVBLATA
NEQVE FAME NEQVE FERRO NEQVE VENENO
SED OMNIBUS
NEC CŒLO NEC AQVIS NEC TERRIS
SED VBIQVE IACET

LUCIUS AGATHO PRISCIUS
NEC MARITVS NEC AMATOR NEC NECESSARIVS
NEQVE MŒRENS NEQVE GAVDENS NEQVE FLENS
HANC
NEC MOLEM NEC PYRAMIDEM NEC SEPVLCHRVM
SED OMNIA
SCIT ET NESCIT CVI POSVERIT

Quod epitaphium Bononienses vehementissime defendunt contra illos, qui codicem manu scriptum et Mediolanensem praeferunt, ubi litteris Gothicis scripta referuntur verba haec:

A. M. P. P. D.

ELIA LELIA CRISPIS
NEC VIR NEC MVLIER NEC ANDROGYNA
NEC PUELLA NEC IVVENIS NEC ANVS
NEC CASTA NEC MERETRIX NEC PVDICA
SED OMNIA
SVBLATA NEC FAME NEC VENENO
SED OMNIBUS
NEC CÆLO NEC AQVIS NEC TERRIS
SED VBIQVE IACET
LELIA CRISPIS ALIAS IN CAVO ACUTO

LUCIUS AGATHO PRISCIUS
NEC MARITVS NEC AMATOR NEC NECESSARIVS
NEQVE MŒRENS NEQVE GAVDENS NEQVE FLENS
HANC NEC MOLEM NEC PYRAMIDEM NEC SEPVLCRVM
SED OMNIA
SCIT ET NESCIT CVI POSVERIT

HOC EST SEPVLCRVM INTVS CADAVER NON HABENS
HOC EST CADAVER SEPVLCRVM EXTRA NON HABENS
SED CADAVER IDEM EST & SEPVLCHRVM SIBI

Nonnulla hic paululo immutata vel addita videntur:

  • Pro "DM" (sive "Dis Manibus," quo nihil saepius invenitur in sepulchris) insolitae litterae AMPPD reperiuntur, quas nonnulli volunt, nec sine causa, significare "AMicus Propria Pecunia Dicavit."
  • Nomen Æliae Læliae potius "Elia Lelia" scribitur, et pro "cœlo" legitur "cælo" (nec "celo").
  • Post ultimum Aeliae partis versum, qui est "sed ubique iacet," legitur et:

    LELIA CRISPIS ALIAS IN CAVO ACVTO

    Quid sit "cavus acutus" non statim liquet, sed inter Sophoclis fragmenta, quae ad Niobae fabulam pertinent, invenimus:
    ΑΠΟΛΛΩΝ
    ὁρ]ᾷς ἐκείνην τὴν φοβουμένην ἔσω,
      τ]ὴν ἐν πιθῶνι κἀπὶ κυψέλαις κρυφῇ
    μό]νην καταπτήσσουσαν;
    At forsitan magis momenti habendae sunt litterae ipsae: "cavo" et "acuto" una litterula, nempe "T," inter se differunt, sicut "Priscius" litteris alio ordine positis, non nisi una illa "U" superaddita discrepant a "Crispis," vel "Laelia" et "Aelia" una "L." Item "Alias" non longe ab "Ælia" differt.

Maxima autem discrepantia constat tribus versibus, qui ad finem totius epitaphii appositi sunt:

Hoc est sepulchrum intus cadaver non habens,
hoc est cadaver sepulchrum extra non habens,
sed cadaver idem est et sepulchrum sibi.

quod homines abhinc saecula nonnulla animadverterunt Politiani esse videri, quibus ille vertit hos versus iambicos, qui in anthologiae Palatinae septimo inveniuntur:

AΔEΣΠΟΤΟΝ

ὁ τύμβος οὗτος ἔνδον οὐκ ἔχει νεκρόν·
ὁ νεκρὸς οὗτος ἐκτὸς οὐκ ἔχει τάφον,
ἀλλ' αὐτὸς αὑτοῦ νεκρός ἐστι καὶ τάφος.

a nonnullis Agathiae Scholastico adscribuntur, qui hos versus ab altero quodam scholiastico fertur scripsisse in Nioben. Legimus autem apud Eustathium ad Iliadis vicesimum quartum:

ἐνάγει δὲ εἰς νοῦν τοιοῦτον καὶ Σοφοκλῆς, ὃς τὴν Ἀντιγόνην οὕτω κατορυχθεῖσαν, ὅτε τὸν ἀδελφὸν Πολυνείκην ταφῇ καθωσίωσε, τῇ Νιόβῃ παρείκασε. φέρεται [sed a quo?] δὲ καὶ ἀστεῖον ἐπὶ τῇ Νιόβῃ ἐπίγραμμα τοῦτο·

ὁ τύμβος οὗτος ἔνδον οὐκ ἔχει νέκυν·
ὁ νεκρὸς οὗτος ἐκτὸς οὐκ ἔχει τάφον·
ἀλλ' αὐτὸς αὑτοῦ νεκρός ἐστι καὶ τάφος.

καὶ μήποτε Σοφοκλῆς καὶ τούτου τὴν ἀρχὴν ἐνδέδωκεν, ἔνθα φησὶν ἐν πετραίῳ τάφῳ τὴν Νιόβην δακρύειν.

Quos Ausonius, qui ante Agathiam natum mortuus erat, sic (mirum in modum) vertisse fertur:

Habet sepulchrum non id intus mortuum,
habet nec ipse mortuus bustum super,
sibi sed est hic ipse sepulchrum et mortuus.

De quo carmine, vel potius de qua discreptantia aetatum, videas Vinetum, qui his verbis sollicitatus est:

Huic simile est illud libro tertio Anthologiae: ὁ τύμβος οὖτος [et ita porro]… Quorum Graecorum auctor non nominatur in eo Epigrammatum libro: sed Agathiae Scholastico attribuit interpres Electrae Sophoclis Graecus. Qui si non fallit, et Agathias ille Scholasticus est, quem Paulo Silentiario et Triboniano aequalem facit Suidas, qui Iustiniano principe vixerunt, certe is plus centum annis posterior fuerit Ausonio, qui se dicit, Gratiano Caesare Consulem fuisse iam senem: et sic Agathias Ausonii, non contra Ausonius Agathiae interpres esse poterit. Quod de Pallada quoque probavimus in Epigramma octogesimum quintum.

Haec difficultas tolli potest variis modis: si non eundem Agathiam illud epigramma scripsisse habeamus, sed alterum quendam virum, quem interpretes Graeci cum Agathia Scholiastico perperam confuserint (memento Ausonium saepe carmina Anthologiae, et praecipue Palladae et Rufini, vertisse; raro autem carmina post se mortuum scripta); aut si epigramma Latinum in opera Ausoniana perperam insertum putemus a quodam humanista (<tussiens>Ugoletus anno 1499º<tussiens>).

Sed, ut ad Politianum revertamur, ille (anno 1485º?) epigramma panxit hoc:

In Nioben Lapidem

Hoc est sepulchrum intus cadaver non habens,
Hoc est cadaver et sepulchrum non habens,
Sed est cadaver et sepulchrum idem sibi.

Quod mirum in modum videtur fere idem esse atque epitaphium Mediolanense. Itaque:

  • aut Mediolanensis quidam carmen furatus est a Politiano, codicem Mediolanensem nihil continuisse ante annum 1485um;
  • aut Politianus epigramma furatus est a Mediolanensibus,
  • aut omnes sunt fures et misellus quidem auctor, qui medio (ut dicitur) aevo floruit, nullas laudes meritas umquam accepit.

Semel porro invenio post illos additum versum quartum:

Ælia Lælia Crispis non nata resurgens.

quo titulo Ioannes Baptista Colbert commentarios edidit in aenigma.

Quid sit Ælia Lælia, nisi histrio mimave, ipse nescio, sed arridet responsa hariolorum percensere saeculis praeteritis data: ut aquam pluviam (dixit Marius Michael Angelus), materiam primam (Turrius), Nioben (Vitus), eunuchum (Schottius), animam, ideam, hydrargyrum chemicum, cannabem (!) Bononiensem, litem, umbram, carmen, amicitiam, castitatem, Ioannam Pontificem Maximam, ecclesiam ipsam Romanam, et ita porro. Negandum autem non videtur epitaphium nonnullis in rebus Nioben referre: nam si illud "nec cœlo nec aquis nec terris" putas, lector, te antea legisse, non longe aberras: nam Naso in sexto Metamorphoseon de eadem Niobe scripsit:

Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,
Nescio quoque audete satam Titanida Coeo
Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam
Exiguam sedem pariturae terra negavit!
Nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est:
Exsul erat mundi, donec miserata vagantem
Hospita tu terris erras, ego, dixit, in undis,
Instabilemque locum Delos dedit. …

No comments:

Post a Comment